Immagini della pagina
PDF
ePub

penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit, ut se trajicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniæ agros pateretur. Transgressus tres principes 10 Numidarum præmittit ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio, qui, quo iussus erat, adduceret Masinissam, cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio 15 viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam ; ceterum maior præsentis veneratio cepit, et præterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa cæsaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et ætas 20 in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventæ faciebat. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. Ex eo tempore affirmat eam se quæsisse occasionem, quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. 25 Cupere se illi populoque Romano operam navare ita, ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam. Id se, etiamsi iam pridem vellet, minus præstare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile 30 præstaturum. Si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare, perbrevis ævi Carthaginem esse. Lætus eum Scipio vidit audivitque, quum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi præ se ferret. Fide 35 data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.

94

THE MOTHER OF THE GODS FETCHED TO ROME.

LIV.

THE MOTHER OF THE GODS FETCHED TO ROME.

Civitatem eo tempore repens religio invaserat, invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de cælo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terræ

Italiæ bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si 5 mater Idæa a Pessinunte Romam advecta foret. Id car

men ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati, qui donum Delphos portaverant, referebant, et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini læta exta fuisse, et

responsum oraculo editum, maiorem multo victoriam, 10 quam cuius ex spoliis dona portarent, adesse populo

Romano. In eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut præsagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam. Itaque quo maturius

fatis, ominibus oraculisque portendentis sese victoriæ com15 potes fierent, id cogitare, quæ ratio transportandæ Romam deæ esset.

Nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores, Æsculapium quoque ex Græcia quondam, hauddum ullo fædere sociata, valetu

dinis populi causa arcessitum, tunc iam cum Attalo rege 20 propter commune adversus Philippum bellum cæptam

amicitiam esse, facturum eum, quæ posset, populi Romani causa, legatos ad eum decernunt, M. Valerium Lævinum, qui bis consul fuerat ac res in Græcia gesserat, M. Cæcil

ium Metellum prætorium, Ser. Sulpicium Galbam ædi25 licium, duos quæstorios, Cn. Tremellium Flaccum et M.

Valerium Faltonem. Iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset, decernunt.

Legati Asiam petentes protinus Delphos quum escendis30 sent, oraculum adierunt consulentes, ad quod negotium

domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. Responsum esse ferunt, per Attalum regem compotes eius fore, quod peterent; quum Romam deam devexissent, tum curarent, ut eam, qui vir optimus Romæ esset, hospitio exciperet. Pergamum ad 35 regem venerunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit, sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolæ dicebant, tradidit ac deportare Romam iussit. Præmissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit, deam apportari ; quærendum virum optimum in civitate 40 esse, qui eam rite hospitio acciperet.

LV.

HER RECEPTION.

Eo accessit consultatio de matre Idæa accipienda, quam præterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, prægressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinæ iam esse. Haud parvæ rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset; veram certe 5 victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. P. Scipionem Cn. filium, eius, qui in Hispania ceciderat, adolescentem nondum quæstorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse. Id quibus virtu- 10 tibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriæ temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam. P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam ire iussus obviam deæ, isque eam de nave 15 accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis. Postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam

accepit extulitque in terram. Matronæ primores civitatis, 20 inter quas unius Claudiæ Quintæ insigne est nomen,

accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. Eæ per manus succedentes deinde aliæ aliis, omni obviam effusa

civitate, turibulis ante ianuas positis, qua præferebatur, 25 atque accenso ture, precantes, ut volens propitiaque urbem

Romanam iniret, in ædem Victoriæ, quæ est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus fuit. Populus frequens dona deæ tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.

LVI,

THE VOYAGE OF SCIPIO TO AFRICA.

Tum Scipio, silentio per præconem facto, “Divi divæque” inquit, “qui maria terrasque colitis, vos precor quæsoque, uti, quæ in meo imperio gesta sunt, geruntur,

ea mihi, populo plebique Romanæ, sociis nominique 5“ Latino, qui populi Romani quique meam sectam, im

perium auspiciumque terra, mari [amnibus] -que sequun“tur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis “auctibus auxitis ; salvos incolumesque, victis perduei

“libus, victores, spoliis decoratos, præda onustos trium10“phantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum

“hostiumque ulciscendorum copiam faxitis ; quæque popu“lus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus “est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Cartha

giniensium exempla edendi facultatem detis.” Secundum 15 has preces cruda exta victimæ, uti mos est, in mare proiecit

tubaque signum dedit proficiscendi. Vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terræ ablati sunt; et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. Noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto est 20 discussa, et addita vis vento. Iam terram cernebant. Haud ita multo post gubernator Scipioni ait, non plus quinque millia passuum Africam abesse; Mercurii promuntorium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, 25 precatus, uti bono rei publicæ suoque Africam viderit, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet. Vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terræ ademit, et ventus premente nebula cecidit.

Nox deinde incertiora omnia 30 fecit; itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terræ inferrentur, iecere. Ubi illuxit, ventus idem coortus, nebula disiecta, aperuit omnia Africæ litora. Scipio, quod esset proximum promuntorium, percontatus, quum Pulchri promuntorium id vocari audisset, “Placet 35 omen” inquit; “huc dirigite naves.” Eo classis decurrit, copiæque omnes in terram expositæ sunt.

LVII.

THE ESCAPE OF MASINISSA.

Ei data quattuor millia peditum, duo equitum, præmiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissæ retulisset aut vivum (id vero inæstimabile gaudium fore) cepisset. Palatos incuriose agentes improviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a præsidio ar- 5 matorum exclusa, Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit. Inde, prope iam ut debellato, nec præda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, cum quingentis haud amplius pedi- 10

H

« IndietroContinua »