Immagini della pagina
PDF
ePub

9

4

et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis quam ad 5 id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, alliciendæ multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc sæptus descendentibus inter duos lucos est, asy6 lum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit; 7 idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum iam virium haud pæniteret, consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis ætatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes 2 prolis nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui socie3 tatem connubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac dii iuvent, 4 magnas sibi opes magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanæ et deos affuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac 5 genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est; adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim de6 mum compar connubium fore. Ægre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res cœpit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia 7 vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque

apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrat, ut rem claram exspectatamque faceret. Multi mortales convenere, studio 8 etiam videndæ novæ urbis, maxime proximi quique, Cæninenses, Crustumini, Antemnates; etiam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per 9 domos quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi 10 spectaculi tempus venit, deditæque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, in quem 11 quæque inciderat, raptæ; quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam longe ante alias insig- 12 nem specie ac pulchritudine a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam,

Turbato per metum ludicro, mæsti parentes virginum 13. profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio 14 est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque, patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent 15 animos; sæpe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris, quod annisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriæque expleat desiderium, Accedebant blanditiæ virorum, 16 factum purgantium cupiditate atque amore, quæ maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt. Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed con

10

11

2

gregabantur undique ad T. Tatium, regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.

Cæninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos eius iniuriæ pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum 3 parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caninensium se satis impigre movent; ita per se ipsum 4 nomen Caninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in prœlio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso, urbem primo impetu ca5 pit. Inde exercitu victore reducto, ipse, quum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis 6 fines cognomenque addidit deo. ,,Iuppiter Feretri" inquit, ,,hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ, regibus ducibusque hostium cæsis, me 7 auctorem sequentes posteri ferent." Hæc templi est origo, quod primum omnium Romæ sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine compotum eius doni vulgari laudem. Bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia; adeo rara eius fortuna decoris fuit. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos 2 in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniux precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere

concordia posse.

Facile impetratum. Inde contra Crustumi-3 nos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque colo- 4 niæ missæ; plures inventi, qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maxi- 5 mum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. Consilio etiam 6 additus dolus. Sp. Tarpeius Romanæ præerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius 7 arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod vulgo Sabini au- 8 reas armillas magni ponderis brachio lævo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant, et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.

9

Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in æquum, quam, ira et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes 2 utrinque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius ce- 3 cidit, confestim Romana inclinatur acies fusa que est. Ad veterem portam Palatii Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad cælum tollens, „Iuppiter, tuis" inquit „iussus avibus 4 hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati, superata media valle, tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce 5

12

13

6 hostes; deme terrorem Romanis fugamque fœdam siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumento sit posteris, 7 tua præsenti ope servatam urbem esse, voveo.“ Hæc preca

tus, velut si sensisset auditas preces, „Hinc" inquit, „Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet." Restitere Romani tanquam cælesti voce iussi; ipse ad 8 primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. Nec procul iam a porta Palatii erat, clamitans: „Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare 9 cum viris." In eum hæc gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit 10 Sabinos. Mettius in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior. Tum Sabinæ mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex trans2 verso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum 3 illi, hi liberum progeniem. „Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam 4 sine alteris vestrum viduæ aut orbæ vivemus." Movet res quuin multitudinem, tum duces; silentium et repentina fit quies; inde ad fœdus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant; 5 imperium omne conferunt Romam, Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati.

« IndietroContinua »