Immagini della pagina
PDF
ePub

essent. At parte in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut cus40 todia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed 45 etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes, ut nemo ab tergo ante sentiret captam urbem, quam tela in aversos inciderunt et utrinque ancipitem hostem habebant. Tunc turbatis defensoribus metu, et moenia capta et porta intus forisque pariter re50 fringi cœpta; et mox, cædendo confectis ac distractis, ne iter impediretur, foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad cædem oppidanorum versi; illa, quæ portam ingressa erat, iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe in 55 forum processit. Inde quum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad tumulum 60 expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit.

Et

tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, quum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. Quoad dedita arx est, cædes tota urbe passim factæ, nec ulli 65 puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato cædibus finis factus, ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

XLIII.

THE HUMANITY OF SCIPIO.

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma, ut, quacunque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit, desponsam eam principi Celtiberorum ; adolescenti Aluccio nomen erat. Extemplo igitur parenti- 5 bus sponsoque ab domo accitis, quum interim audiret, deperire eum sponsæ amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes alloquitur. "Iuvenis" inquit "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis "verecundia. Ego, quum sponsa tua capta a militibus 10 "nostris ad me ducta esset, audiremque tibi eam cordi "esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo "ætatis, præsertim in recto et legitimo amore, et non res "publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari "sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, 15 "amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud "soceros tuos parentesque suos, verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: "amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis 20 esse, quales patrem patruumque meum iam ante hæ gentes norant, scias, multos nostri similes in civitate "Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut "amicum malis." Adolescens, simul pudore et gaudio 25 perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset. Parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam 30

[ocr errors]

66

[ocr errors]

66

satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse affirmantes, quam redditæ inviolatæ foret virginis. Scipio, quando tanto 35 opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit, vocatoque ad se Aluccio "Super dotem" inquit, quam accepturus a socero es, hæc tibi a me dotalia dona "accedent;" aurumque tollere ac sibi habere iussit. His lætus donis honoribusque dimissus domum implevit popu40 lares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia quum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque, dilectu clientium habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

XLIV.

REVOLT OF THE COLONIES.

Triginta tum coloniæ populi Romani erant; ex iis duodecim, quum omnium legationes Romæ essent, negaverunt consulibus, esse, unde milites pecuniamque darent. Eæ fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, 5 Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. Nova re consules icti, quum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant, quod consules, in senatu ut pronuntiarent, in animum 10 inducere non possent; non enim detrectationem eam munerum militiæ, sed apertam defectionem a populo Romano esse. Redirent itaque propere in colonias et, tanquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. Admonerent, non Campanos neque 15 Tarentinos esse eos, sed Romanos; inde oriundos, inde in

colonias atque in agrum bello captum stirpis augendæ causa missos. Quæ liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquæ patriæ esset. Consulerent igitur de integro; nam tum quidem quæ temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tra- 20 dendæ Hannibali victoriæ esse. Quum alternis hæc consules diu iactassent, nihil moti legati neque se, quod domum renuntiarent, habere dixerunt, neque senatum suum, quid novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec pecunia, quæ daretur in stipendium, esset. Quum 25 obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus, ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam. Consules hortari et consolari 30 senatum et dicere, alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quæ officio decessissent, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. Permissum ab senatu iis quum esset, facerent agerentque, ut e re pub- 35 lica ducerent, pertentatis prius aliarum coloniarum animis, citaverunt legatos quæsiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos haberent. Pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit, et milites paratos ex formula esse, et, si pluribus opus esset, plures daturos, et, 40 quicquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse. Consules parum sibi videri præfati pro merito eorum, sua voce collaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. 45 Senatus quam poterat honoratissimo decreto allocutus eos, mandat consulibus, ut ad populum eos producerent et inter multa alia præclara, quæ ipsis maioribusque suis præstitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam com

50 memorarent. Ne nunc quidem post tot sæcula sileantur fraudenturve laude sua. Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Pæstani et Cosani, et mediterranei Beneventani 55 et Æsernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. Harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiæ in senatu et apud populum actæ. Duodecim aliarum coloniarum, quæ detrectaverunt imperium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos 60 dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. Ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa

est.

XLV.

THE DEATH OF MARCELLUS.

Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani, qualis pars eius, quæ vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant Hannibal, insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. Itaque nocte 5 ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. Fremebant vulgo in castris Romanis, occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, 10 velut in cervicibus haberent hostem. Movit ea res Marcellum, et collegæ "Quin imus" inquit "ipsi cum equiti"bus paucis exploratum ? Subiecta res oculis nostris "certius dabit consilium." Consentienti Crispino, cum

equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, 15 ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus, consulis filius, et A. Manlius, simul et duo præfecti socium, L. Arrenius et M.' Avilius. Immolasse

« IndietroContinua »