Immagini della pagina
PDF
ePub

M. AEMILIVS LEPIDVS III. VIR.

[ocr errors]

M. LEPIDVS. III. VIR R. P. C, Caput nudum M. Lepidi. ) L· REGVLVS · IIII · VIR · A· P. F, Mulier capite diademato, stans, d. capedunculam, s. hastam seu sceptrum. Aur.

L. Livineium Regulum IIIIvirum auro publico feriundo, qui in duobus aliis aureis Aeneam Anchisen patrem efferentem, et Antonem Herculis filium auctores gentium Antoniae et Iuliae fingendos curavit, in aureo hoc Aemiliam seu Iliam Vestalem, Romuli Remique matrem, gentis Aemiliae decus (Plutarch. in Romul. 2.), repraesentasse Borghesius docuit (Dec. VII, 1).

M. ANTONIVS III. VIR.

Ut de M. Antonii nummis rite disponendis constet, innuere iuvat, quae de barba ab eo bis submissa et de iterato IMPERATORIS titulo Borghesius docuit (Dec. XII et XIII). Eckhelius quidem (T. VI, p. 37) M. Antonium annis U. C. 711 et 712 barbam ob luctum publicum submisisse statuit, posteriore autem tempore, inde ab anno 713, caput eius imberbe conspici; Borghesius vero ob civile bellum inter Sextum Pompeium et Caesarem ortum anno 716 barbam eum iterum aluisse nummis evincit. Immo Eckhelius ipse non satis sibi constat, cum paullo post (p. 49) sub anno 716 proferat nummum P. Ventidii, in cuius adversa caput M. Antonii nudum barbatum ipse agnovit. Quae de salutationibus imperatoriis M. Antonii Eckhelius tradidit (p. 66-67), ita emendanda esse Borghesius docuit (Dec. XII, 1): IMP. ITER Antonius sub finem anni 714 dictus est, cum urbem ovans ingressus esset, et palmam dedisset, quod pacem cum imp. Caesare fecerat. IMP. TERtio salutatus est anno 715 ob victorias a P. Ventidio de Parthis, vel a C. Asinio Pollione de Parthinis auspiciis eius relatas (v. Annali T. XI, p. 293–296). – IMP. IIII anno 720 ob ArANNALI 1850.

11

meniam devictam renunciatus est, de qua anno labente triumphum egit; triumphus enim cum nova salutatione imperatoria necessario coniungitur.

Anno U. C. 711.

Nummos P. Clodii M. F., quos huic anno Eckhelius tribuit, in annum 716 differendos esse Borghesius monuit (Dec. XII, 9); idem cum probabilitate dici potest de nummis, in quibus hinc caput M. Antonii modeste barbatum, inde caput Solis seu Orientis radiatum conspicitur (Eckhel. p. 38). Caput Orientis obversum interdum clypeo insertum et parvo templo inclusum est, quod fortasse pro παστῷ, νηῷ μικρῷ ξυλίνῳ, (Herodot. II, 63: cf. Letronne, Rec. des Inscr. de l'Égypt. T. I, p. 306) habere licet. Parvae huiusmodi aediculae, in Oriente praesertim usitatae, Romanis ignotae non erant; in Albano enim supra mensam repositum parvum erat Iunonis templum ad orientem conversum (Dio, XXXIX, 20; cf. Appendice al Saggio, p. 42).

quos

Anno U. C. 713.

L. Antonius, Marci IIIviri frater, praeter eos magistratus, obtinuisse eum Eckhelius tradit, anno 705 pro quaestore Pompeianorum in Asia fuit, atque anno 712 censuram obtinuit (v. Borghesi, Dec. XI, oss. 5: serie de' Censori, p. 78, 95). Caput eius in huius anni nummis recalvastrum est, ut in glande quoque missili belli Perusini legitur (De Minicis, Ghiande p. 43): ANTONI CALVII PIIRISTI. Cognomine PIETAS appellatus est, ut C. Valerius PIETAS in tabula alimentaria Ligurum Baebianorum (col. III, lin. 17). Mulierem stantem, quae d. gubernaculum, s. cornu copiae tenet, Fortunam facit Eckhelius (p. 42, 43); sed gubernaculo consulatum L. Antonii, ut summum imperium gubernacula reip. dici solebat, designari suspicatus sum (App. 44-45). Epigraphen M. BARBAT·

explendam M. BARBATius, non BARBATus, ut aliis visum est, Borghesius confirmavit (Dec. IX, 4); qui in nummis eius quibusdam M. Antonium inscribi IIIvirum R. R. C. (Romanae Reipublicae constituendae) monuit.

Anno U. C. 714.

Astrum prorae navis imminens in denariis aureis et argenteis Cn. Domitii Ahenobarbi imperatoris, Dionaei Caesaris astrum est, quod Ahenobarbum ad partes Caesaris Octaviani pariter ac M. Antonii sese adiunxisse demonstrat (Borghesi, Dec. X, oss. 3).

Denarium a L. Planco procos. signatum, quem Eckhelius huic anno tribuit (p. 43), in annum 719 differendum esse Borghesius docuit (Dec. XIII, oss. 1).

Anno U. C. 715.

Aureus insignis, quo M. Antonius appellatur IMP ITErum et COS DESIG ITER ET TERT, hoc anno signatus est, sub cuius finem IMP. TER salutatus est. Astrum Iulium leoni ensifero imminens pacem indicat hoc anno ad Puteolos a III viris cum Sex. Pompeio factam (Borghesi, Dec. XII, 2). Ceterum aureus ille a Morellio delineatus olim in museo Atestino exstabat, ut parva ostendit aquila, gentis Atestinae insigne, nummo superaddita (Cavedoni, delle Monete d'oro del Museo Est. descritte da Celio Calcagnini, p. 27).

In adversa M. Antonius paludatus pede s. prorae navis imposito, maritimam potentiam indicat (Eckhel, p. 44; cf. Bull. arch. 1849, p. 111, not. 1).

[ocr errors]

ANT AVGVR III VIR. R. P. C, Caput nudum.

[ocr errors]

X IMP TER, adscriptum tropaeo armis barbaricis constituto; humi duo clypei Macedonicis adsimiles; vel hinc clypeus, prora navis.

inde

Arg.

Cum arma barbarica e tropaeo suspensa eadem fere sint, quae in M. Bruti tropaeo de Bessis erecto conspiciuntur (cf. Morelli, Fam. Antonia, tab. 5, VII, C. VIII; Iunia, tab. 2, VIII: Eckhel, Mus. Caesar. P. II, tab. I, 8), ipsum tropaeum credidi referendum esse ad victorias C. Asinii Pollionis proconsulis, legati M. Antonii, qui exinde IMP TER· salutatus sit (Annali, T. XI, p. 293-296: Bull. arch. 1845, p, 178).

Anno U. C. 716.

Nummum P. Ventidii, quem mancum Eckhelius dedit, Borghesius restituit (Decad. XII, 5); qui ob fabricam rudiorem ex officina Syriaca eum prodiisse opinatur.

[ocr errors]

1. M. ANT IMP. III VIR R. P. C, Caput nudum modice barbatum.

) P. VENTIDI· PONT· IMP, Vir nudus, chlamyde s. ex humero post tergum reiecta, d. hastae innititur, s. ramum oleae protendit.

Arg.

Borghesius perrarum hunc nummum per anni 716 aestatem signatum esse ostendit; in aversa enim M. Antonium, heroico habitu stantem, Orientis pacatorem agnoscit. Repraesentatur fortasse habitu Martis Paciferi; sicut in L. Veri nummis ad res ab eo in Oriente gestas spectantibus Hercules figuratur stans, qui d. oleae ramum, s. clavam et leonis exuvias tenet, adscripto: HERCVLI PACIFERO (Eckhel, T. VII, p. 91).

[ocr errors]

2. M. ANTONIVS III VIR R. P. C, Caput nudum modice barbatum.

P. CLODIVS. M. F. IIII. A. P. F, Victoria pede d. globo insistens, d. lauream; s. scuto oblongo innititur; e conspectu monticulus, cui aquila insistit.

3. Eadem adversa.

Aur.

X Eadem epigraphe. Figura virilis nuda, alata, capite radiato, pharetra et arcu ab humero suspensis, globo insistens, d.

caduceum, s. cornu copiae; in area, hinc aquila monticulo insistens, inde scutum oblongum.

Aur.

4. Caput iuvenile bene comatum radiatum; pone pharetra

erecta, loris interdum et operculo instructa.

[ocr errors]

XP. CLODIVS M. F, Luna crescens, cui adstituta sunt quinque astra. Aur. Arg.

Aurei n, 2, 3, 4 Orientem devictum ac pacificatum repraesentant. Pharetra Orientis capiti adstituta, et plerumque sagittis carens, vires Orientis deficientes ostendit. Scutum oppositum stratagema Romanorum, qui testudine scutis facta a Parthorum sagittis sese defenderunt, oculis nostris subiicit. Victoria Parthica in nummis Sept. Severi imperatorumque posteriorum clypeum et scutum adstitutum habere solet (cf. Eckhel, T. VII, p. 178, 252, 314, 378; Mus. Caesar. Sever. n. 182, 189; Getae, n. 32; Elagabal. 116, 135: Bottari, Roma sotterr. T. III, p. V). Aquila monti insistens provincias cis et trans Taurum a Romanis recuperatas indicare videtur; Publius enim Ventidius, M. Antonii legatus, anno 716. V. KAL. DECEMbres EX TAVRO MONTE ET PARTHEIS triumphavit. Parthi praeterea devicti sunt ad Taurum a Ventidio, qui pridem tumulum, yλcpcv, occupaverat (Dio XLVIII, 39, 40). Luna astris quinque circumdata tumidos Parthiae reges devictos, qui se fratres Solis et Lunae atque siderum participes iactabant, indicare videtur (v. Ammian. Marcellin. XVII, 5: XXIII, 6). Haec omnia erudite exposita videsis a cl. Borghesio (Dec. VII, oss. 7, 8, 10).

Anno 716 ineunte, vel sub finem anni praecedentis, aureum Le-Froyanum, in quo hinc caput M. Antonii, inde caput Octaviae conspicitur, atque character II pro E ponitur, cl. Borghesius (Dec. XIII, oss. 2) in Graecia signatum esse existimat: malim in Campania, vel in Magna Graecia (v. Bull. arch. napolet. Anno II, p. 55: cf. Trésor de numism. Icon. des Emp. Pl. 11, 12, 13).

« IndietroContinua »