Immagini della pagina
PDF
ePub

domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. Responsum esse ferunt, per Attalum regem compotes eius fore, quod peterent; quum Romam deam devexissent, tum curarent, ut eam, qui vir optimus Romæ esset, hospitio exciperet. Pergamum ad 35 regem venerunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit, sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolæ dicebant, tradidit ac deportare Romam iussit. Præmissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit, deam apportari; quærendum virum optimum in civitate 40 esse, qui eam rite hospitio acciperet.

LV.

HER RECEPTION.

P.

Eo accessit consultatio de matre Idæa accipienda, quam præterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, prægressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinæ iam esse. Haud parvæ rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset; veram certe 5 victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. Scipionem Cn. filium, eius, qui in Hispania ceciderat, adolescentem nondum quæstorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse. Id quibus virtu- 10 tibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriæ temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam. P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam ire iussus obviam deæ, isque eam de nave 15 accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis. Postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam

accepit extulitque in terram. Matronæ primores civitatis, 20 inter quas unius Claudia Quinta insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. Ex per manus succedentes deinde aliæ aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis, qua præferebatur, 25 atque accenso ture, precantes, ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in ædem Victoriæ, quæ est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus fuit. Populus frequens dona deæ tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LVI.

THE VOYAGE OF SCIPIO TO AFRICA.

Tum Scipio, silentio per præconem facto, "Divi divæque" inquit, "qui maria terrasque colitis, vos precor quæsoque, uti, quæ in meo imperio gesta sunt, geruntur, "ea mihi, populo plebique Romanæ, sociis nominique 5" Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra, mari [amnibus]-que sequuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis "auctibus auxitis; salvos incolumesque, victis perduel"libus, victores, spoliis decoratos, præda onustos trium10" phantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis ; quæque popu"lus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus "est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Cartha"giniensium exempla edendi facultatem detis." Secundum 15 has preces cruda exta victimæ, uti mos est, in mare proiecit

66

tubaque signum dedit proficiscendi. Vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terræ ablati sunt; et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus

navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. Noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto est 20 discussa, et addita vis vento. Iam terram cernebant. Haud ita multo post gubernator Scipioni ait, non plus quinque millia passuum Africam abesse; Mercurii promuntorium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, 25 precatus, uti bono rei publicæ suoque Africam viderit, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet. Vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terræ ademit, et ventus premente nebula cecidit. Nox deinde incertiora omnia 30 fecit; itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terræ inferrentur, iecere. Ubi illuxit, ventus idem. coortus, nebula disiecta, aperuit omnia Africæ litora. Scipio, quod esset proximum promuntorium, percontatus, quum Pulchri promuntorium id vocari audisset, "Placet 35 "omen" inquit; "huc dirigite naves." Eo classis decurrit, copiæque omnes in terram expositæ sunt.

LVII.

THE ESCAPE OF MASINISSA.

Ei data quattuor millia peditum, duo equitum, præmiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissæ retulisset aut vivum (id vero inestimabile gaudium fore) cepisset. Palatos incuriose agentes improviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a præsidio ar- 5 matorum exclusa, Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit. Inde, prope iam ut debellato, nec præda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, cum quingentis haud amplius pedi- 10

H

tibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta, faucibus utrinque obsessis, inclusit, uhi ingens cædes Mæsuliorum facta. Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis 15 ignotos sequentibus se eripuit. Tenuit tamen vestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut præter quattuor equites omnes ad unum interficeret. Cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. In 20 conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa toto campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. Amnis ingens fugientes accepit (neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos), raptique gurgite in obliquum prælati. 25 Duobus in conspectu hostium in prærapidum gurgitem haustis, ipse, perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripæ emerserunt. Is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem sequeretur. Inde vanus auctor 30 absumpti Masinissæ ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissæ [repleta] varie animos affecit.

Masinissa in spelunca occulta quum herbis curaret vulnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. Ubi 35 primum ducta cicatrix patique posse visa iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus collectis, quum in Mæsulios palam iam, quis esset, ferens venisset, tantum motum quum favore pristino, tum gaudio insperato, quod, 40 quem perisse crediderant, incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex millia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masæsuliorumque fines (id Syphacis regnum

erat) vastaret.

Inde irritato ad bellum Syphace, inter 45 Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.

LVIII.

THE CENSORS.

Dum hæc consules diversis regionibus agunt, censores interim Romæ M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. Princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus ; notati septem, nemo tamen, qui sella curuli sedisset. Sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. Viam e foro 5 boario [et] ad Veneris circa foros publicos, et ædem Matris Magnæ in Palatio faciendam locaverunt. Vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. Sextante sal et Romæ et per totam Italiam erat; Romæ pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio præben- 10 dum locaverunt. Id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat [credebant] ; inde Salinator Livio inditum cognomen. Lustrum conditum 15 serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus. Censa cum iis ducenta decem quattuor millia hominum. Condidit lustrum C. Claudius Nero. Duodecim deinde coloniarum, quod nunquam ante factum 20 erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta exstarent. Equitum deinde census agi cœptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. Quum ad tribum Polliam 25 ventum esset, in qua M. Livii nomen erat, et præco cunc

« IndietroContinua »