(T. IV, p. 24) legit ETOYC KATOY KAIČ, anno XXI supra CC: sed legendum esse KA To xai 5, anno XXI, qui et VI, Letronnius docuit (Rec. des Inscr. de l'Egypte, T. II, p. 90). C. CAESAR OCTAVIANVS AVGVSTVS. Ad Octaviani nummos inde ab anno 711 in annum 718 cusos ordine suo rite digerendos apprime faciunt, quae de barba ab eo bis submissa deque iterato IIIviratus quinquennio Eckhelius disputavit (p. 75-79). Qui in eo deceptus est, quod IIIviros statuit alterum quinquennium inchoasse ipsis Kal. Ianuariis anni U. C. 717; nam cl. Borghesius (Dec. XVI, oss. 5) tabulis Capitolinis, nummis, aliis argumentis comprobavit, alterum IIIviratus quinquennium ex ante diem V. Kal. Decembres, certe ante finem anni 716, occepisse. Ad nummos ipsos rite disponendos in primis faciunt ea quoque, quae de Octaviani sacerdotiis idem cl. Borghesius docuit (Dec. VII, oss. 7). Octavianus enim anno 706 pontifex, anno 711 VIIvir epulonum, ante annum 713 augur, anno plus minus 716 XVvir sacris faciundis creatus est. Nummi ab anno 711 ad annum 718 cusi. 1. DIVI · IVLI · F, Caput nudum barbatum, adstituto interdum lituo. X Q. VOCONIVS VITVLVS, Vitulus stans. Aur. Arg. Ex adstituto lituo (Mus. Teupol. T. I, p. 124: cf. Morelli, Antonia tab. 2, VIII) cl. Borghesius arguit Octavianum inter augures ante proelium Philippense adlectum esse, quo cum ultus parentem esset, barbam posuit (Dec. VII, oss. 7). 2. CAESAR III · VIR · R. P. C, Caput nudum barbatum. X CAESAR. DIC. PER, inscriptum sellae curuli, cui imposita laurea. Arg. Singula quatuor sellae curulis fulcra superne in columbae protomen abeunt, non vero in cornu copiae formam, uti apud Morellium (Mus. Atest.). Columbae enim Veneris Genitricis divinam Iuliae gentis originem significant, ut in aureis L. Cestii et C. Norbani (Morelli, Cestia n. I), cf. Append. al Saggio p. 62. cursu. 3. C. CAESAR III. VIR R. P. C, Caput nudum barbatum. POPVL IVSSV, Octavianus paludatus eques citato Arg. Typus aversae statuam Octaviano exercitum invisenti positam repraesentare videtur. Simili modo Galba eques citato cursu saepe in nummis exstat. 4. CAESAR III VIR R. P. C, Caput iuvenile galea pinnis insignita tectum, promicante s. ad humerum hasta. XS C adscriptum aquilae legionariae, inter duo cohortium signa constitutae prope tropaeum. Arg. In adversa caput Martis Ultoris, in aversa signa militaria ex devictis hostibus recepta, et senatus consulto dedicata proponi videntur. Augustus memorat (Monum. Ancyr. coll. C. I. Gr. n. 4040, col. IV, V) SIGNA MILITARIA PLVRA-DEVICTIS HOSTIBVS RECEPTA EX HISPANIA, etc. Anno 718, Octaviani auspiciis, CN. DOMITIVS · CALVINVS · EX. HISPAN XVI K SEXT TRIVMP. PALMAM DEDIT (Marini, Arv. p. 607, Fragm. Fast. Barberin.). Calvinum, disciplina militari restituta, signa clade prius amissa ex Ceretanis recepisse, atque in triumpho retulisse probabile (cf. Dio XLVIII, 42). Aquila legionaria inter duo signa militaria exstat etiam in nummis Augusti pone Caium principem iuventutis Troiae ludum obeuntem (Eckhel, p. 170). Et Octavianum principem iuventutis hic quoque nummus indicare videtur (v. Borghesi, Annali T. XVIII, p. 127: cf. T. XI, P, 284): 5. IMP. Caput Martis galeatum modeste barbatum. X CAESAR, inscriptum parmae astro exornatae, quae hastae et parazonio decussatis superposita est. Arg. Nummus hic non satis accurate descriptus est ab Eckhelio (p. 87), qui omnia ad Martem refert. Ceterum post an. 718 signatus esse videtur. 6. IMP. DIVI · IVLI · F· ITER III · VIR · R. P. C, Caput C. Iulii Caesaris laureatum modeste barbatum, cuius fronti astrum octiradium imminet. 》 M· AGRIPPA · COS DESIG Aur. Nummum hunc descripsi ex exemplo musei Atestini, quod cum oculis usurpasset Borghesius (della Gente Arria p. 76), alterum IIIviratus quinquennium ante Kal. Ianuarias anni 717 inchoandum esse statuit. 7. IMP. CAESAR DIVI· F. III. VIR R. P. C, Tripus. X COS. ITER. ET TER DESIG, scriptum intra lauream (Morelli, Aug. tab. XIII, 28–29). Arg. In nummo simili Mionnetus (Rar. T. I, p. 103) legit III. VIR⚫ITER; unde Octavianum credo sub finem anni 716 vel proximo anno, inter XVviros sacris faciundis adlectum esse, quorum insigne tripus erat cortina instructus (Borgh., Dec. VII, 7). 8. IMP. CAESAR DIVI· F. III. VIR ITER · R. P. C, Caput nudum barbatum. XCOS ITER ET TER DESIG, Templum tetrastylum, cuius epistylio inscriptum DIVO IVL, imminente superne astro Iulio; intus Iulius Caesar augurali habitu stans, d. lituum; a s. latere ara haud dubia. Arg. Titulus III VIR ITER R. P. C nummum ex ante diem V. Kal. Dec. anni 716 cusum esse demonstrat; barba autem Octaviani mento adhaerens renovatum eodem anno bellum civile Sex. Pompeii significat. Frons templi Divi Iulii summo fastigio vervis exornata est (cf. Bull. arch. 1848, p. 103). 9. Eadem adversa. lituus. Eadem epigraphe. Capeduncula, aspergillum, urceus et Arg. Eckhelius (p. 75) in aversa instrumenta pontificalia ad Caesaris pontificatum referenda agnoscit. Cl. Borghesius (Dec. VII, 7) pontificatum una et auguratum iis indicari monuit. Urceus vero ea forma est, qua VIIviratus epulonum indicari solet (cf. Borghesi, Dec. XIII, 1). 10. Caput Octaviani iuvenile nudum. X IMP. CAESAR DIVIF; Patera sacrificalis. Arg. Patera in primis sacerdotium VIIvirum epulonum designatur (Borghesi, Dec. VII, 7). Eckhelius (p. 87) clypeum esse pateram credidit, sed qui eam cum clypeo seu parma praec. nummi 5 comparaverit, quin patera sit, vix dubitabit. Ceterum tanta fuit paterae cum parma similitudo, ut Polybius (Hist. VI, 39) hanc vocaverit páky. 11. CAESAR IMP, Caput Octaviani nudum, interdum modice barbatum. X ANTONIVS IMP, Caput Antonii nudum. Aur. Arg. In aureo musei Atestini barba Octaviani facile recognoscitur, unde anno 8 ante devictum Sex. Pompeium is cusus esse videtur. Fortasse hi nummi signari coepti sunt anno 717 ob pacem et concordiam inter M. Antonium et Caesarem Octavianum factam. 12. CAESAR III · VIR · R. P. C, Caput Octaviani nudum barbatum. XS C, Caesar paludatus in lento equo, d. lituum; infra prora navis. Aur. Eckhelius (p. 74) prora navis procuratam annonam denotari coniicit. Fortasse indicatur pax anno 717 ad Tarentum facta cum M. Antonio, qui Caesari CXX naves tradidit (Appian. B. Civ. V, 95). Lituus auspicatam profectionem designare videtur. 13. CAESAR DIVI F, Caput Octaviani nudum, saepius modeste barbatum. )( DIVOS IVLIVS, Caput Iulii Caesaris laureatum. Æ. I, II. 14. DIVI F, Caput Octaviani nudum, interdum modice barbatum. ){ DIVOS IVLIVS, scriptum intra lauream. Æ. I, II. In plerisque huiusmodi nummis, qui in museo Atestino adservantur, Octaviani mento haud dubia adhaeret barbula, unde ante devictum Sex. Pompeium signatos eos esse constat. Eckhelius quidem (p. 80) descriptionem eorum in annum 719 distulit; sed circa annum 718 eos cusos esse fateri debuit. Fortasse iam inde ab anno 717, cum magnum illud bellum contra Sex. Pompeium pararetur, in Magna Graecia signati sunt, ut in classiariorum stipendia cederent. Duo etiam capita, Caesaris et Octaviani, gemino capiti nummorum aeneorum Sexti, quae Cnaeum patrem et Cnaeum fratrem repraesentare videntur, quodam modo opposita esse dixerim. Ad eos annos hic fortasse referendus est nummus, cuius descriptionem debeo cl. Borghesio, qui tressem eum esse docuit, cum, licet detritus, gram. valeat 17, 10: 15. CAESAR, scriptum sub collo capitis Octaviani iuvenis. Prora navis, sine epigraphe. Æ. I. Similem nummum dedit unus Alexander Viscontius Raccolta Vitali, T. I, p. 43, n. XV). Cum bellum Siculum appararetur, pecunias a civibus et exteris undique Octavianus collegit (Dio, XLVIII, 49). Nummi ab anno U. C. 719 ad annum 726. 1. Caput Octaviani nudum, et, ut deinceps semper, imberbe. X CAESAR DIVI F, Eques citato cursu, d. elata. Aur. Arg. In exemplo musei Atestini eques seminudus, heroico habitu, esse videtur. 2. Alius similis, sed Caesar equo lente gradiente vectus. Aur. Eckhelius (p. 80) Caesarem, Siculo bello confecto ovantem, in hoc nummo agnoscit. Tum statuae ei decretae sunt |