Immagini della pagina
PDF
ePub

infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent. Nec mi- 12 rari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non conuenire. Quadrifariam enim urbe diuisa [re- 13 gionibus] collibus qui habitabantur, partes eas tribus appel- St lauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

Censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis 44 latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exerci- 2 tum omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Milia octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque 3

ut... uocarentur tutari
descenderunt dett. unus
12 ad institutam dett.

Class. Quart. iv (1910), p. 270; cf. 2. 43.5
temptat Novák addendo institutum ante ut
Sigon.: descenderent MPFUpBaOHRnDL
aliq. : ante ad add. se MPFUpBaO2(uel O1)HRnD: add. sed L: add.
sese O
13 regionibus FOHRnDL: regionibusque PUpBa: re-
gionibus quae (litteris solito maioribus) M: seclusit Winkler collibus
MPFUpBa: collibusque OHRnDL dett.: et collibus Weissenb.
qui habitabantur PFUpBaOHRnDL: qui abitabantur M: quae habi-
tabantur Rn2 Ald. (ad partes referens) eas tribus MPFUрBOH:
tribus eas RnDL: malim eas deletum

[ocr errors]

ab tributo PFOHRnD3L Edd. uet. Ald. : ad tributo Up: adtributo BaD: pro A tributo M: A tributo M3: a tributo dett. aliq. eae MPFH (fort. nequetae P neque eae P1): aeae O: hae UpRn Ald. : heae DL: aee Ba

44 1 metu MPFUþBOHRnÁL (sed quem ... late substrinxit F2) : metus Doujat, fort. recte de incensis MPFBOHRn? D?L (sed in O de i- in fine lineae et -n- fort. add. O2): de censis Up: deinceps D2? dett. Ald. 2 suouetaurilibus Rhenan.: sue oue taurilibus M3 (suae M) POHRnDL, 'antiqua lectio' Rhenan.: suioue taurilibus P?: sucouetaurilibus P? F (substrinxit F2): sucuuetaurilibus Ba: sucubaetaurilibus Up

quia MP2UpOHRÂDL: qua PFBa: qui et D is censendo Gron, ex cod. Mureti'; in censendo Vorm.? MPFUp BaOHRnDL

amplificanda uisa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro 4 circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium uerbi uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse ; est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu 5 pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.

45

2

Aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a ciuitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum consensum deosque consociatos laudare mire Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. Saepe

3 Viminalemque; Viminalem O (sed hac uoce substricta): uiminalemque MPFUþBHD sed in D omnia nisi -q in ras. a D3 arte scripta : bimalemque RnL Esquiliis Gron. : Esquilias (uel Aes-) MPFUp BOHRnD (sed v. inf.) L; tutatur Frig. Epileg. p. 65; cf. 2. 32. 10 ubi O solus Liuianum aliquid seruasse uidetur esquilias ibique] esquilia sibique D: esquilias ubique D2 ita Vorm. OH: it (i.e. iter) FBL: iter PUp: ît (i.e. inter) D: inter Rn2 in ras, dett, aliq.: item dett. aliq. Ald. om. M profert. Pomerium Vorm. PFUþORnDL : om. MH sed in M spatium sex uel octo litterarum uacuum relictum

45 I aucta ciuitate PFUpBOHRnD2: aut a ciuitate M: auctam ciuitatem DL: add. et Madv. a iam tum erat OHRnDL dett. :

:

laudare

tantum erat M: uel tam tum erat P: uel tantum erat P2Ba: uel tantum. Erat FUp Eum consensum MD: cum consensum PF UpOHRnD L Ed. Rom. 1469 Ald. cum consensu Ba MPFUpBaOHDL: laudare hoc Rn2: laudaret Da dett. unus Ed. Ven. 1470 Ald.

iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat con- 3 fessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis uidebatur, uni se ex Sabinis fors dare uisa est priuato consilio imperii reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri fami- 4 liae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est, et 5 cecinere uates cuius ciuitatis eam ciuis Dianae immolasset, ibi fore imperium; idque carmen peruenerat ad antistitem 6/ fani Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa est, bouem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur: 'Quidnam tu, hospes, paras?' inquit, 'inceste sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo perfunderis flumine? infima ualle praefluit Tiberis.' Religione 7 tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bouem. Id mire gratum regi atque ciuitati fuit.

3 Id quamquam] supra add. O 1. ut imperium penes se esset prima manu, optimum glossematis interlinearis exemplum reciperandi cf. 1. 12. 1 adn. : recup- hic etiam MPFH 5 ciuis Vorm. MPFD et DL: ciues M2F3 UpBaOHRnD2 Ald. immolasset... antistitem fani Dianae om. H immolasset Rhenan. (cf. Val. Max. 7. 3. I quisquis eam ... immolasset, eius patria etc.): immolassent Vorm. MPFUpBaOHRnDL Ald. 6 Sabinusque Vorm.? M2 uel M1PF UpОHRnD: Sabinus quae ML: om. -que Do Edd. uet. Ald. : Sabinique Ba ut prima MPUpO (sed tum aupta) HRnDL : ut primum Vorm.? FBaD2 uisa est MPUpOHRnDL: est uisa FBa Edd. uet. magnitudo MPFUþBOHRËL : magnitudine D dett, aliq. uictimae celebrata M2RnD (-me) L dett. aliq.: uictumae caelebrata H: uictum ecelebrata M?: uictimae et celebrata FUpBa: eccelebrata P: uellet uictum me celebrata O (sed uellet punctis infra deletum a pr. manu)

paras PFUpOHRÁDL: pares B: pararas M praefluit Vorm.? PFUþBORnD3: prefuit (1 suprascr.) M: praefluluit D? : praeluit H

46

Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. 2 Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit ; immo eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. 3 Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum 4 esset quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius-Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim-fratrem habuerat Arrun5 tem Tarquinium mitis ingenii iuuenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis 6 mores possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum 7 nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter simili

dubie M1 uel

46 usu M1 uel M2PFUpBOHRnD: usum ML M2: dubiae OD?: dubiem ML: dubium PFUpBaHD1 dett. 2 regni minuit M3P2FBaORn2D3 Ald.: regnandiminuit P: regi diminuit M: regni diminuit HUp: rediminuit RnD? L aduersa M2 PO? : aduersam MP2FO(uel O2)HRnDL : aduersum UpBa dett. aliq. Ed. Rom. 1469 Ald. uoluntate M2 Ed. Rom. 1470: uolunta

6 materiae

tem MPFUpBaOHRnDL Ed. Rom. 1469 Ald. in M1 uel M2PFUþBORnDL: materiem in M: om. in H auersa dett. unus: abuersa D?: uersa P (initio lineae) FUpO Ed. Rom. 1469: uersam Ba: aduersa MHRnD3L dett. Ald. 7 nacta muliebri

[ocr errors]

audacia] nacta audacem muliebri cessaret

tudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. Ea secretis uiri alieni adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum ; et se rectius uiduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; si sibi 8 eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat. Celeriter 9 adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.

Tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit 47 regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se ignauia postulat Harrison (per litteras), sed cf. 35. 35. 16; 42. 6. 8 et Lucan. 3. 451 et 4. 24 fit: malum Madv.: fit, malum edd. priores iungi ut MPFBaHRnDL: iungi et F2 uel F3UpO (qui punctum ad iungi ponit): iungi aut D2 dett. aliq. Edd. uet.: iungi haud dett, aliq.: iungi at P2 ignauia esset MO: ignauia esse PFUpBaHRnDL 8 digna esset M'P'FUpBaORnD Edd. uet.: digna essent MPL: digna esse H domi se MOHRnDL: om, se PFUpBa 9 implet MP1HRËD3 : implerat F (fort. recte): impleat PO: impleut Ba: implera(rruns) D? Arruns Tarquinius et Tullia minor MPFUpB OHRnDL Edd. uet.: seclusit Walters: 'Liuius scribere debuit Lucius Tarquinius' Madv. (et sic dett. unus): ita L. Tarquinius et Tullia minor Perizonius: maior pro minor Sabellicus: glossema profectum fuisse posse uidetur a lectore qui uel funeribus breuiter explicare uel Cic. Cat. 1. 6. 14; Sall. Cat. 15. 2; Val. Max. 9. 1. 5 oblitus (ubi interfector, non interfecta, domum suam uacuam facere dicitur) nominatiuum uerbo fecissent supplere uoluit; cf. Class. Quarterly iv (1910), p. 271. Re saepius cogitata ad genetiuos (Arruntis Tarquini et Tulliae minoris) scribendos et corruptionem Symmachis tribuendam ipse iam inclinor (cf. 4. 30. 4 et 12 adnn.) fecissent, iunguntur] Inter haec uerba conieci olim uidui excidisse, quod etiamnunc commendarem si iure nominatiuus requireretur: post fecissent add. 1 tarquinius et tullia maior F3

47 I ad aliud MP FUpBOHD: aliud PRnD3L dett. aliq.: aliut D 2 cui nupta Vorm. På marg. F2HRnDL : cui nubta M: cui innupta Vorm.2 PFUpBaO

« IndietroContinua »