Immagini della pagina
PDF
ePub

10 conferrent ; inde donum pelvis aurea facta lataque in

Aventinum ; pure casteque a matronis sacrificatum. Confestim ad aliud sacrificium eidem divæ ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit. Ab æde Apollinis boves

feminæ albæ duæ porta Carmentali in urbem ductæ; post 15 eas duo signa cupressea Iunonis reginæ portabantur; tum

septem et viginti virgines, longam indutæ vestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et incon

ditum, si referatur ; virginum ordinem sequebantur decem20 viri coronati laurea prætextatique. A porta Iugario vico

in forum venere; in foro pompa constitit et, per manus reste data, virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. Inde vico Tusco Velabroque per boarium

forum in clivum Publicium atque ædem Iunonis reginæ 25 perrectum. Ibi duæ hostiæ ab decemviris immolatæ et

simulacra cupressea in ædem lilata.

XLVIII.

THE BATTLE OF THE METAURUS.

Nero postquam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites alloquitur. Negat ullius consilium imperatoris in speciem au

dacius, re ipsa tutius fuisse quam suum. Ad certam eos 5 se victoriam ducere ; quippe, ad quod bellum collega non

ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datæ ab senatu copiæ fuissent, maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo

ipsi si quantumcunque virium momentum addiderint, rem 10 omnem inclinaturos. Auditum modo in acie (nam ne

ante audiretur, daturum operam), alterum consulem et alterum exercitum advenisse, haud dubiam victoriam fac

turum. Famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos.

Gloriæ quidem ex re bene gesta partæ fructum prope omnem ipsos laturos; 15 semper, quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse. Cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur. Et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota et preces et laudes ibant. 20 Illos præsidia rei publicæ, vindices urbis Romanæ imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. Deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter felixque pugna ac matura ex hostibus victoria esset, dam- 25 narenturque ipsi votorum, quæ pro iis suscepissent, ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies læti ovantibus victoria obviam irent. Invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus, ut, quæ ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; 30 benigne omnia cumulata dare. Modestia certare milites, ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis discedere nec subsistere nisi cibum capientes; diem ac noctem ire; vix, quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare. Et ad collegam præmissi 35 erant, qui nuntiarent adventum percontarenturque, clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. Nocte clam intrare melius visum

est.

Tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tri- 40 bunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet : neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil fere præter arma 45 secum in expeditionem tulerat. Ceterum in ipso itinere

auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus, perfunctis iam militia, et iuvenibus, quos

certatim nomina dantes, si quorum corporis species 50 roburque virium aptum militiæ videbatur, conscripserat.

Ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat. Itaque quum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante

noctem castra ingrederetur. Silentio ingressi, ab sui 55 quisque ordinis hominibus in tentoria abducti, cum summa

omnium lætitia hospitaliter excipiuntur. Postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus prætor affuit. Castra iuncta consulum castris habebat, et ante adventum

eorum per loca alta ducendo exercitum, quum modo in60 sideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab

latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. Multorum eo inclinabant sententiæ, ut, dum fessum via ac

vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum 65 hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnæ differretur.

. Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent; errore, qui non diuturnus futurus esset,

velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce re70 licta aggredi nec ad sequendum se iter intendisse. Ante

quam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. Qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter,

ut per otium, ubi velit, Hasdrubali coniungatur. Extemplo 75 signum dandum et exeundum in aciem abutendumque

errore hostium absentium præsentiumque, dum neque illi sciant, cum paucioribus, nec hi, cum pluribus et validioribus rem esse. Consilio dimisso signum pugnæ proponitur,

confestimque in aciem procedunt. 80 lam hostes ante castra instructi stabant. Moram pugnæ attulit, quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quæ ante non viderat, et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita visa est. Suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit, ac misit ad flumen, unde aquabantur, ubi 85 et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent; simul circumvehi procul castra iubet specularique, num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant, semel bisne signum canat in castris. Ea quum ordine omnia relata essent, castra nihil 90 aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livii, altera L. Porcii; neutris quicquam, quo latius tenderetur, ad munimenta adiectum. Illud veterem ducem assuetumque Romano hosti movit, quod semel in prætoriis castris signum, bis in 95 consularibus referebant cecinisse; et quonam modo alter consul ab Hannibale abscessisset, cura angebat. Minime id, quod erat, suspicari poterat, tantæ rei frustratione Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo castra collata habuerit, ignoraret; profecto haud 100 mediocri clade absterritum insequi non ausum ; magno opere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset, Romanisque eadem iam fortuna in Italia, quæ in Hispania, esset. Interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere, interceptisque iis, consulem ad sese 105 opprimendum accelerasse. His anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri iussit. In trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente asservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum 110 flumen tranavit. Ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, lentius signa ferri

115 iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque quum errorem

volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus. Sed quum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coer

centibus amnem ripis, non inveniret vada, diem terendo 120 spatium dedit ad insequendum sese hosti.

Nero primum cum omni equitatu advenit; Porcius deinde assecutus cum levi armatura. Qui quum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam

omisso itinere, quod fugæ simile erat, castra metari Pænus 1 25 in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius

peditum omnibus copiis, non itineris modo, sed ad conserendum extemplo prælium instructis armatisque. Sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est,

Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam in130 struit; media acies prætori tuenda data. Hasdrubal,

omissa munitione castrorum, postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos collocat; circa eos lævo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud

tantum iis fidens, quantum ab hoste timeri eos credebat ; 135 ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque His

panis (et ibi maxime in vetere milite spem habebat) sumpsit ; Ligures in medio post elephantos positi. Sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat;

ea frons, quam Hispani tenebant, cum sinistro Roman140 orum cornu concurrit; dextra omnis acies extra proelium

eminens cessabat ; collis oppositus arcebat, ne aut a fronte aut ab latere aggrederentur. Inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque

cædes utrinque edebatur. Ibi duces ambo, ibi pars maior 145 peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani, vetus miles

peritusque Romanæ pugnæ, et Ligures, durum in armis genus. Eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco; deinde,

[ocr errors]
« IndietroContinua »