Immagini della pagina
PDF
ePub

triumphum vehi, Neronemque, etiamsi pedes incedat, vel 40 parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem

fore. Hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. Pecuniæ in ærarium tulerunt sestertium tricies, octoginta millia æris. Militibus M. Livius

quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius 45 absentibus militibus suis est pollicitus, quum ad exercitum

redisset. Notatum, eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam consulem suum iactata ; equites L. Veturium et Q. Cæcilium legatos magnis tulisse laudibus,

hortatosque esse plebem, ut eos consules in proximum 50 annum crearent; adiecisse equitum prærogativæ auctori

tatem consules, postero die in contione, quam forti fidelique duorum præcipue legatorum opera usi essent, commemorantes.

L.

HANNIBAL AFTER METAURUS.

Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. Nam neque ipse se obtulit in tam recenti vulnere publico privatoque, neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse

vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce 5 censebant. Ac nescio an mirabilior adversis quam secun

dis rebus fuerit, quippe qui, quum [et] in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex col

luvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non 10 lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii

ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, quum et pecunia sæpe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces mili- 15 tesque commissa fuerant. Post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriæ fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile, nullum motum in castris factum ? Nam ad cetera id quoque accesserat, ut 20 ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi ; nec ab domo 25 quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis, tanquam omnia prospera in Italia essent.

LI.

SYPHAX.

Magnificum id Syphaci (nec erat aliter) visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse. Utrumque in hospitium invitat, et, quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad col- 5 loquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Pæno odium esse, quod colloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. Illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum ex- 10 clusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut 15 non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde alloquendo sibi conciliaret. Mirabilioremque sibi eum virum

congresso coram visum præ se ferebat quam bello rebus 20 gestis, nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in

Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. Itaque non, quo modo Hispaniæ amissæ sint, quærendum magis Carthaginiensibus esse

quam, quo modo Africam retineant, cogitandum. Non 25 peregrinabundum neque circa amenas oras vagantem tan

tum ducem Romanum, relicta provincia' novæ dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus, in Africam traiecisse sese, in hostilem terram, in regiam, in fidem inexpertam,

sed potiundæ Africæ spem affectantem. Hoc eum iam 30 pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non,

quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, fædere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque sævis in alto iactatus ventis, die quarto Novæ Carthaginis portum tenuit.

LII.

ASTAPA.

Astapa urbs Carthaginiensium semper partis fuerat; neque id tam dignum ira erat, quam quod extra necessitates belli præcipuum in Romanos gerebant odium. Nec urbem

aut situ aut munimento tutam habebant, quæ ferociores 5 iis animos faceret ; sed ingenia incolarum latrocinio læta,

ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent, impulerant, et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. Magnum etiam comi

tatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem 10 fines, positis insidiis circumventum iniquo loco interfecer

:

ant. Ad hanc urbem oppugnandam quum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes mænibus aut armis tuendæ salutis erat, facinus in se ac suos fædum ac ferum consciscunt. Locum in foro destinant, quo pretio- 15 sissima rerum suarum congererent. Super euin cumulum coniuges ac liberos considere quum iussissent, ligna exstruunt fascesque virgultorum coniiciunt. Quinquaginta deinde armatis iuvenibus præcipiunt, ut, donec incertus eventus pugnæ esset, præsidium eo loco fortunarum suarum 20 corporumque, quæ cariora fortunis essent, servarent ; si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs caperetur, scirent, omnes, quos euntes in prælium cernerent, mortem in ipsa pugna obituros : illos se per deos superos inferosque orare, ut memores libertatis, quæ illo 25 die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent, in quod sævire iratus hostis posset ; ferrum ignemque in manibus esse; amicæ ac fideles potius ea, quæ peritura essent, absumerent manus, quam insultarent superbo ludibrio hostes. His adhortationibus ex- 30 secratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset. Inde concitato agmine patentibus portis ingenti tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus, quam ne egredi hostes mænibus auderent, timeri poterat. Perpaucæ equitum 35 turmæ levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. Acrior impetu atque animis quam compositior ullo ordine pugna fuit. Itaque pulsus eques, qui primus se hosti obtulerat, terrorem intulit levi armaturæ; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum, 40 perexiguo ad instruendum dato tempore, aciem direxisset. Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, quum cæci furore in vulnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax,

45 cæde primorum insequentes suppressit. Conatus paulo

post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset, multitudo armatorum facile sup

peditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes 50 ad unum omnes occidit. Atque hæc tamen hostium

iratorum ac tum maxime dimicantium vis et furor in armatos pugnantesque edebant; fædior alia in urbe trucidatio erat, quum turbam feminarum puerorumque imbellem

inermemque cives sui cæderent, et in succensum rogum 55 semianima pleraque injicerent corpora, rivique sanguinis

flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, cæde miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt. Iam cædi perpetratæ victores Romani super

venerunt. Ac primo conspectu tam fædæ rei mirabundi 60 parumper obstupuerunt; dein

quum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti afflatu vaporis, quum receptus primis, urgente turba,

non esset. Ita Astapa sine præda militum ferro ignique 65 absumpta est. Marcius, ceteris eius regionis metu in

deditionem acceptis, victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.

LIII.

MASINISSA.

Inchoata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum

itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit. Ma5 sinissa quum Gadibus esset, certior, adventare eum, a

Marcio factus, causando, corrumpi equos inclusos in insula

« IndietroContinua »