Immagini della pagina
PDF
ePub

quæ in faucibus Umbriæ opposita erant, venisse ex prœlio nuntiantes cæsos hostes. Et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius lætiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas 220 fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. Litteræ deinde ab L. Manlio Acidino missæ ex castris afferuntur de Narniensium equitum adventu. Eæ litteræ per forum ad tribunal prætoris latæ senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores 225 curiæ concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litteræ recitarentur. Tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique lætitia inter potentes eius animos potuit. In senatu primum, deinde 230 in contione litteræ recitatæ sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumve litteras audissent. Ipsos deinde appropinquare legatos allatum est. Tum enimvero omnis ætas currere obvii, primus quisque oculis auribus- 235 que haurire tantum gaudium cupientes. Ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Cæcilius Metellus) circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, quum alii ipsos, alii comites eorum, 240 quæ acta essent, percontarentur; et ut quisque audierat, exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. Quum ægre in curiam perventum esset, multo ægrius summota turba, ne patri- 245 bus misceretur, litteræ in senatu recitatæ sunt. Inde traducti in contionem legati. L. Veturius, litteris recitatis, ipse planius omnia, quæ acta erant, exposuit cum ingenti assensu, postremo etiam clamore universæ contionis, quum vix gaudium animis caperent. Discursum inde ab 250

Legati (erant

aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam lætum nuntium impertirent. Senatus, quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, 255 supplicationem in triduum decrevit. Eam supplicationem C. Hostilius prætor edixit; celebrata a viris feminisque Omnia templa per totum triduum æqualem turbam habuere, quum matronæ amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutæ metu deis 260 immortalibus grates agerent. Statum quoque civitatis ea victoria firmavit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, argentum creditum solvendo auderent.

est.

C. Claudius consul quum in castra redisset, caput 265 Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proiici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, quæ acta essent, iussit. Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortu270 nam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis, ut omnia auxilia, quæ diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiæ angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suæ dicionis erant, in Bruttium agrum 275 traduxit.

XLIX.

THE TRIUMPH OF THE CONSULS.

Inter consules ita per litteras convenit, ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita, quanquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; Præneste qui prior venisset, collegam

ibi opperiri iussus. Forte ita evenit, ut eodem die ambo 5 Præneste venirent. Inde præmisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad ædem Bellona adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. Non salutabant modo universi circumfusi, sed pro se quisque victrices dextras consulum capientes alii gratulabantur, alii gratias 10 agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. In senatu quum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero 15 ea, quæ postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, quum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et 20 in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine 25 militibus inveheretur. Ita consociatus triumphus quum utrique, tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore collegæ cesserat, gloriam auxit. Illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiæ et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis collatis pugnasse, 30 quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. Ita unum consulem pro utraque parte Italiæ adversus duos imperatores hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. Nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem 35 vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque exstinctum esse? Itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum

triumphum vehi, Neronemque, etiamsi pedes incedat, vel 40 parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. Hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. Pecuniæ in ærarium tulerunt sestertium tricies, octoginta millia æris. Militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius 45 absentibus militibus suis est pollicitus, quum ad exercitum redisset. Notatum, eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam consulem suum iactata; equites L. Veturium et Q. Cæcilium legatos magnis tulisse laudibus, hortatosque esse plebem, ut eos consules in proximum 50 annum crearent; adiecisse equitum prærogativæ auctoritatem consules, postero die in contione, quam forti fidelique duorum præcipue legatorum opera usi essent, com

memorantes.

L.

HANNIBAL AFTER METAURUS.

Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. Nam neque ipse se obtulit in tam recenti vulnere publico privatoque, neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce 5 censebant. Ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, quum [et] in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex colluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non 10 lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, quum et pecunia sæpe in sti

pendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces mili- 15 tesque commissa fuerant. Post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriæ fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile, nullum motum in castris factum ? Nam ad cetera id quoque accesserat, ut 20 ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi ; nec ab domo 25 quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis, tanquam omnia prospera in Italia essent.

LI.

SYPHAX.

Magnificum id Syphaci (nec erat aliter) visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die. suam pacem amicitiamque petentes venisse. Utrumque in hospitium invitat, et, quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad col- 5 loquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Pœno odium esse, quod colloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. Illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum ex- 10 clusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut 15

« IndietroContinua »