T. Maccii Plauti Comoediae: Aulularia. Bacchides. Captivi. Curculio. 1878

Copertina anteriore
Sumptibus Librariae Gyldendalianae, 1878
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 18 - Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum ; nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum : ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus . in luto, 230 tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
Pagina 246 - Confidentes garrulique et malevoli supra lacum, Qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam Et qui ipsi sat habent, quod in se possit vere dicier. Sub Veteribus ibi sunt, qui dant quique accipiunt foenere ; Pone aedem Castoris ibi sunt, subito quibus credas male.
Pagina 11 - ... id haberi neque per metum mussari, quin participem pariter ego te et tu me ut facias, eo nunc ego secreto ted hue foras seduxi, ut tuam rem ego tecum hie loquerer familiarem.
Pagina 247 - R alienos manu emittitis alienisque imperatis, nee vobis auctor ullus est nee vosmet.estis ulli. item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque : 500 odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nee vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet.
Pagina 234 - ... tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter sese drapetae...
Pagina 8 - Si hercle tu ex istoc loco Digitum transuorsum aut unguem latum excesseris, Aut si respexis, donicum ego te iussero, Continuo hercle ego te dedam discipulam cruci. — Scelestiorem me hac anu...
Pagina 253 - At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum Bene me amassint , meaque axicia , linteumque extersui ; Ut ego tua magnifica verba , neque istas tuas magnas minas Non pluris facio , quam ancillam meam , quae latrinam lavat.
Pagina 243 - Lyco ..Miles Lyconi in Epidauro hospiti Suo Therapontigonus Platagidorus plurumam 430 Salutem dicit." Curculio Meus hic est, hamum uorat. Lyco Дecuт oro et quaeso, qui has tabellas adferet Tibi, ut ei detur quam istic emi uirginem, Quod te praesente isti egi teque interprete, Et aurum et uestem; iam seis, ut conuenerit. 435 Argentum des lenoni; huic des uirginem.
Pagina 150 - Molossici odiosicique et multum incommodestici. 85 et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potis parasitus frangique aulas in caput, vel extra portam Trigeminam ad saccum ilicet.
Pagina 123 - Philippos militi, 970 quos dare se promisit, dabit. nunc alteris etiam ducentis usus est qui dispensentur, Ilio capto ut sit mulsum qui triumphent milites. {sed Priamus hic multo...

Informazioni bibliografiche