Immagini della pagina
PDF
ePub

pite ornatur animantis ore hiante, quod saepius lupi Martii esse videtur.

gestat.

2. Caput Veneris stephane exornatum.

》 CAESAR, Aeneas prodiens d. Palladium, s. Anchisen AR.

Denarium hunc, et ipsum satis obvium, antecedenti praeposuit Eckhelius (T. VI, p. 4); sed post eum ponendus est; deerat enim in thesauro Cadriani anno U. C. 705 recondito. Ceterum typus aversae e simulacris operis vetustioris expressus est, ut dudum monui (Appendice al Saggio, p. 112).

3. LII, Caput Veneris mirto, aliave fronde revinctum.
X CAESAR, Tropaeum, adstituta securi pontificali.· AR.
LII, Caput Vestae velatum, adstituta capeduncula.

4.

laurea.

CAESAR, Tropaeum, hinc scuto oblongo, inde

AR. Quin. Eckhelius (p. 6), cum notas LII, inverso situ, legeret IIT, Imperator ITerum eas interpretatus est. Cl. Borghesius praeclare monuit, notas eas esse numerorum antiquiores, et numerum designare LII (Decad. X, 7), ad annum autem LII aetatis Caesaris referendas esse. Malim, ut alias monui (Bull, arch. 1840, p. 39-43), victorias iis denotari Caesaris, qui, solus M. Marcellum transgressus, collatis signis QVINQVAGIES BIS dimicavit (Solinus, cap. VI; cf. Plin. VII, 25). Vestae caput pontificatum maximum indicat (cf. Kalend. Praen. IIII. Kal. Maias).

[ocr errors]

5. C. CAESAR IMP. COS. ITER, Caput Veneris.

XA ALLIENVS PRO COS, Vir nudus adclinis, d. pede prorae navis insistens, d. triquetram, s. strophium convolutum

tenet.

AR.

In aversa Trinacrum Neptuni filium, Trinacriae, seu Siciliae regem, heroem indigetem (Sibylla ap. Stephan. Byz. v. Tarvanpix), repraesentari docui (Appendice, p. 38). Ceterum de ALLIENI nomine et gente cf. Avellino, Giorn. numism. T. I, 59. Bull. arch. 1844, p. 20.

[ocr errors]

6. C. CAESAR, Caput velatum.

》 Lituus, guttus et securis pontificalis.

Aur.

Hunc aureum, dempta epigraphe, similem aureo A. Hirtii, addendum esse nummis Caesaris, cl. Borghesius monuit (Decad. IX, 2), qui sequentem quoque e museo Bellinio edidit: 7. CAESAR · DICT, Simpulum et securis. XITER, Urceolus et lituus, intra lauream.

Aur.

8. COS. TERT DICT· ITER, Caput muliebre spicis co

ronatum.

X AVGVR. PONT MAX, Capeduncula, aspergillum, guttus et lituus; in area D, aut M.

Arg.

Borghesius (Decad. IV, 5) monuit, sigla D, M, Donum, Munus significare. Malim Donativum militi, Munus populo datum (Caved. Appendice not. 136; cf. Tacit. Annal. I, 2).

9. CAESAR DIC TER, Protome Victoriae virginis; pone interdum astrum.

X C. CLOVI PRAEF, Pallas прoxa‡nyetis (v. C. I. Gr. n. 4332) gradiens d. tropaeum humero adcline, s. clypeum Medusae larva insignitum; pro pedibus draco.

AE. II.

Quae Eckhelio aliisque visa sunt gaesa Hispanica, alas Palladis Thessalicae esse monui (Appendice, p. 66).

10. Caput Veneris, ut videtur; in nonnullis pone capricornus. X Q. OPPIVS. PR, Victoria versus s. gradiens et versus d. respiciens, d. oblongum palmae ramum super humero, s. vas fructibus refertum tenet; in nonnullis, pro pedibus Victoriae, fulmen.

Q. OPPIVS, pariter ac C CLOVIus (praec. n. 9), PRaefectus classis C. Iulii Caesaris fuisse videtur. Nummus hic, aeque ac praecedens, grammata p. m. 16 valet, atque opere et metalli genere satis cum eo convenit. Catinus fructibus refertus Isidis cultum, atque Aegyptum indicare videtur (cf. Morelli, Fam. Papiae, n. 13. Pitt. d'Ercol. T. II, tav. 59, p. 310). Capricornus Eckhelium quidem in tempora Augusti rerum potiti vocabat (T. V, p. 265); praefecto tamen classis et classiariis apprime convenit, quia ipse militiam ponto dictat

puppisque colendae dura ministeria (Manil. IV, v. 566. cf. Appendice, p. 67).

11. Caput Caesaris laureatum.

XL. FLAMINIVS. IIII. VIR, Mulier stans d. caduceum tenet, s. hastae innititur.

AR.

Caduceus Felicitatis signum esse constat; Caesar autem, signo Felicitatis dato militibus, ad Thapsum vicit (Bell. Afric. 83: Borghesi, Decad. XIV, 7).

[ocr errors]

12. CAESAR DIC QVAR, Protome Veneris humero nudo. X COS. QVINC, inscriptum laureae.

Aur.

Eckhelius (p. 8) non bene QVINQ; legendum enim QVINCtum (cf. Eckhel, T. VI p. 82), non QVINQuies. Alia autem ratione se habet COS QVINQ, adscriptum imagini M. Marcelli post mortem eius (v. Morelli, Claudia tab. I. n. 1).

13. CAESAR IMP P M, Caput Caesaris laureatum; pone luna crescens.

XL. AEMILIVS BVCA, Venus victrix stans, d. Victoriolam, s. hastam tenens

Arg.

Lunula, siglis P M interposita, annum a Caesare correctum indicare videtur. Caesar enim annum civilem, dimensionibus ad lunam habitis constitutum, edicto publicavit ; atque Pontifex minor novae lunae primum observavit adspectum (Macrob. Sat. I, 14, 15). Ad id sestertius quoque P. Mus. Bononiensis spectare videtur.

14. Caput Dianae (?), imminente Luna, lineamenta C. Iulii Caesaris referens.

) L. AEMILIVS BVCA, scriptum circa astrum octiradium.

Arg.

Cl. Borghesius in simili nummulo suo astrum radiorum sex vidit (ap. Avellino, Giorn. num. T. 1, p. 52). Astrum Dionaeum, seu Veneris, annum ad solis cursum revocatum fortasse indicat (Eckhel p. 18), praesertim cum ea stella cursum anno perficere vulgo crederetur (Cic. Nat. D. II, 20). Astrum ipsum non modo imae hastae Veneris Victricis, sed

crinali

quoque acui, quo nodus comae Veneris Genitricis cobibetur, in nummis Caesaris apponitur (Morelli, Fam. Iulia, tab. 2, IV; 4, III).

Nummis C. Iulii Caesaris commatis peregrini (Eckhel p. 13) bilinguis Leptitanus addendus est a cl. d'Ailly editus (Revue num. T. VI, p. 347-348).

15. DIVOS IVLIVS, Caput laureatum.

X AEITIS (sic), Caput Mercurii, cum caduceo.. AE. I. Quae de ordine repetitae dictaturae Eckhelius coniecit, argumentis historicis Letronnius comprobavit (Rec. des Inscr. de l'Égypte T. II, p. 133). De titulo IMPERATORIS iterato videsis Corp. Inser. Gr. n. 2368, 2957, 3568. In marmore Ephesino, quod negotium facessebat Eckhelio (p. 5, 16), legendum est ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΑ ΚΑΙ ΤΟ ΔΕΥΤΕΡΟΝ ΥΠΑTON (C. I. Gr. n. 2957), cum particulam KAI Pokockius male omiserit. Iulius Caesar eo ΑΠΟ ΑΡΕΩΣ ΚΑΙ ΑΦΡΟAEITHE progenitus dicitur; Romani enim nominis origo a Venere Genitrice et Marte Patre repetebatur (Macrob. Saturn. I, 12).

Ceterum nummi aurei a Caesare signati, si qui alii, obvii sunt; id quod non mirabitur, qui auri Romae et in provinciis ad eo direpti meminerit (Sueton. in Iul. 54; cf. Letronne, Cons. sur l'évaluat. des Monnaies Rom. p. 79).

M. IVNIVS BRVTVS..

Denarii duo M. Bruti, quorum alter capita L. Bruti primi consulis et Servilii Ahalae, alter caput Libertatis et consularem L. Bruti processum refert, non post Caesaris caedem extra Romam, uti opinatur Eckhelius (T. V, p. 93: T. VI, p. 20, 22), sed ipsa in urbe a M. Bruto IIIviro monetali, circa annum U. C. 695, ante bellum certe civile Caesaris et Pompeii, signati sunt (v. Saggio p. 88, not. 133).

1. Aquila stans d. crure lauream, s. sceptrum stringens.

X KOZON, Consul procedens inter duos lictores; in area interdum monogr. e litteris LB, seu potius A B compositum. Aur. Arg.

Aquila lauream ́ et sceptrum gerens, collato Hadriani nummo, in quo PROVIDENTIA DEORVM legitur, imperator autem visitur togatus stans, d. extenta, s. volumen seu bacillum tenens, aquilam respiciens superne advolantem et scipionem unguibus deferentem (v. Eckhel. T. VI, p. 507), provinciae Macedoniae indicare videtur imperium proconsulare M. Bruto datum iure, quod Iuppiter ipse sanxit (Cic. Philipp. XI, 12: cf. Append. al Saggio p. 116-117). Sic ex M. Aurelii mente (ap. Dionem LXXI, 3) περὶ τῆς αὐταρχίας ὁ θεὸς μέσ via durata (cf. Bull. arch. 1848, p. 33, 36).

2. LEIBERTAS, Caput Libertatis, coma compta.

[ocr errors]

X CAEPIO BRVTVS PRO COS, Lyra erecta, cui hinc ramus vittatus adstat, inde bacillus aut simile aliquid.

Arg.

Nummus in urbe quadam Graeca a M. Bruto signatus esse videtur, Apolloniae fortasse Illyrici (cf. Dio, XLVII, 21, 23). Ramus vittatus, seu ixɛropía, et baculus fortasse L. Brutum Apollini Delphico supplicem commemorat (cf. Livius, I, 56). Quem tamen bacillum dixi, obeliscus aut pharetra Apollinis, formae tenuioris, esse potest (v. Saggio, p. 101; Append. p. 117).

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

X Q· CAEPIO · BRVTVS · PRO COS, Tripus taeniis dependentibus, adstituta hinc capeduncula, inde securi pontificali.

[ocr errors]

Arg.

4. L. SESTI PRO Q, adscriptum subsellio quaestorio, cui inclinata hasta est, et sub quo cista aliudve vas aptum ad pecuniam excipiendam conspicitur.

X Eadem aversa, sed apex loco securis.

Arg. Quinar. Brutum pontificem fuisse constat (Eckhel T. VI, p. 25); et XVviris sacris faciundis adcensitum eum fuisse tripus indicat (cf. Borghesi, Decad. VII, 6).

« IndietroContinua »