Append. al Saggio, p. 59), atque in summo Vestae templo conspicitur (v. Morelli, Fam. Cassia, tab. 1, n. I, II). Luna cum astro in Petronii nummis, Parthiae regem, qui se Solis et Lunae fratrem atque participem siderum tumide nominabat, Augusto obsequentem designat (Borghesi, Dec. XI, 10). Anno U. C. 736. Huic anno (quo Augustus tribuniciam potestatem in tertium sibi quinquennium prorogavit, Agrippae autem quinquennium contulit) nummi assignandi sunt L. Caninii Galli IIIviri et C. Sulpicii Platorini, quorum alter typo ornatus est subsellii tribunorum plebis (v. Borghesi, Dec. XIII, 10; cf. Eckhel, t. VI, p. 92), alter Augusti imagine et Agrippae in subsellio considentium rostris imposito (v. Saggio, p. 109, not. 155). — Arcus triumphalis, super quo Augustus in quadrigis triumphalibus eminet, duobus Parthis adstantibus, quorum alter aquilam legionariam, alter signum militare ei offert (Eckhel p. 101), ad aedem Divi Iulii exstructum est (Comment. ad Aen. VII, 606, ed. a Maio, Script. Class. Vat. T. VII, p. 294: cf. Canina, Descr. del Foro Rom. p. 383). Tertius huius anni IIIvir monetalis Cossus Cn. F. Lentulus fuisse videtur, qui, aeque ac Platorinus, in nummo suo caput Agrippae cum capite Augusti coniunxit (Morelli, Cornelia, tab, 6, I; Sulpicia, tab. 2, n.. V). De statua triumphali Cornelii Cossi, quae in alio eius nummo conspicitur, videsis quae alias conieci (Appendice, p. 75, 76). .. Augustus quintos ludos saeculares facit; Caium et Lucium Agrippae filios adoptat. Hoc anno IIIviri monetales L. Mescinius Rufus, M. Sanquinius (Borghesi, Dec. VII, 7), et fortasse P. Licinius Stolo fuisse videntur, cuius nummo aeneo (Morelli, Licinia, tab. 3 A) caput puerile Caii repraesentari crediderim. 1. IMP. CAESAR TR. POT IIX, Caput laureatum.`` X L. MESCINIVS, Augustus togatus in sella suggestui imposita sedens, aliquid porrigit duobus viris togatis adstantibus; pro pedibus corbis; suggestui inscriptum LVD S; in exergo AVG· SVF-P. Aur. Si inscriptio TR· POT· IIX (hoc est VIII) apud diligentem Mionnetum (Rar. T. I, Pl. p. 110) recte se habet, coniectura confirmatur Eckhelii (p. 104), qui Mescinii triumviratum in partem anni 738 producendum esse statuit. 2. CAESAR AVGVSTVS, Caput nudum. ·) X LVDI SAECVL, inscriptum arae, cui adstant hinc figura velata, d. pateram, inde figura tunicata d. caduceum, s. ancile tenens; superne IMP: omnia intra lauream. Arg. Nummus hic, rarissimus quidem, sed fidei plane certae, in museo Atestino adservatur, unde olim eum descripsi (Saggio, p. 190). Eo clare apparet, Salios cum ancilibus partem aliquam in ludis saecularibus obtinuisse, vel ludorum praeconem pro clypeo ancile interdum gestasse. Ad ludos igitur saeculares typus quoque anciliorum sequentis nummi P. Licinii Stolonis spectare videtur: eques ** 3. AVGVSTVS TR. POT. Caput Augusti nudum, aut ipse )( P: STOLO · III VIR, Apex Saliaris inter duo ancilia. Ancilia tamen ad Martem quoque Ultorem referri poterunt, in cuius templo Salii subsistere solebant (cf. Bull. arch. 1842, p. 132). Anno U. C. 738. Triumviratum monetalem hoc anno obtinuerunt C. Antistius Reginus, C. Antistius Vetus, L. Vinicius (Borghesi, Dec. VII. 7). 1. CAESAR AVGVSTVS, Caput nudum. XC ANTISTIVS REGINVS III VIR, Capeduncula, lituus, tripus, patera. Arg. 2. C. ANTISTIVS VETVS III VIR, Caput Veneris. 》 IMP. CAESAR AVGVS COS XI, Typus idem. Arg. Cl. Borghesius (Dec. VII, 7) collato nummo Neronis Caesaris, in cuius aversa circa eadem instrumenta scriptum legitur SACERDOS COOPT IN OMN CONL· SVPRA · NVM EX SC, Augustùm docuit sacerdotem cooptatum esse in omnia conlegia maiora, quae sunt pontificum, augurum, XVvirum sacris faciundis, VIIvirum epulonum. 3. CAESARI AVGVSTO, Caput nudum. XQVOD VIAE MVNITAE SVNT, Pons opere arcuato, cui superstructus fornix duplex, rostro navis hinc inde ornatus, cui insistit figura in quadrigis triumphalibus a Victoria retro stante coronata. Arg. In alio nummo simili super duplici fornice seu arcu imperator conspicitur in bigis elephantorum, coronatus a Victoria retro stante (Eckhel. p. 105). Utroque autem nummo arcus ponti Aemilio superstructus, decretus anno 727, sed anno demum 738 dedicatus, repraesentatur; qui duplici formatur fornice, ut per alterum ingressus, per alterum egressus confluenti populo pateret (Borghesi, Dec. XIII, 4: et apud Nardi, Arco di Rimini p. 67-68). Arcus fastigium hinc quadrigis equorum, illinc bigis elephantorum superpositis ornatum fuisse videtur. ', Anno U. C. 741-742. Anno 741 Augustus e Galliis, M. Agrippa ex Oriente Romam redeunt: ara Pacis constituitur. 1. AVGVSTVS DIVIF, Caput nudum. IMP: X, Taurus cornupeta. Aur. Arg. Bos sive taurus vel cornupeta, vel stans, cum numeris repetiti imperii IX, X, XI, XII coniungitur. Eckhelius (p. 108) adfirmare veretur, quo modo typus explicandus sit. Quamquam procul dubio pacem et tranquillitatem terra marique restitutas significari alias monui (Append. al Saggio p. 123, not. 146: Spicil. num. p. 85, 114); nam pacis tempore tutus bos rura perambulat (Horat. IV, Od. 5, 16), atque Pax candida primum duxit araturos sub iuga curva BOVES (Ovid. I, Eleg. X, 45: cf. Fast. IV, 407). 2. AVG DIVI F. IMP. X, Luna inter astra septem. 》 SALVS GENERIS HVMANI, Victoria globo insistens in clypeo scribit. Arg. Luna cum astris ad res Bospori ab Agrippa anno priore compositas (Dio, LIV, 24) spectare videtur, cum turbas excitasset Scribonius, qui per fraudem se a Mithridate progenitum esse ferebat, in cuius nummis Luna cum astro saepius visitur. SALVS GENERIS HVMANI fortasse idem significat, quod Salutis Augurium (Sueton. Aug. 31: Dio, XXXVII, 24: cf. Append. al Saggio, p. 89). In plumbeo vase Bacchico edito a cl. Gerhardio (ant. Bildw. tab. 87) legitur: SALVS GEN· HVM. Anno U. C. 743. AVGVSTVS DIVI · F, Caput nudum. X IMP. XI, Capricornus globum pedibus stringens. Arg. Eckhelius (p. 109) non satis exacte scribit: globus orbis terrarum symbolum nunc etiam comparere in moneta incipit. De forma orbis terrarum in nummis Romanis inde a medio VII saeculo Romae repraesentati vide, quae olim exposui (Bull. arch. 1839, p. 156: Annali, T. XI, p. 299: cf. Bull. arch. Napol. Anno VI, p. 36). De Capricorni typo cf. Dionem (LVI, 25). Capricorno figura interdum muliebris imminet, velo supra caput sinuato, tamquam e coelo delapsa; alma enim est Venus Augustum, progeniem suam, sub eo signo natum tuens ac fovens (Morelli, Aug. tab. XVI, 12). Anno U. C. 752. Praeter fragmentum Kalendarii Praenestini versio Graeca monumenti Ancyrani (C. I. Gr. n. 4040, col. VII, 9) Augustum hoc demum anno testatur PATREM PATRIAE a senatu et equestri ordine omnique populo Romano appellatum esse; verba autem eius cum Ovidii versibus de nonis Februariis (Fast. II, 127) plane congruunt: Sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen, Idem confirmat fragmentum Dionis editum a Morellio (v. Eckhel, Addenda, p. 53). PONTIF. MAXIM, Mulier sedens d. hastam, s. ramum. Aur. Arg. Mulier ramum lustralem tenens ab Eckhelio (p. 112, 187-188) symbolica dicitur pontificatus maximi imago. Pietatem dicere malim, cum mulieri iisdem insignibus ornatae stanti in nummis Sex. Pompei PIETAS adscribatur (Morelli, Pompeia, tab. 2, V; cf. Borghesi, Dec. VII, 6), ut alias monui (Append. p. 50). Capiti M. Lepidi pontificis maximi apponitur aspergillum (v. Morelli, Aemilia tab. 2. A), lustrationis vel piamenti instrumentum. 2. CAESARI AVGVSTO, Quadrigae triumphales, e quarum vehiculo fastigiato exsiliunt quadrigae equorum, ‹ ) S. P. Q. R. PARENT COS SVO, Sceptrum aquila praefixum, togae pictae pars superior, et laurea. Arg. Currus triumphalis, vel pompalis idem esse videtur, qui ex senatus consulto in foro Augusti dedicatus est (cf. Morelli, Aug. tab. XXII, 30), sub quo titulum patris patriae Augusto decretum senatus et equestris ordo et populus Romanus hoc |