Immagini della pagina
PDF
ePub

crescente certamine et clamore, impotentius iam regi et inter duas acies versari, velut incerti, quorum essent, haud 150 dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. Claudius “Quid “ ergo præcipiti cursu tam longum iter emensi sumus?” clamitans militibus, quum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas 155 e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus modo, sed etiam suis inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit, ut, quum ostendissent se ab latere, mox in terga iam pugnarent. 160 Ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam cædes pervenerat. Ibi minimum certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, 165 intolerantissima laboris corpora, vix arma humeris gestabant; et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes cædendos capiendosque affatim præbebat. Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. Fabrile scalprum cum malleo habebant ; id, ubi sævire beluæ 170 ac ruere in suos cæperant, magister inter aures positum, ipso in articulo, quo iungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu, adigebat. Ea celerrima via mortis in tantæ molis belua inventa erat, ubi regentes sprevissent, primus

id Hasdrubal instituerat, dux quum sæpe alias me- 175 morabilis, tum illa præcipue pugna. hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque tædio et labore nunc precando, nunc castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo, quum haud dubie 180 fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in cohortem Ro

que

Ille pugnantes

manam immisit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale

fratre dignum erat, pugnans cecidit. 185 Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum

est, redditaque aqua Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur. Quinquaginta sex millia hostium occisa, capta quinque millia et quadringenti ; magna

præda alia quum omnis generis, tum auri etiam argenti190 que; civium etiam Romanorum, qui capti apud hostes

erant, supra tria millia capitum recepta. Id solatii fuit pro amissis eo prælio militibus. Nam haudquaquam incruenta victoria fuit ; octo ferme millia Romanorum

sociorumque occisa ; adeoque etiam victores sanguinis 195 cædisque ceperat satietas, ut postero die, quum esset

nuntiatum Livio consuli, Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut prælio non affuissent aut inter cædem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine

ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, 200 omnes deleri, “Quin supersint aliqui” inquit “nuntii et “ hostium cladis et nostræ virtutis."

Nero ea nocte, quæ secuta est pugnam, regressus citatiore, quam inde venerat, agmine, die sexto ad stativa sua

atque hostem pervenit. Iter eius frequentia minore, quia 205 nemo præcesserat nuntius, lætitia vero tanta, vix ut compotes mentium præ gaudio essent, celebratum est.

Nam Romæ neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione eventus civitas fuerat, nec

quo victoriæ famam accepit. Nunquam per omnes dies, 210 ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab

orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro ; matronæ, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestation

esque versæ, per omnia delubra vagæ suppliciis votisque 215 fatigare deos. Tam sollicitæ ac suspensæ civitati fama

incerta primo accidit, duos Narnienses equites in castra.

[ocr errors]

quæ in faucibus Umbriæ opposita erant, venisse ex prælio nuntiantes cæsos hostes. Et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius lætiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas 220 fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. Litteræ deinde ab L. Manlio Acidino missæ ex castris afferuntur de Narniensium equitum adventu. Eæ litteræ per forum ad tribunal prætoris latæ senatum curia ex. civerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores 225 curiæ concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litteræ recitarentur. Tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique lætitia inter potentes eius animos potuit. In senatu primum, deinde 230 in contione litteræ recitatæ sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumve litteras audissent. Ipsos deinde appropinquare legatos allatum est. Tum enimvero omnis ætas currere obvii, primus quisque oculis auribus- 235 que haurire tantum gaudium cupientes. Ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. Legati (erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Cæcilius Metellus) circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, quum alii ipsos, alii comites eorum, 240 quæ acta essent, percontarentur; et ut quisque audierat, exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. Quum ægre in curiam perventum esset, multo ægrius summota turba, ne patri- 245 bus misceretur, litteræ in senatu recitatæ sunt. Inde traducti in contionem legati. L. Veturius, litteris recitatis, ipse planius omnia, quæ acta erant, exposuit cum ingenti assensu, postremo etiam clamore universæ contionis, quum vix gaudium animis caperent. Discursum inde ab 250

est.

aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam lætum nuntium impertirent. Senatus, quod M. Livius et C. Claudius consules in

columi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, 255 supplicationem in triduum decrevit. Eam supplicationem C. Hostilius prætor edixit; celebrata a viris feminisque

Omnia templa per totum triduum æqualem turbam habuere, quum matronæ amplissima veste cum liberis,

perinde ac si debellatum foret, omni solutæ metu deis 260 immortalibus grates agerent. Statum quoque

civitatis ea victoria firmavit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, argentum creditum solvendo auderent.

C. Claudius consul quum in castra redisset, caput 265 Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, projici

ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, quæ acta essent, iussit. Hannibal, tanto

simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortu270 nam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis,

ut omnia auxilia, quæ diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiæ angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et

Lucanorum qui suæ dicionis erant, in Bruttium agrum 275 traduxit.

XLIX.

THE TRIUMPH OF THE CONSULS.

Inter consules ita per litteras convenit, ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita, quanquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; Præneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. Forte ita evenit, ut eodem die ambo 5 Præneste venirent. Inde præmisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad ædem Bellonæ adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.

Non salutabant modo universi circumfusi, sed pro se quisque victrices dextras consulum capientes alii gratulabantur, alii gratias 10 agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. In senatu quum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero 15 ea, quæ postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, quum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et 20 in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Clavdius equo sine 25 militibus inveheretur. Ita consociatus triumphus quum utrique, tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore collegæ cesserat, gloriam auxit. Illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiæ et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis collatis pugnasse, 30 quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. Ita unum consulem pro utraque parte Italiæ adversus duos imperatores hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. Nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem ; Hasdrubalem 35 vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque exstinctum esse? Itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis ; uno equo per urbem verum

« IndietroContinua »