Immagini della pagina
PDF
ePub

Diodoro (V. 33) et cetra a Livio (XXI, 11) dictus, a Strabone (l. III, p. 154) vocatur ἀσπίδιον δίπουν, κοῖλον εἰς τὸ πρόσθεν. Idem (l. c.) memorat παραξιφίδα ἢ κοπίδα, qua Hispani captivorum dexteras barbare recidere solebant. Lancea acie hinc inde crispata, quae in nummis P. Carisii obvia est (Morelli, Aug. tab. XX, 11), cum Diodori verbis de sauniis apprime congruit, τὰ δὲ ἑλικοειδῆ δι' ὅλων ἀνάκλασιν exe (Diod. V, 30). Quae de angone ex Agathia Borghesius attulit, cum forma teli Hispanici in nummis repraesentati in eo minus conveniunt, quod extremi huius mucrones sursum flexi sunt, in angone vero deorsum vergunt.

[ocr errors]

Denarii P. Stolonis et L. Caninii triumvirum monetalium, quos ad annum 731 describit Eckhelius (p. 92), in annos subsequentes 736, 737 differendi esse videntur.

[ocr errors]

Anno U. C. 733.

AVGVSTVS DIVI F, Caput nudum.

》( IMP. VIII. SICIL, Diana stolata gradiens, d. telùm e pharetra promit, s. arcum praetendit, aut Diana succincta stans, comite cane, d. hasta innititur, s. demissa arcum tenet, et rétrorsum respicit.

Arg.

Diana haec SICILiensis saepius respiciens repraesentatur, veluti Ultrix, et in Caesaris hostem minitabunda; nam MARS VLTOR pariter respiciens plerumque conspicitur (cf. Annali, T. XI, p. 297).

Anno U. C. 734.

1. CAESAR AVGVSTVS, Caput nudum.

[ocr errors]

XSIGNIS RECEPTIS, Mars imberbis, nudus, chlamyde post tergum reiecta, aut ad lumbos complicata, stans et respiciens, d. aquilam legionariam, s. signum cohortis.

Arg.

De Marte Ultore respiciente vide, quae ad annum prae

cedentem 733 exposui.

2. Adversa variis typis et inscriptionibus.

》 SIGN RECE, Parthus, s. genu flexo, signum militare, vel vexillum offert. Aur. Arg. Signum ad legiones, vexillum ad equitatum vel vexillationes pertinet (v. Forcellini v. Vexillum).

3. CAESARI AVGVSTO, Caput laureatum.

》( S⋅ P· Q⋅ R, Aquila legionaria in quadrigis triumphalibus; e vehiculo superne parvae quadrigae exsiliunt. Aur. Arg.

In argenteis fastigio instructum vehiculum est; cuius latera et frons hierodulis choreas ducentibus exornata sunt (Mus. Atest.). Signa curru triumphali apte vehuntur, quod Augustus ea ὡς καὶ πολέμῳ τινὶ τὸν Πάρθον νενικηκὼς ἔλαβε (Dio, LIV, 8).

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

XMART VLT vel MARTIS VLTORIS, Templum rotundum hexastylum, intra quod Mars stans; d. aquilam legionariam, s. signum cohortis.

Arg.

Epigraphe MARTIS VLTORIS, qua indicatur, cuius dei templum sit, omissa ab Eckhelio (p. 90) in nummo Morelliano (Aug. tab. XVII, 22), alteroque musei Atestini exstant. Unum fuisse templum Martis Ultoris, cum Eckhelio (p. 95) cl. Borghesius tuetur (Dec. XII, oss. 9).

5. VOLKANVS VLTOR, Caput pileo tectum.

X SIGNA P. R, Aquila legionaria inter duo signa cohortium, intermedia ara ignita.

Arg.

lis, quae de Vulcano Ultore Eckhelius attulit (p. 96-97), adde Flori locum de Gallis, qui, Virdomaro rege, Romana arma VVLCANO promiserant; aliorsum vota ceciderunt (Flor. II, 4). Quae verba nummis quoque Ariminensibus ornatis capite Vulcani in adversa, et Marte Gallico in aversa, post deductam coloniam Romanam signatis, lucem afferunt. Ara prope aquilam legionariam collocata verbis Taciti (Annal. I, 39) de Munatio Planco illustratur: signa et aquilam amplexus, religione sese tulabatur; ac, ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset sanguine suo ALTARIA deum commaculavisset. Sed, id

quod gravissimum', Augustus, signis a Phraate receptis, xai θυσίας ἐπ' αὐτοῖς . . . ἐποίησε (Dio, LIV, 8).

6. Caput Augusti nudum.

SIGNIS

PARTHICIS scriptum in nummi area,

RECEPTIS sine ullo typo.

Arg.

Nummus singularis, ab Eckhelio, nescio quam ob caussam, omissus. Exemplum musei Atestini rudioris est fabricae fortasse in ipso Oriente sitae, id quod scriptura quoque PAPTHICIS, in Gosseliniana collectione a Mionneto observata, indicat (Rar. T. I, p. 105). Nummi vel una vel utraque facie figuris carentes inter nummos Antonii in Oriente cusos minime rari sunt (Morelli, Fam. Antonia, tab. 3, VI, C; tab. 4, Eckhel, T. VI, p. 65).

7. AVGVSTVS, Caput nudum.

II;

X ARMENIA CAPTA, Tiara Armeniaca, pharetra et corytus. Arg.

Quem dixi corytum, cum inclusus ex eo promicet arcus (Mus. Atest. Morelli, Aug. tab. XVII, 3), pharetra altera ab Eckhelio dicitur (p. 98).

8. Eadem adversa.

[ocr errors]

XARMENIA CAPTA, Victoria stans cultrum in iugulum tauri prostrati demittit..

Arg.

Eckhelius ob vicinum Taurum montem typo aversae Armeniam tauri imagine propositam esse et a Victoria subactam repraesentari dixit; sed tam frequens est imago Victoriae taurum iugulantis, ut victimae potius ea indicatae esse videantur, quae à victoribus immolari solebant (v. Append. p. 88).

9. AVGVSTVS, Caput nudum.

X ARMENIA · CAPTA, Sphinx sedens.

Aur.

Sphinx, per ambages loqui solita, cum Armenia ea ratione coniungi poterat, quod, Tacito teste (Annal. II, 56), ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum.

Anno U. C. 735.

Hoc anno, quo Augustus ex transmarinis provinciis redux IV idus Octobres in urbem intravit, complures ei honores a senatu populoque Romano decreti sunt; quorum plerique in nummis indicantur, licet ipse non omnes acceperit.

1. Caput Augusti laureatum, vel querna redimitum.

X FORT. RED. CAES AVG S. P. Q· R, inscriptum arae.
Aur. Arg.

Indice rerum ab Augusto gestarum Apolloniae Phrygiae Pisidices Graece dicato memoratur ΒΩΜΟΣ ΤΥΧΗΣ ΣΩΤΗΡίου ΥΠΕΡ ΤΗΣ ΕΜΗΣ ΕΠΑΝΟΔΟΥ ad Honoris et Virtu tis prope portam Capenam (C. I. Gr. n. 3971), quae videtur esse haec ipsa FORTunae REDucis ara. Caput Augusti post auream coronam, de qua mox dicemus, a senatu hoc ipso anno ei decretam tunc primum querna redimitum conspicitur (Borghesi, Dec. XIII, 6).

2. CAESAR, Caput nudum intra quernam.

X AVGVST, intra coronam ex pateris, bucraniis, taeniis compositam, quam candelabrum, seu thymiaterium adstitutum in perpendiculum secat. Aur. Arg. Eckhelius (p. 122), nescio quid passus, pro candelabro seu thymiaterio gubernaculum vidit. Candelabrum esse adserui (Append. al Saggio p. 9, not. 111), id quod aliis monumentis collatis plane confirmatur (v. Trésor de Numism. Icon. des Emp. Pl. VII, 10; cf. Visconti, mús. Borgh. tav. XXIV; Mon. Gab. tav. XV, 42; Eckhel, T. I, p. 156). Iam bueranium insigne fuisse sodalium Augustalium, qui post mortem Augusti a Tiberio instituti sunt, Borghesius docuit (Dec. VII, 7); id quod aliis monumentis comprobatur (cf. Boldetti, Cimit. p. 583: Bull. Napol. Anno III, p. 102, b: Eckhel, T. VII, p. 103, b). Bucranio autem praeter victimas Augustalia quoque apte indicantur, quod Augustus in regione Palatii natus

est, ad CAPITA BVBALA, ubi sacrarium, aliquanto post quam excessit, constitutum est (Suet. in Aug. 5). Paterae ad libandum destinatae et taeniae seu infulae, quibus victimae caput exornari solebat, bene cum bucranio coniunguntur, cum thymiaterio, seu foculo, thus adolendum commonstretur. Typus igitur totus in sacris faciendis constitutus, ad Augustalia sacra anno 735 Augusto decreta, quae et ipse accepta habuit, referendus est. Eodem autem anno, ex senatus consulto, ßcvθυσία τὶς τοῖς γενεθλίοις αὐτοῦ ἀἴδιος ἐδόθη (Dio, LIV, 8; ef. 30, θυμιάν τε τοὺς βουλευτὰς ἐν τῷ συνεδρίῳ). Nummus igitur hic praestantissimus e numero vagorum eximendus, anno 735, quo instituta sunt Augustalia, tribuendus est. } 3. TVRPILIANVS III VIR, Caput Liberi hedera co

[ocr errors]

ronatum.

[ocr errors]

X AVGVSTO OB C S, inscriptum coronae quernae, quae superne gemma orbiculari exornatur.

Aur.

Cl. Borghesius (Dec. XIII, 6) monuit, hanc quernam, quam e metallo confectam esse apparet, probe distinguendam esse a querna simplici illa, quae Augusto anno 727 decreta est; esse enim auream coronam, quam anno 745 'Augusto decretam esse Cassiodori testatur Chronicon. Orbiculus, quo superne querna exornatur, rosone a cl. Borghesio appellatus, gemma potius orbicularis dicenda est (cf. Visconti, Mus. PioCl. T. VI, tav. 40). Caput Liberi Patris Augustum fortasse more Liberi patris ex Oriente redeuntem indicat, cum Indos ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam pellexisset (Sueton. Aug. 21: Dio, LIV, 9, al.). .......... J

In nummis L. Aquillii Flori, M. Durmii et P. Petronii Turpiliani, quos hoc anno III VIROS monetales fuisse Borghesius statuit, typi exstant bigae elephantorum triumphalis, atque thensae, qua ludis circensibus Augustalia celebrata esse docemur (Borgh. Dec. XIII, 4; XVI, 7). Flos, quo superne thensa exornatur, ornamentum videtur esse architectonicum, quod nomine Floris a Vitruvio laudatur (Archit. IV, 7; cf.

« IndietroContinua »