Immagini della pagina
PDF
ePub

eo die quidam prodidere memoriæ consulem Marcellum et, prima hostia cæsa, iecur sine capite inventum, in secunda omnia comparuisse, quæ assolent, auctum etiam visum in 2c capite; nec id sane haruspici placuisse, quod secundum trunca et turpia exta nimis læta apparuissent. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut nunquam satis castra castris collata crederet; tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad 25 locum miles esset paratus, ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent et sequerentur. Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantæ rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lig- 30 norum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat, ut pariter ab utrisque lateribus exorerentur. Non ante apparuere, quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat, quam circumiere, qui ab tergo includerent viam; tum undique omnes exorti et clamore sublato im- 35 petum fecere. Quum in ea valle consules essent, ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni cœpta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. Non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis 40 Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant ; sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi (perpauci autem supererant) cum Crispino consule duobus iaculis icto et 45 Marcello adolescente, saucio et ipso, effugerunt. Interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus præfectis socium M.' Avilius occisus, L. Arrenius captus ; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; equitum 50 tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt,

duodeviginti vivi capti.

Tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, quum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias 55 ad castra venientes cernunt. Mors Marcelli quum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro ætate (maior iam enim sexaginta annis erat) neque pro veteris prudentia ducis tam improvide se collegamque et prope totam rem publicam in præceps dederat.

XLVI.

THE ELECTION OF CONSULS IN 207.

Ei

Quum circumspicerent patres, quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. collega quærebatur; et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque, quam tempora belli 5 postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto collega censebant. M. Livius erat, multis annis aute ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo ægre tulerat, ut rus migraret et per multos annos et urbe et IO omni cœtu careret hominum. Octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Lævinus consules reduxerant eum in urbem; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, præ se ferens in vultu habituque insignem memoriam ignominiæ ac15 ceptæ. L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed tum quoque aut verbo assentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, quum fama eius 20 ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. Tunc ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in

se causamque sermonibus præbuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset; C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Lævinum 25 dari collegas posse, quia duos patricios creari non liceret ; eandem causam in T. Manlio esse, præterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio collegam adiunxissent. Nec populus mentionem eius rei ortam a 30 patribus est aspernatus. Unus eam rem in civitate is, cui deferebatur honos, abnuebat, levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre ; eodem honores pœnasque congeri. Si bonum ducerent, quid ita pro noxio damnassent? Si noxium comperissent, 35 quid ita, male credito priore consulatu, alterum crederent? Hæc taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse; ut parentium sævitiam, sic patriæ patiendo ac ferendo leniendam esse, annisi omnes 40 cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

XLVII.

THE HYMN AND DANCE OF THE MAIDENS.

Decrevere pontifices, ut virgines ter novenæ per urbem euntes carmen canerent. Id quum in Iovis Statoris æde discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de cælo ædes in Aventino Iunonis reginæ; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices quum respondissent, donoque 5 divam placandam esse, ædilium curulium edicto in Capitolium convocatæ, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsæ inter se quinqué et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem

10 conferrent; inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum; pure casteque a matronis sacrificatum. Confestim ad aliud sacrificium eidem divæ ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit. Ab æde Apollinis boves feminæ albæ duæ porta Carmentali in urbem ductæ ; post 15 eas duo signa cupressea Iunonis reginæ portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutæ vestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur; virginum ordinem sequebantur decem20 viri coronati laurea prætextatique. A porta Iugario vico in forum venere; in foro pompa constitit et, per manus reste data, virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. Inde vico Tusco Velabroque per boarium forum in clivum Publicium atque ædem Iunonis reginæ 25 perrectum. Ibi duæ hostiæ ab decemviris immolatæ et simulacra cupressea in ædem lilata.

XLVIII.

THE BATTLE OF THE METAURUS.

Nero postquam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites alloquitur. Negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum. Ad certam eos 5 se victoriam ducere; quippe, ad quod bellum collega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datæ ab senatu copiæ fuissent, maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcunque virium momentum addiderint, rem 10 omnem inclinaturos. Auditum modo in acie (nam ne ante audiretur, daturum operam), alterum consulem et alterum exercitum advenisse, haud dubiam victoriam fac

turum. Famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos. Gloriæ quidem ex re bene gesta partæ fructum prope omnem ipsos laturos; 15 semper, quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse. Cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur. Et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota et preces et laudes ibant. 20 Illos præsidia rei publicæ, vindices urbis Romanæ imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. Deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter felixque pugna ac matura ex hostibus victoria esset, dam- 25 narenturque ipsi votorum, quæ pro iis suscepissent, ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies læti ovantibus victoria obviam irent. Invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus, ut, quæ ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; 30 benigne omnia cumulata dare. Modestia certare milites, ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis discedere nec subsistere nisi cibum capientes ; diem ac noctem ire; vix, quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare. Et ad collegam præmissi 35 erant, qui nuntiarent adventum percontarenturque, clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. Nocte clam intrare melius visum est.

Tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tri- 40 bunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil fere præter arma 45 secum in expeditionem tulerat. Ceterum in ipso itinere

« IndietroContinua »