Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Anno U. C. 718.

ANTONIVS AVGVR COS DES ITER· ET· TERT. Caput nudum.

XIII. VIR. R. P. C. IMP. TERTIO, Tiara Armeniaca, cum arcu et sagitta decussatis. Arg.

Cl. Borghesius (Dec. XII, oss. 1) tiaram Parthicam in aversa agnoscit, nummum vero signatum esse proponit anno 715 ob victorias a P. Ventidio de Parthis relatas. Enimvero tiara Armeniaca esse videtur, et societatem fortasse indicat cum Artavasde rege Armeniae initam, in cuius regno M. Antonius, contra Parthos et Medos proficiscens, copias suas eo anno contraxit. Artavasdes sex millia equitum et sex millia peditum ei suppeditavit (Plutarch. in Anton. c. 37, 39); quae auxilia typo hoc Armeniaco designari videntur. Complures alii reges Antonio auxilium tulerunt (Plut. 1. c.), quorum concordiam et societatem indicare credo duo cornua copiae, inter quae medius conspicitur caduceus in nummis quoque regum Commagenes ac Iudaeae obvius (Morelli, Famil. Antonia tab. 6, VIII: cf. Eckhel, T. III, 255, 474, 480).

Anno U. C. 719, 720.

In hunc annum differendus est nummus, quem Eckhelius minus bene anno 713 tribuit, ut cl. Borghesius (Dec. XIII, oss. 1) demonstravit.

M. ANTON IMP. AVG III. VIR R. P. C, Guttus et lituus auguralis.

》 L. PLANCVS · PRO COS, Urceolus epulonum, inter caduceum et fulmen; in aliis IMP ITER pro PRO COS. Arg. L. Munatius Plancus, qui ann. 719-720 pro consule Syriam obtinuit, fortasse anno 720 IMPerator ITERum salutatus est, cum in Armenia M. Antonio subigenda vicisset. Fulmen

perpetuus fere typus Seleuciae ad mare, Syriam provinciam significat (Borghesi, 1. c.). Addesis inscriptionem Seleuciae (C. I. Gr. n. 4458), in qua KEPAYNOPOPOI me

morantur.

De epigraphe alterius nummi huius anni: CLEOPATRAE REGINAE REGVM FILIORVM. REGVM, videsis quae alias monui (Append. p. 42). Verba FILIORVM REGVM fortasse druvotos posita sunt, ita ut nummus Antonio, Cleopatrae, filiis eius regibus tribuatur. Genitivus ANTONI in aliis quoque nummis exstat, qui ea ipsa de caussa in Oriente signati esse videntur.

Nummi Legionum et Cohortium.

De typis horum nummorum nonnulla monenda sunt. Ad proram navis praetoriae hasta adstituitur seu sceptrum vittatum, quod probabiliter dici potest ornλis seu orudís (vid. Append. al Saggio, not. 91, 123; cf. Schneider, Lexic. Gr. h. v.). Aquila legionaria, inter duo signa cohortium stans, torque, ex quo tintinnabulum dependet, ornata est; quare emendandus Eckhelius est (p. 53, 6), qui nummos non satis integros parum diligenter observavit (v. Append. al Saggio, p. 131). Ex tot aliis cur unum LEGionis VI nummum restituerit M. Aurelius cum L. Vero, neminem adsecutum esse Eckhelius monet (p. 51). Cum autem legio VI Ferrata in Syria et Iudaea stativa habuerit (C. I. Gr. n. 4240. Annali, T. XI. p. 150), eam in bello L. Veri contra Parthos praeclare se gessisse suspicari licet. LEG. XVII CLASSICA, ex sententia Eckhelii ita dicta est, quod classi destinata fuerat. Verum inde quoque cognominari potuit, quod e classiariis delecta erat (cf. Tacit. Hist. I, 31, 36.), -LEG. XVIII inscribitur et LEG. XIIX; eodem modo, quo in lapide fere eiusdem temporis coloniae Atestinae (Furlan. Mus. d'Este, p. 102, n. XXV) MILES · LEG XIIX.

[ocr errors]

De nummo CHORTIS SPECVLATORVM praeclare quidem Eckhelius disserit; nolim tamen vulgatum interpretem Marci (Evang. VI, 27) ab eo reprehendi, quod Gr. σnovdáTapx verterit spiculatorem; quatuor enim manuscripta exemplaria apud Sabatierum misso habent speculatore (cf. Blanchini Evangel. quadrupl.).

Nummi aenei praefectorum M. Antonii.

Caput muliebre, quod in his nummis caput M. Antonii respicit, vel cum eo iugatur, Octaviae sororis Octaviani, M. Antonii coniugis esse, iuvenis autem caput, quod cum illis interdum coniungitur, pro Caesaris Octaviani imagine habendum esse argumentis e temporum ratione petitis Borghesius docuit (Dec. XIII, 2, 3). Nummi enim, quibus M. Antonius IMP. ITER dicitur, anno 714 vel certe ante finem anni 715 signatos esse necesse est. Praeterea lineamenta oris et comae comptus Octaviam indicant, ad Cleopatram vero minime quadrant. Huius generis nummi signari potuerunt usque in annum 719; atque ille, in quo L. BIBVLVS · M. F. PR. DESIG· legitur, ante finem anni 718 signari debuit, cum eo anno L. Bibulus praetor designatus Romam venisset, ut praetoris munere anno 719 fungeretur (Borgh. 1. c.).

Duae figurae altera togata, stolata altera in maioris moduli nummis effictae, quadrigis hippocamporum vectae, Antonium atque Octaviam Neptuni et Amphitrites imagine repraesentare videntur; et Beryti in Phoenicia hos nummos malleum expertos esse censuerim, cum Neptunus quadrigis hippocamporum vectus in autonomis Beryti nummis saepe repraesentetur. Similis quidem typus in nummis quoque Corinthi coloniae exstat; sed enim anno 715 in colloquio ad Misenum habito Achaia Sex Pompeio permissa est, licet numquam ei tradita sit. Nummi, in quibus triquetra et Medusae larva sub navi conspiciuntur, in ora Asiae, vel Lyciae et Syriae si

gnati esse videntur, quo et ipsa fabrica interdum nos ducit; ut de sequenti, qui in museo Atestino servatur, adserere licet. M. ANT. IMP. TER.... Capita iugata nuda M. Antoniï et Octaviae.

XL. ATRATINVS. . . . . DESIG, Navis expanso velo; in area lituus auguralis prorae adstitutus, et inferne A et Medusae larva. Æ. II.

In centro adversae notatu dignum foramen est introrsum hians, quod praecipue in nummis Syriae, Phoenices, Aegypti conspici solet (cf. Eckhel, T. I, p. LXV). Reliqua etiam fabrica et forma litterae seu notae numeri A, Phoeniciae officinis bene conveniunt. Lituus ad L. Atratini auguratum respicit. Nummus valet gram. 9, 20. Addam alium quoque musei Atestini nummum elegantioris fabricae, ac plane Graecae, in quo lineamenta capitis muliebris ad Cleopatram minime quadrant, Octaviani vero sororem clare indicant:

... COS. ITER · ETTER DESIGN.... Capita nuda M. Antonii et Octaviae sese respicientia.

[ocr errors]

) M. OPPIVS CAPITO . . . . F. C, Navis expanso velo; in area pileus Dioscurorum unus; reliqua ob typum oscitanter geminatum confusa et incerta.

valet.

Æ. I.

Nummus formae crassioris et aeris subrubri gram. 18

Cl. Borghesius, epistola ad me anno 1849 humaniter missa, litteras in area horum nummorum solitarias, A, B, г, A, notas esse monuit numerorum Graecas, quae singulos nummos I, II, III, IV asses valere indicant, id quod ponderis diversitate rite explorata, et nota sestertii Romani (HS) cum Graeca ▲ in nonnullis coniuncta plane evincitur. Cum vero nummi aliquot nota A distincti sicilicum, seu didrachmum vix aequent, idem vir doctus arguit, assem Romanum anno 715 pondere semiunciali ad quartam unciae partem redactum esse. At pondus assis L. Atratini antea descripti uno vel altero anno postea diminutionem factam esse indicare videtur.

Ceterum, cum litterae A cum typo quadrigae hippocamporum, I cum typo trium capitum, B cum typo capitum duorum, A cum duobus capitibus iugatis coniungi soleant (cf. Eckhel, p. 59), ipsi typi ad diversum nummi valorem denotandum consulto delecti atque adhibiti esse videntur. Nummus inscriptus.... TEIVS CAPITO PRO PR..., qui Fonteio Capitoni adtribui solet, ad Ateium Capitonem fortasse pertinet (cf. Orelli, Onomast. Cic.); Ursinus enim in Fonteiae quoque tabula mancam illam epigraphen.... TEIVS exhibet.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nummi alii commatis peregrini.

In cistophoro musei Atestini, qui illi similis est, quem primo loco Eckhelius posuit (p. 64), caput muliebre cistae Bacchi imminens, cum lineamenta fere eadem referat, quae caput Octaviani certum exhibet, capillis in nodum retro collectis et partim ad verticem ita compositis, ut veluti cristae similitudinem monstret, tribuendum certo Octaviae est. Caput vero Antonii hederae foliis, quae taenia seu tenui strophio continentur, redimitum conspicitur. Cl. Borghesius (Dec. XII, oss. 4) in nummo suo adsimili coronam unionibus confectam et lemniscatam vidit; sed fortasse taenia lanea est globulis distincta (cf. Visconti, Mus. Pio-Cl. T. IV, tav. I): hederae vero folia inter capillorum ductus facile delitescere possunt (v. Trésor de Numism. Icon. des Emp. Pl. II. 14). Cistophorus M. Antonii, in cuius adversa typus solitus pharetrae exstat, quam duo serpentes circumplectuntur, adstitutis hinc tridente, inde thyrso vittato (Morelli, Anton. tab. 2, III), Priene signatus esse videtur, in cuius nummis tridens typus obvius est, cum aliunde constet (C. I. Gr. T. II, p. 1125), Dionysiacis eam artificibus ab Antonio adtributam esse. Cistophorum hunc vetere typo insignem Eckhelius fortasse omisit, quod de eius fide dubitavit (cf. Eckhel. T. IV, p. 354, 358): sed Morellius eum vidit. In nummo Cleopatrae Eckhelius

« IndietroContinua »