Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER III.

Antio capto, Ti. Æmilius et Q. Fabius consules fiunt.

Hic 1

A. Ch. 467.

erat Fabius, qui unus exstinctæ ad Cremeram genti superfuerat. A. u. c. 287. Iam priore consulatu Æmilius dandi agri plebi fuerat auctor; 2 itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules sæpe tentatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars 3 patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, 4 ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium, [propinquam] opportunam et ma- 5 ritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Hæc sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. 6 Quinctium, A. Verginium, P. Furium; iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia, 7 adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romæ agrum malle quam alibi accipere. Æqui a Q. Fabio (is eo exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

cum 8

2

Q. Servilius insequenti anno (is enim cum Sp. Postumio consul fuit) in quos missus in Latino agro stativa habuit A. u. c. 288.

A. Ch. 466.

A. Ch. 465.

[castra]. Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. 2 Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. A. u. c. 289. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pa3 cem Equis dederat, ea provincia data. Qui haud dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam Æquos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit, Q. Fabium consulem dicere, se ex Æquis pacem Romam tulisse, ab Roma Equis bellum afferre eadem dextera armata, quam pacatam illis antea 4 dederat. Quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam nunc, 5 pænitere sua sponte Equos quam pati hostilia, malle. Si pæniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore; sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos 6 bellum. Hæc dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint exercitusque in Algidum adversus Romanos 7 missus. Quæ ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. Ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut 8 confestim dimicarent. Sed quum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: „Ostentare hoc 9 est, Romani, non gerere bellum. In noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia 10 pugnandi; ne timete." His vocibus irritatus miles in diem

posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quæ moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi illuxit postero die, prior aliquanto con11 stitit Romana acies; tandem et Æqui processere. Prolium fuit utrinque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et quos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futuræ sibi postea fidei ultima audere et experiri coge12 bat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Æqui; pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, 13 qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; quos

populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim
manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella
gerere. Relicto itaque castris præsidio, egressi tanto cum tu- 3
multu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem
pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, 2
quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus
hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque 3
pavidi incidentes portis non populationem nec prædonum par-
vas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et le-
giones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem cla-
mabant. Ab his proximi audita incerta eoque vaniora ferre 4
ad alios. Cursus clamorque vocantium ad arma haud multum
a pavore captæ urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius con-
sul redierat Romam. Id remedium timori fuit; tumultuque 5
sedato, victos timeri increpans hostes, præsidia portis imposuit.
Vocato dein senatu, quum ex auctoritate patrum iustitio in- 6
dicto profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio præfecto
urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule 7
res gesta egregie est; qui, qua venturum hostem sciebat, gra-
vem præda eoque impeditiore agmine incedentem aggressus,
funestam populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insi- 8
diis; præda omnis recepta est. Sic finem iustitio, quod qua-
triduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census 9
deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. Censa ci-
vium capita centum quattuor millia septingenta quattuordecim
dicuntur præter orbos orbasque. In quis nihil deinde me- 10
morabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua popularique
· passi. Consul quum aliquoties per omnem hostium agrum in-
festo agmine populabundus isset, cum ingenti laude prædaque
Romam rediit.

4

Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis immu- A. u. c. 290. A. Ch. 464. tationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet. Haud dubium erat, quin cum quis alter consulum bellum 2 gereret. Itaque qui ab Ecetranis Volscis præsidium petiere;

1

5

quo cupide oblato (adeo civitates eæ perpetuo in Romanos 3 odio certavere), bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici et prædicunt Romanis, Ecetranum ad quos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad quos; is4 que miles per bellum quicum vel acerrimus fuit; compulsis deinde in oppida Equis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. 5 Necdum matura re quum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut, principibus 6 coloniæ Romam excitis, quærerent, quid rei esset. Qui quum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, 7 dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Æquos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem 8 copiis exercitum temere pugnæ commisit. Primo concursu pulsus se intra castra recepit. Neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti 9 Romam posset. Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt, tantumque terrorem incussere patribus, ut, quæ forma senatus consulti ultimæ semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium da10 retur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet. Ipsum consulem Romæ manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule T. Quinctium. 11 subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) iussi. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires 2 Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum

[ocr errors]

agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad præsidium urbis relictus, 3 consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curæ aut laboris; vigiliæ in 4 urbe, stationes ante portas præsidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primo 5 quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et quum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum (frater 6 idem consulis erat) longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. Ita exclusus, multis sæpe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et con- 7 sul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto ægre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit; qui cæde legati et 8 consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, quin compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares. Venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset. Is intentos in castra Romana quos legatique 9 caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor cædes, fuga effusior quorum 10 in agro fuit Romano, in quos palatos prædam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat præsidia, impetum dedit. Hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cu cum saucio consule revertentem incidere; tum 11 consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem. Magnæ clades ultro citroque illis diebus et illatæ et acceptæ. Difficile ad fidem est in tam an- 12 ceciderintve, exacto affirmare nu

tiqua re, quot pugnaverint

mero; audet tamen Antias Valerius concipere summas: Ro- 13

Livius ex rec. Madvigii. I.

9

« IndietroContinua »