Immagini della pagina
PDF
ePub

ueri simile uideatur formam certe Ciceronianam etiam a Liuio retentam fuisse sed a librariis aetatis suae normae obtemperantibus mutatam fuisse. Similem rationem in casu Accus. pluralis (-is, -es) si secuti essemus, constanter is in Acc. scripsissemus ubi Genetiuus in -ium desinit, quoniam in Puteaneo is frequens est, neque in nostris adeo rarum (5. 4. 14; 9. 14. 14); ad hoc uero, cum Augustus ipse in Mon. Ancyrano (inferentis, omnis: aedes, fines) ambabus formis usus sit, nobis sane defecit audacia; igitur -es semper ponere contenti fuimus. Ex adnn. ad 1. 41. I et 4. 13. 12 (obiecerent) probabile saltem est Liuium non eicit, obicit, cet., quae in optimis codd. constanter sic scribuntur, sed eiecit, obiecit scripsisse; sed cum codicibus errare quam tot minus certa, quamuis optima, in textum ubique uiolenter inferre maluimus. Cum Madvigio di scripsimus, quamquam in codd. dii longe frequentius est, dei haudquaquam ignotum (8. 9. 8; 8. 10. 7; 28. 11. 7 Put. ; 28. 12. 4 Put.). temptare quod codices constanter tuentur tandem contra maleuolos uindicauerunt Whartonius et Brugmannus, comparando Lith. tempiù, 'digitis experior'. In genetiuis nominum propriorum, uelut Manli, uetustiorem formam, in communium, uelut negotii, recentiorem, secundum Augusteae aetatis normam scripsimus; similiter (ut Augustus ipse) nunquam sed quotienscumque etc.

§ 31. De sententiis interpungendis pauca commemoranda

sunt.

:

(a) Siglum ad tria tantum denotanda adhibuimus, scilicet (1) in Asyndeto quod uocant Aduersatiuo (Angl. 'coupling contrast'), ut in 1. 9. 11. (2) in Asyndeto Exegetico, ut in 2. 6. 6; (3) ante Orationem Obliquam,

1 De dis, diis cf. 4. 15. 7 adn.

2 Etyma Latina 104; Grundriss der vergleichenden Sprachwissenschaft i (Ed. 2), p. 370.

ut in 5. 50. 1-2, uel Rectam sine uerbo incipientem ut 5.9.5.

(b) In Oratione Obliqua sententias sine littera capitali incepimus; finemque orationis paulo largiore spatio (ut in 5. 39. 12-13) a sequentibus distinximus. Haec tironibus concessa speramus a doctioribus non spretum iri.

(c) Lemmata adnotationibus sic adposuimus ut in contextu ipso uoces expressae sunt: e.g. 5. 1. 6 Gens MP2F2 ...: genis B: genus PFE sic stat quia Gens sententiam in contextu incipit. Noli tamen tibi ideo fingere litteram capitalem in MPF cet. apparere. Capitalium et siglorum interpunctionis in codd. usus tam uarius et incertus est ut plerumque (cf. tamen § 33 g infra) omnino neglegendus sit, nisi sicubi aliqua de causa errores quos in diuisione uerborum exhibent codices obseruandi sunt.

(d) Virgularum siluolam qua Madvigius Liuium castigare gaudebat, et post eum doctorum plerique1 hodiernum prelorum Borussicorum morem Latinis litteris adplicantes, sat solidis de causis auersati sumus. Periodorum enim Liuianarum structurae paene semper aliena, aliquando, quod parum uiri docti obseruauerunt, prorsus inimica est. In 5. 5. 3 uoces cum sua amiserint non plus cum insequenti clausula quam cum duobus praecedentibus cohaerent; in 5. 33. 6 uirgula post incolebant posita, qua scilicet clarius finiatur clausula relatiua, uox saepe omni significatione priuatur. Quid quod in 9. 13. 11 Madvigius codicum meliorum lectionem reiciebat eo quod 'uacuus per agros nihil est'? Hoc tamen uirgulae editorum sic separauerunt, non Liuius, qui uno (et lacteo) tenore scripsit: obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. Sententiam tam apte et lucide compactam uirgulis inquinare paene impudentis est.

1 Paulo minus quam ceteri hac in re peccat Zingerleius.

[blocks in formation]

§ 32. Vt tandem de rebus paulo maioris momenti loquamur, quid in uniuersum de textus huius Decadis condicione sentiamus apud Classical Quarterly (iv et v, Restorations and Emendations in Livy I-V) cum iam latius docuerimus, rem hic breuiter praefinire licet. Pauci si uel unus scriptorum Latinorum tot doctorum temptamina attraxere, cum iam per multos annos pro re certa atque ubique cognita habitum esse uideatur textum eius tam corruptum fuisse ut uix ulla sententia correctionis non indigeret. Horum tamen temptaminum longe maxima pars nemini (nisi auctori suo quodque) placuere; ualetque etiam nunc ut summum in dubiis consilium, grauissimum illud Drakenborchianum Nihil muto. Vt enim ille saeculo suo innumeras in hanc Decadem prolusiones non quidem semper refellere sed transcendere potuit duobus tantum melioris notae codicibus (Het Z) fretus; sic certissime hodie, octo aliis cum palimpsesto Veronensi plene cognitis, oportet adseuerare, sicubi codicum lectio displiceat, remedium in codicibus ipsis quaerendum esse. Esto enim eos erroribus scatere ut ab hominibus imperitis noni uel decimi saeculi exaratos; at contra nos saltem hoc adfirmare audemus, paucissimos esse locos, uix decem fortasse in his quinque Libris, ubi in nullo codice uestigia superfuerint aut manifeste uerae aut certe probandae lectionis, lectionisque talis ut, si pro uera habeatur, statim intellegatur quomodo inde enata sit ipsa in codicibus uariatio. Quid enim quod primae Liuii uoces (Praef. 1) quas ex Quintiliano diu notum est in codd. nostris male ordinatas esse, iam ex Oxoniensi apparet in archetypo Nicomacheano recto ordine olim stetisse? Quid quod miram in 2. 43. 5 nominum confusionem (quam Liuio ipsi tribuere ne Madvigium1 quidem pudebat) iam ex Medicei uestigiis patet per transpositionem in codicibus exortam

1 De aliis' Liuii erroribus' uide 1. 46. 9; 4. 30. 4 et 13 adnn.

esse? De ambitione uero nimis frequenti historicorum nostrae aetatis ipsa studii sui fundamenta conuellere temptantium in adn. ad 2. 10. 6 satis diximus.

$33. Nec tamen sic loqui uelimus quasi frustra fuissent tot doctorum conatus; immo, paene semper difficultatem aliquam indicauerunt emendatores locumque ipsum uel loquendi usum pleniore inlustratione' indigere; saepe etiam dubitationem mouerunt? unde codices non sine fructu perquisiti sint; nec paucos locos reperies ubi coniectura. aliqua ex codicum id temporis notorum uestigiis fideliter tracta aut a codice alio postea feliciter confirmata sit, aut per se ipsa tam probabilis fuerit ut omnes eam libenter amplexi sint, uelut praeclarum illud Madvigianum sperneres (2. 49. 4). Operae igitur pretium erit hic enumerare signa aliquot in codicibus turbatae lectionis quae a uiris doctis aut omnino adhuc neglecta aut parum obseruata, saepe nobis, ut credimus, ducum instar fuerunt ad erroris sedem, cuius notitia prima condicio est ueritatis reperiendae. Horum unius cuiusque exempla in adn. infra citata collecta sunt.

(a) Difficultatis in exemplari suo conscius scriba scrupulos suos saepe prodit uel signum ambiguum summa cum cura imitando; 1. 7. 5 adn.,

uel (6) signum ambiguum primum omittendo, deinde, adito uel scriptorii magistro, uel fortasse codice alio, uel excusso rursus exemplari ipso, quod id sibi uelle iam credidit inserendo loco suo (litterae sic insertae pleniore calamo solent esse scriptae non solum quam praecedentia sed quam sequentia); 1. 41. 4 adn.,

uel (c) signum ambiguum omittendo neque postea quicquam addendo: 3. 41. 8 adn. ;

1 Vt in 4. 20. 8, ubi quid uoluerit apud Liuium uox error plures (et clarissimi) ignorauerunt.

2 Vt e. g. in 1. 25. 10.

(d) Vbi quid transponendum esse aut ipse, aut exemplaris scriptor, credidit, saepe siglum aliquod in contextu positum est, quod saepe postea lector aliquis erasit: 1. 43. II adn. (e) Vbi quid ex margine sumptum est, saepe uel punctum tantum addidit: 2. 32. 10 adn.,

uel (f) siglum aliud aliquod; I. 43. 11 adn.,

uel (g) capitali littera additamentum incepit, uel maioribus totum litteris scripsit: 1. 49. 7 adn.,

uel () cum uoce aliqua locum clausulae prius omissae indicante (Angl. 'peg-word', Germ. Stichwort') iam uero perperam (et saepe alieno loco) repetita: 4. 7. 10 adn. (cf. Brinkmann, Rhein. Mus. 57 (1902), p. 481),

uel (i) duo librarii idem additamentum ex margine alius alio loco inseruerunt: Praef. 5 adn.1

6

(k) Saepe autem in his codicibus perperam intellectum est Floriacense illud pro nasali (quam uocant) siglum, adeo ut pro -m uel -n- scribatur uel i uel s (f): 5. 43. I adn.

Horum in plerisque illud ante omnia ualet: ubi haesit librarius, ibi et nos haesitare debemus.

§ 34. Hoc autem semel posito, codicum testimonia quam fidelissime obseruanda esse, restat nihilo leuius, fortasse etiam grauius, editoris officium ubi testimonia uariant eligendi, ubi deprauata sunt, uestigia eorum interpretandi. Huic officio se ubique satis fecisse, quis mortalium sperauerit? Sensimus tamen ego et Waltersius saepissime quanto plus duorum quam unius ualeat iudicium, praesertim in erroribus deuitandis; sensimus etiam Wilhelmi Lendrum impensam beneuolentiam qui scidas typographicas totas amicissime perlegit multisque in locis exquisita sua et Liuii et Latinitatis scientia commentarios nostros purgauit. Nec non grates plurimas deferimus correctori acerrimo huius preli qui, praecipue in locorum citatorum numeris purgandis,

1 Hic et in adn. ad 4. 58. 13 addendum fuit 10. 13. 10.

xxxviii

« IndietroContinua »