Immagini della pagina
PDF
ePub

bratiunculam quamdam, quam de gloriosi patris vestri Philippi semper Augusti gestis utcumque contexui, vobis primum videndam et legendam destinavi, duplici1 nimirum intentione, ut et vos devotionem meam erga regnum Francorum et gloriosum patrem vestrum perfecte cognoscatis, et vos tanti principis commendabiles actus quasi speculum pre oculis semper habeatis in exemplar virtutis. Licet etenim viri fortis progenies armorum faciem inter ipsos matris agnoscat amplexus, et, dum nature obsequitur, discat amare terrorem, per exemplar2 tamen non minimum animatur ad virtutem. Accipite igitur, queso, gratanter, puer inclyte, de manibus clerici vestri nuntium paterne virtutis opusculum; quod quamvis rudi nimis et incompto stylo et indignis tante materie verbis sim persecutus, tamen ex humili sermone veritatem, et in veritate poteritis contemplari virtutem; nec3 regia soboles regia fastidiat fercula, quamvis luteis, sed tamen mundis, vasis sibi sint propinata. Recognoscite igitur et recolite, regia progenies, heroum laudes et vestri facta parentis, ut et vos possitis que sit virtus cognoscere, et nos in vobis tribus auguste virtutem gaudeamus parentare;

Ut postquam firmata virum vos fecerit etas,
Jamjam pacatum patriis virtutibus orbem 6

in justitie et pacis osculo gubernetis.

1. dupplici P.

2. exempla P.

3. hec P.

4. Virg. ecl. IV, 26.

5. peccatum P.

6. Ces deux vers sont une adaptation des vers 17 et 37 de l'églogue IV de Virgile.

In fine tamen hujus epistole, Salvatoris exoramus clementiam, ut ipse in cujus manu sunt omnium potestates et jura regnorum, respiciat ad Francorum benignus imperium, et, per gloriosi martyris sui et patroni nostri macarii Dionysii sociorumque ejus intercessionem, ipse vos eadem gratia qua feliciter educavit in puerum, felicius vos promoveat in juvenem, et tractu temporis per prosperos ad vota successus felicissime vos in perfectam consummet etatem, ad sui nominis laudem et gloriam et ecclesie sue sancte defensionem.

Incipit prologus in librum Gestorum regis Philippi Augusti a Deo dati.

Librum gestorum Philippi Augusti, christianissimi Francorum regis, mihi scribere gestienti multa concurrerunt impedimenta, egestas seu rerum inopia, acquisitio victualium, instantia negotiorum, styli simplicitas et mens in hujusmodi minus exercitata; et maxime quia, cum in auribus multorum aliquid novi recitatur, solent1 auditores in diversa scindi vota, et hunc quidem applaudere idque quod audit laude dignum predicare, illum vero seu ignorantia ductum, seu livoris aculeo vel odii fomite perversum, etiam bene dictis detrahere. Et mirum est humanum genus a prima sui origine (secundum quem cuncta que fecit Deus valde bona creata sunt) ita esse depravatum ut promptius sit ad condemnandum quam indulgendum,

1. solere V P.

2. quam V.

2

et facilius sit ei ambigua depravare quam in partem interpretari meliorem. Multum enim in utramque partem fama mentitur crebro, et tam de bonis mala quam de malis bona, falsorum ora concelebrant. Virtus enim semper invidie patet, et venenatis1 emulorum subjacet latratibus. Scripturus enim gesta christianissimi Philippi regis, si cuncta de virtutibus ejus congrua dixero, adulari putabor; si quedam subtraxero ne2 incredibilia videantur, damnum laudibus ejus mea faciet verecundia. Hoc ego pertimescens, opus decennio elaboratum habui in voluntate supprimere aut penitus delere, vel certe, quantum viverem, in occulto sepelire. Tandem ad preces venerabilis patris Hugonis beatissimi Dionysii abbatis3, cui ista familiariter revelaveram et ad ipsius instantiam, hoc opus in lucem protuli et christianissimo regi humiliter obtuli, ut sic demum per manum ipsius regis in publica veniret monumenta1. Verumtamen lectores hujus operis exoratos esse volo, ut si quid in hoc satyra dignum invenerint, considerent altitudinem materie et simplicitatem mee litterature, nec ad tam arduum opus vires meas suppetere; et, ad hec habito respectu, discant saltem ex dispensatione tolerari debere pleraque, que, si quis forte diligentius discuteret, possent de rigore condemnari. Scripsi enim quedam que propriis oculis vidi, quedam que ab aliis diligenter inquisita

1. venerantis P.

2. si quedam subtractione P.

3. Il y eut à cette époque deux abbés de Saint-Denis du nom de Hugues qui gouvernèrent l'abbaye à la suite l'un de l'autre : Hugues Foucaut (1186-1197) et Hugues de Milan (1197-1204). 4. monimenta P.

forsan minus plene didici, quedam mihi incognita penitus pretermisi. Sed forte miramini quod in prima fronte hujus operis voco regem Augustum. Augustos enim vocare consueverunt scriptores, Cesares qui rempublicam augmentabant, ab augeo, auges dictos; unde iste merito dictus est Augustus ab aucta republica. Adjecit enim regno suo totam Viromandiam quam predecessores sui multo tempore amiserant et multas alias terras; redditus etiam regum plurimum augmentavit. Natus est enim mense Augusto, quo scilicet mense replentur horrea et torcularia, et omnia temporalia bona redundant. Et primum a nativitate ipsius regis miraculosa, Deo disponente, initium sumamus, ipso juvante1 qui omnium princeps est et principium.

1. Ces quatre derniers mots manquent dans V.

1.

[ocr errors]

GESTA PHILIPPI AUGUSTI

CHRISTIANISSIMI FRANCORUM REGIS.

Anno Dominice incarnationis MCLXV, natus fuit Philippus, rex Francorum, mense augusto, xi kalendas septembris, in festo Timothei et Simphoriani1. Iste antonomastice debet vocari a Deo datus, quia, cum sanctissimus pater ejus Ludovicus rex numerosam sobolem filiarum de tribus uxoribus suis suscepisset, successorem regni masculum habere non poterat 2. Tandem cum uxore sua Adela illustri regina et universo clero et omni populo totius regni, ad orationes

1. Dimanche 22 août. En réalité, Philippe-Auguste était né la veille au soir au château de Gonesse, ainsi qu'il résulte de témoignages recueillis par M. L. Delisle, parmi lesquels le plus concluant est le nom de Philippe de Gonesse sous lequel ce roi est désigné dans plusieurs textes du xine et du xive siècle. Voy. Bibl. de l'Éc. des chartes, 1859, p. 149.

2. Louis VII avait déjà quatre filles de ses deux premiers mariages. De son union avec Éléonore de Guyenne naquirent Marie, mariée en 1164 à Henri le Libéral, comte de Champagne, à qui elle était fiancée dès 1147, et Alix mariée vers la même époque à Thibaut V, comte de Blois, frère d'Henri. De Constance de Castille, il eut encore Marguerite, mariée en 1160 à Henri Court Mantel, roi d'Angleterre, puis en 1186 à Béla III, roi de Hongrie, et Alix, fiancée d'abord à Richard Cœur de Lion, puis mariée à Guillaume, comte de Ponthieu. Enfin Adèle de Champagne, mère de Philippe-Auguste, donna encore le jour à Agnès qui, fiancée à huit ans, le 2 mars 1180, à Alexis II Comnène et couronnée avec lui en 1182, épousa en 1183 son successeur Andronic. Restée veuve, elle devint la femme d'un seigneur grec appelé Théodore Branas.

« IndietroContinua »