Immagini della pagina
PDF
ePub

tutabantur. Maius flagitium in Algido, maior etiam clades 5 accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quæ tamen non fefellerunt, contulerat. Romam tanti 6 erant terrores allati, ut, posito iam decemvirali odio, patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per ætatem arma ferre possent, custodire monia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ac supplementum decernerent, 7 decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere, castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandæ.

Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora 43 decemviri belli domique adiiciunt. L. Siccium in Sabinis, 2 per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad vulgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. Datur 3 negotium militibus, quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent. Haud inultum 4 interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, quum ipse se prævalidus, pari viribus animo, circumventus tutaretur. Nuntiant in castra ceteri, præcipitatum in 5 insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos. Primo fides nuntiantibus fuit; profecta 6 deinde cohors ad sepeliendos, qui ceciderant, decemvirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum, omnibus in eum versis corporibus, videre, hostium neque corpus ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus. Invidiæque plena castra erant, et Romam ferri pro- 7 tinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei publica impensa facere maturassent. Sepultus ingenti militum mæstitia, pessima decemvirorum in vulgus fama est.

Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus fœdo eventu, quam quod per stuprum cædemque Lu

44

cretiæ urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii 2 amittendi esset. App. Claudium virginis plebeiæ stuprandæ libido cepit. Pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiæque. 3 Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. Desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa 4 plebis expertæ virtutis. Hanc virginem adultam, forma excellentem Appius, amore amens, pretio ac spe pellicere adortus, postquam omnia pudore sæpta animadvertit, ad cru5 delem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem assereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, 6 quod pater puellæ abesset, locum iniuriæ esse ratus. Virgini venienti in forum (ibi namque in tabernis litterarum ludi erant) minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem 7 vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus. Verginii patris sponsique Icilii populare nomen celebratur. 8 eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. erat, quum assertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. Vocat puellam in ius. Auc9 toribus, qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appii perventum est. Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suæ natam furtoque inde in domum Verginii translatam suppositam ei esse; 10 id se indicio compertum afferre probaturumque vel ipso Ver

Notos gratia

Iam a vi tuta

ginio iudice, ad quem maior pars iniuriæ eius pertineat; in11 terim dominum sequi ancillam æquum esse. Advocati puellæ,

quum Verginium rei publicæ causa dixissent abesse, biduo affuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de li12 beris dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem neu patiatur, virginem adultam famæ prius quam libertatis

4

periculum adire. Appius decreto præfatus, quam libertati 45 faverit, eam ipsam legem declarare, quam Verginii amici postulationi suæ prætendant; ceterum ita in ea firmum liber- 2 tati fore præsidium, si nec causis nec personis variet. In iis enim, qui asserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat. Placere itaque, 3 patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam assertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat. Adversus iniuriam decreti quum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellæ avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, quum multitudo Icilii maxime 5 interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait, vociferantemque Icilium summovet. Placidum quoque inge- 6 nium tam atrox iniuria accendisset. „,Ferro hinc tibi summovendus sum, Appi," inquit, „ut tacitum feras, quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictores convo- 7 ca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icilii. Non, si tribunicium auxilium et provo- 8 cationem plebi Romanæ, duas arces libertatis tuendæ, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestræ libidini datum est. Sævite in tergum et in cervices 9 nostras; pudicitia saltem in tuto sit. Huic si vis afferetur, ego præsentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine cæde nostra referes. Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. 10 Verginius viderit, de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum 11 sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiæ quærendam esse. Me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides." Concitata multitudo erat certa- 46 menque instare videbatur. Lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, quum Appius, non 2

47

Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quærere, 3 diceret. Non præbiturum se illi eo die materiam, sed, ut iam sciret, non id petulantiæ suæ, sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum; a M. Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam in posterum diem 4 pateretur. Quod nisi pater postero die affuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icilii, neque legi suæ latorem neque decemviro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores; contentum se suis lictoribus fore.

5

Quum dilatum tempus iniuriæ esset secessissentque advocati puellæ, placuit, omnium primum fratrem Icilii filiumque Numitorii, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, 6 et, quantum accelerari posset, Verginium acciri e castris: in eo verti puellæ salutem, si postero die vindex iniuriæ ad tempus præsto esset. Iussi pergunt, citatisque equis nuntium. 7 ad patrem perferunt. Quum instaret assertor puellæ, ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens, dum præciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undiqué multitudo et se quisque paratum 8 ad spondendum Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus crastina die vestra opera utar; sponIta vindicatur Verginia spondentibus

[ocr errors]

Gratum est" inquit;

sorum nunc satis est."

[ocr errors]

9 propinquis. Appius paulisper moratus, ne eius rei causa sedisse videretur, postquam, omissis rebus aliis præ cura unius, nemo adibat, domum se recepit, collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent, atque etiam in custodia habe10 ant. Improbum consilium serum, ut debuit, fuit, et, iam, commeatu sumpto, profectus. Verginius prima vigilia erat, quum postero die mane de retinendo eo nequicquam litteræ redduntur.

At in urbe prima luce, quum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obs

oleta veste, comitantibus aliquot matronis, cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines 2 cœpit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere se pro liberis eorum : ac coniugibus quotidie in acie stare, nec alium virum esse, cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent; quid prodesse, si incolumi urbe, quæ capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda? Hæc prope contionabundus circumibat homines. Similia his 3 ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. Adversus quæ omnia obstinato 4 animo Appius (tanta vis amentiæ verius quam amoris mentem turbaverat) in tribunal escendit, et, ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem decreto 5 sermonem prætenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam ullum in tanta fœditate decreti veri similem invenio, id, quod constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem. Primo 6 stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein, quum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius, intentans 7 in Appium manus, „Icilio“ inquit, „Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. Placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere? Pass urine hæc isti sint, nescio; non spero esse passuros illos, qui arma habent." Quum repelleretur assertor virginis a 8 globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per præconem. Decemvir, alienato ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icilii violentiaque Verginii, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere, nocte tota cœtus in urbe factos esse ad movendam seditionem. Itaque se, haud inscium eius 2 dimicationis, cum armatis descendisse, non ut quemquam quie

48

« IndietroContinua »