Immagini della pagina
PDF
ePub

arguens Seruilio... 5. 7.7 rei p. extra) confecisse; eidem etiam uix abnuendi sunt quatt. XXII-XXVII (8. 14. 1 merito cuiusque ad Decadis finem). Alter, qui Vetus ex pristina scripturae suae forma iure appellari potest, quat. primi primam partem (usque ad 1. 9. 15) et quat. XI praeter sedecim ultimas lineas scripsit: Tertius quatt. XIV-XXI, quarum uni cuique ad finem litteras a... h deinceps subnotauit. In quat. XXI sex tantum folia sunt, quippe quae ad operis partem huic scribae attributam facile suffecerint (plura de horum scriptura in Camb. Philol. Soc. Proceedings, 1902, p. 10 reperientur). Aliquando errores eos habet qui perperam audiendo potius quam male legendo efficiantur (cf. 4. 7. 7 adn.).

§ 10. In hoc autem codice multum interest inter correcturas primae et secundae manus (atramento iam subrubenti factas) quae ambae auctoritatem aliquam habent et correcturas tertiae uel quartae (atramento nigro factas) quae omnes nihili sunt. Scriba Vetus quod scripsit ipse saepe correxit1 aut puncto infra litteram corrigendam addito litteraque noua suprascripta, aut littera ipsa atramento mutata; sed nunquam per rasuram: contra Leo et Tertius saepe quae primo scripsere eraserunt, tum atramento eodem (coloris iam fusci) usi noua inseruerunt; has correcturas siglo M1 denotamus.2 Sequitur ut ubi correctura per rasuram ipsam perfecta est, discerni nequeat utrum a manu prima (Leonis, siue Tertii) an a manu secunda, cuiuscumque fuit, profecta sit. Hanc uero manum, ubi quicquam scripserit, atramenti color clarior ac saepe rubicundior statim prodit. Cum autem uera lectio persaepe hic ab M' illic ab M2 introducta sit, operae pretium erit peruestigare num aut M' aut M2 ex uno aliquo fonte (qui fortasse

. 1 Vide sis adnn. e. g. ad 4. 9. 3; 4. 9. 9; 4. 19. 6.

2 Cf. in Leonis parte e. g. 4. 51. 3-4 adn.; in Tertii parte (e. g.) aeru in aeris (5. 7. 12) a prima manu recte mutatum est.

ab archetypo codicum P2 FB Up non longe discrepuerit) suas quisque correcturas traxerit.

Glossemata plurima in margine huius codicis exstant, quorum partem magnam a scriba primario una cum textu ipso descriptam esse a scripturae genere manifestum est. Exempla in adnn. ad 1. 28. 7; 5. 2. 8; 5. 21. 5; 5. 44. 4; et alibi reperies; in 3. 49. 5 (et alibi) glossema tale in textum inrepsit. Vnum autem huius generis prae ceteris. memorari debet, quia procul dubio Germanicam originem prodit seu scribae (Leonis ?) ipsius, seu codicis, seu exemplaris tantum (uel archetypi eius) ex quo codex descriptus est: ad Lib. IX c. 3 init. (quat. XXIII, p. 6, col. 1) narrationem Liuii sic notat glossemator: fremitus et diuersa consilia Romanorum apud pFurculas caudinas interclus(orum), ubi pF illud uix ab Italo homine profectum erit. Vt igitur in uniuersum Frigellio adsentimur hunc codicem Cisalpini generis (cui etiam RDLA adsignandi sunt) uocanti, ita adfirmare non ausim scribas Medicei unum tantum exemplar ante oculos habuisse; quaerendum potius erit, praesertim si dittographiarum et correcturarum primae manus ratio recte perpenditur, nonne ex duobus saltem fontibus, uno codicibus RDLA, altero codicibus PFUpB propiore, hic codex haustus sit. Simili ratione Pa P2 distare mox uidebimus.

§ 11. De huius codicis auctoritate multum dissensere uiri docti, ei tamen qui codicem ipsum penitus cognouerunt, Alschefskius et Frigellius, longe pluris eum aestimaverunt quam qui aliorum tantum testimonia de eo legerunt, ut Zingerleius (in Praef. editionis suae Libb. I-V).

Vt breui sententiam nostram ponamus, si ab uno codice tantum nulla emendatione permissa quid in summa uoluisset Liuius diuinandum esset, tum certe non Mediceus eligendus esset; nam corruptelis dittographiis interpolationibus scatet quas cautiores scribae, praecipue Oxoniensis, saepe reiecerunt. Contra, ratione ac uia peruestiganti quid in

quoque loco Liuius scripserit, uix alius codex maius auxilium dabit; sescentiens enim scribarum Mediceorum, praecipue Leonis Diaconi, eximia fides uerae lectionis uestigia seruauit quae in ceteris omnibus perierunt (e. g. 1. 25. 10; 1. 46. 1 ; 1. 47. 12; 1. 50. 5 et 7; 2.43.4; 2.45.16; 3. 26. 7; 3. 53. 4; 4. 4. 11; 5. 13. 8, et in plurimis aliis locis quae in adnotatione facile reperientur).

Huius codicis ipse quinque priores libros perlegi, quinque posteriores Waltersius ; ita tamen ut multis in locis ubi postea demum propter aliorum nuper lectorum (OEADLB) codicum uariationem lectionem Medicei exscribendam esse iudicauimus, Waltersius meos, ego illius commentarios suppleui. Frigellii per tres Libros, Alschefskii ubique lectiones obseruauimus; quas quamquam saepe parum accuratas, saepissime imperfectas inuenimus, saepissime etiam in locis obscuris ueritatem expressisse animo gratissimo confitemur.

§ 12. Medicei paene gemellus fuisse uidetur Codex Vormatiensis (Vorm.) siue Borbetomagensis nunc deperditus, ex excerptis tantum Beati Rhenani cognitus in editione Frobeniana secunda quam una cum Gelenio anno 1535 Basileae parauit (u. Praef. Gelenii' p. 5, uel apud Drak. vii, p. 273). Haec excerpta ad 1. 20. 2 incipiunt, ad 6. 28. 7 desinunt, quia codex, ut testatur Rhenanus, utrimque decurtatus erat. Et ne Rhenani quidem ope semper patet quid in locis ab illo tractatis in hoc codice steterit. Saepe enim Rhenanus de codice nihil disertis uerbis testatur, sed ueterem uel antiquam uel germanam lectionem commemorat; quam, etsi Drakenborchius (ad eo sustentata 2. 34. 5) codicum quos ante oculos Rhenanus habebat lectionem semper indicare iudicat, ex adnotatione Rhenani ipsius ad 2. 18. 4 aliquotiens a Vormatiensi discrepuisse probabile 2 uidetur.

1 De codice quo Gelenius utebatur in Lib. VII-X loquemur in Praef. Voluminis Secundi huius editionis.

2 Nec tamen certum; nam et credi potest Rhenani uerba 'ita

Tutius igitur duximus Rhenani uerba ubique sequi nec ' uetus lectio' in 'Vorm.' mutare. Huc accedit quod ille, ut et alii uiri doctissimi (in primis Gronovius), correcturam idoneam saepe breuissime indicare satis habuit, formulis quales scribe, lege, corrige, castiga usus, lectorem in dubio relinquens utrum hoc coniecturae tantum suae an codicis alicuius testimonio debuerit. Hoc Rhenani silentium siglo Vorm. ? notauimus. Rhenani adnotationes per hos quinque Libros a Draken borchio hausi.

§ 13. Parisiensis (P, Bibliothecae Nationalis 5725 Lat.), saeculi X, quaternionum XXII (sed ultima dimidia est), lineis per paginam continuis scriptus, quamquam antiquitate litterarum formis indicata codici Floriacensi (§ 14) cedit, familiam tamen quam Frigellius Transalpinam uocat certe ducit. Persaepe enim, ubi titubant FB, aut uera aut saltem ueriora praebet P. Si plures scribas habuit, scripturae genere tam simili utebantur ut certo distinguere nequeamus; cum Frigellio potius credimus 'uix plures fuisse'. Cor. rectus autem est saepe a scriba ipso (P1), saepius etiam a uiro satis docto (P2), scriptorii, ut conicere licet, magistro, qui plerumque atramento nunc pallidiore 1 usus est, interdum autem eodem quo P1. Correcturas igitur ubique P2 tribuimus nisi ubi manus eadem esse atque scribae primi manifeste apparet. Plurimae correcturae eius modi sunt ut ubi Pcum M consentit, P2 lectionem codicum FB sequatur, cui plerumque et Up suffragatur. Paucae et minimi pretii sunt correcturae manuum recentiorum (P3, raro etiam P1, P3).

1

Hunc codicem per Lib. I-III primo ipse inspexi ubicumque de lectione eius discrepabat Frigellius ab Alschef

habet Archetypon' ad uocem Tarquinia tantum referri, non ad totam sententiam.

1 Discrimen fortasse id tantum est quod in his locis sabulum uel aliquam aliam rem siccatiuam statim scriba adhibuit, in illis atramentum ipsum arescere passus est.

skio; per Lib. IV et V omnibus locis aut ego contuli aut Waltersius, persaepe ambo, ita ut opus fere aequaliter diuisum sit; postremo per Lib. I-III rogatu nostro etiam eas lectiones quae ab Alschefskio et Frigellio statutae erant denuo excussit mense Iunio anni 1910 Dobsonius; qui quamquam perpauca mutanda repperit, multa tamen addidit uel accuratius expressit. Libros VI-X legit Waltersius, cuius operae pauca tantum ego et Dobsonius suppeditauimus.

§14. Codex Floriacensis (F, Paris. Bibliothecae Nationalis 5724 Lat., saec. IX) quaternionum XXII (sed horum decimus sex tantum folia, ultimus tria tantum habet) lineis per paginam continuis scriptus est. Decem Libros continet, sed bis defit (ab 4. 21. 6 ad 4. 50. 4, et ab 10. 34. 6 ad 10. 39. 3) nulla lacunae nota. Ex paginarum ratione apparet illic octo foliorum textum, hic unius in archetypo deperisse eo tempore quo Fexaratus est. In ultimo folio adnotatum est Hic est lib. sci Bened., i. e. monasterii S. Benedicti Floriacensis quod prope Genabum (Orleans) fuit. Scriptura et antiquior (e. g. c saepissime pro a, pro r) et difficilior (e. g. in coniungendis litteris, ut q pro -ci uel -ti). Bis correctus est, primo per atramentum rubidum, saepe flauescens uel etiam pallidum (F2); mox (idque saeculo XIII' uel postea) per atramentum fuscum uel saepius nigrum, a scriba aliquo (F3) qui codicem rasuris pessime lacerauit ut coniecturis suis etiam peius corrumperet. Vbi nihil mutatum est nisi per rasuram, mutationem siglo F2 denotaui, quamquam persaepe bene credi potest F3 in culpa fuisse. Vellem locos tales ubique designaremus siglo Fx, quod postea demum excogitauimus. Iam uero gaudere licet codicis Bambergensis (§ 16) testimonium per Libros amplius sex has tricas semel dissoluisse.

2

Hunc codicem per Lib. I-III ipse exscripsi ubicumque

1 Sic Frigellius; nobis uero recentior manus uidetur.

2 In quibus saepissime cum codice Klockiano (de quo uide Drak. Vol. VII. p. liii) consentit.

« IndietroContinua »