Immagini della pagina
PDF
ePub

colonias atque in agrum bello captum stirpis augendæ causa missos. Quæ liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquæ patriæ esset. Consulerent igitur de integro; nam tum quidem quæ temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tra- 20 dendæ Hannibali victoriæ esse. Quum alternis hæc consules diu iactassent, nihil moti legati neque se, quod domum renuntiarent, habere dixerunt, neque senatum suum, quid novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec pecunia, quæ daretur in stipendium, esset. Quum 25 obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus, ut magna pars actum de imperio diceret : idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam. Consules hortari et consolari 30 senatum et dicere, alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quæ officio decessissent, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. Permissum ab senatu iis quum esset, facerent agerentque, ut e re pub- 35 lica ducerent, pertentatis prius aliarum coloniarum animis, citaverunt legatos quæsiveruntque ab iis, ecquid milites ex formula paratos ' haberent. Pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit, et milites paratos ex formula esse, et, si pluribus opus esset, plures daturos, et, 40 quicquid aliud imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse et animum etiam superesse. Consules parum sibi videri præfati pro merito eorum, sua voce collaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. 45 Senatus quam poterat honoratissimo decreto allocutus eos, mandat consulibus, ut ad populum eos producerent et inter multa alia præclara, quæ ipsis maioribusque suis præstitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam com

50 memorarent. Ne nunc quidem post tot sæcula sileantur

fraudenturve laude sua. Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari

Pontiani et Pæstani et Cosani, et mediterranei Beneventani 55 et Æsernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses.

Harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiæ in senatu et apud populum actæ. Duodecim aliarum coloniarum, quæ detrectaverunt im

perium, mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos 60 dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. Ea

tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa

est.

XLV.

THE DEATH OF MARCELLUS. Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani, qualis pars eius, quæ vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant Hannibal,

insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. Itaque nocte 5 ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu

condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. Fremebant vulgo in castris Romanis, occupandum eum tumulum esse

et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, 10 velut in cervicibus haberent hostem. Movit ea res Mar

cellum, et collegæ“ Quin imus” inquit “ipsi cum equiti“ bus paucis exploratum ? Subiecta res oculis nostris "certius dabit consilium." Consentienti Crispino, cum

equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, 15 ceteri Etrusci erant, proficiscuntur ; secuti tribuni militum

M. Marcellus, consulis filius, et A. Manlius, simul et duo præfecti socium, L. Arrenius et M.' Avilius. Immolasse eo die quidam prodidere memoriæ consulem Marcellum et, prima hostia cæsa, iecur sine capite inventum, in secunda omnia comparuisse, quæ assolent, auctum etiam visum in 20 capite; nec id sane haruspici placuisse, quod secundum trunca et turpia exta nimis læta apparuissent. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut nunquam satis castra castris collata crederet; tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad 25 locum miles esset paratus, ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent et sequerentur. Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantæ rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lig- 30 norum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat, ut pariter ab utrisque lateribus exorerentur. Non ante apparuere, quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat, quam circumiere, qui ab tergo includerent viam ; tum undique omnes exorti et clamore sublato im- 35 petum fecere. Quum in ea valle consules essent, ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni cæpta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. Non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis 40 Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi (perpauci autem supererant) cum Crispino consule duobus iaculis icto et 45 Marcello adolescente, saucio et ipso, effugerunt. Interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus præfectis socium M.' Avilius occisus, L. Arrenius captus; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; equitum 50 tres et quadraginta aut in prælio aut in fuga ceciderunt,

duodeviginti vivi capti. Tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, quum consulem et filium alterius

consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias 55 ad castra venientes cernunt. Mors Marcelli quum alioqui

miserabilis fuit, tum quod nec pro ætate (maior iam enim sexaginta annis erat) neque pro veteris prudentia ducis tam improvide se collegamque et prope totam rem publicam in præceps dederat.

XLVI.

THE ELECTION OF CONSULS IN 207.

Quum circumspicerent patres, quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. Ei collega quærebatur; et virum quidem eum egregium duce

bant, sed promptiorem acrioremque, quam tempora belli 5 postularent aut hostis Hannibal ; temperandum acre in

genium eius moderato et prudenti viro adiuncto collega censebant. M. Livius erat, multis annis aute ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo ægre

tulerat, ut rus migraret et per multos annos et urbe et 10 omni cætu careret hominum. Octavo ferme post dam

nationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Lævinus consules reduxerant eum in urbem ; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, præ se ferens

in vultu habituque insignem memoriam ignominiæ ac15 ceptæ. L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et

squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed tum quoque aut verbo assentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati

hominis eum causa M. Livii Macati, quum fama eius 20 ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.

Tunc ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se causamque sermonibus præbuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset; C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Lævinum 25 dari collegas posse, quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse, præterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset ; egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio collegam adiunxissent. Nec populus mentionem eius rei ortam a 30 patribus est aspernatus. Unus eam rem in civitate is, cui deferebatur honos, abnuebat, levitatem civitatis accusans : sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores pænasque congeri. Si bonum ducerent, quid ita pro noxio damnassent? Si noxium comperissent, 35 quid ita, male credito priore consulatu, alterum crederent ? Hæc taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse; ut parentium sævitiam, sic patriæ patiendo ac ferendo leniendam esse, annisi omnes 40 cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

XLVII.

THE HYMN AND DANCE OF THE MAIDENS. Decrevere pontifices, ut virgines ter novenæ per urbem euntes carmen canerent. Id quum in Iovis Statoris æde discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de cælo ædes in Aventino Iunonis reginæ; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices quum respondissent, donoque 5 divam placandam esse, ædilium curulium edicto in Capitolium convocatæ, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsæ inter se quinqué et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipen

« IndietroContinua »