Immagini della pagina
PDF
ePub

pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit. 20 Omnibus locis re bene gesta, dictator senatus consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit. Longe maximum triumphi 2 spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens; in eum milites carmina incondita, æquantes eum Romulo, canere. Spolia in æde Iovis Feretrii prope Romuli spolia, quæ, prima 3 opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat. Dic- 4 tator coronam auream, libram pondo, ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit.

Omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum 5 tribunum militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse, exposui; ceterum, præterquam quod ea rite opima 6 spolia habentur, quæ dux duci detraxit, nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit, consulem ea Cossum cepisse. Hoc ego 7 quum Augustum Cæsarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum ædem Feretrii Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Cæsarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. Quis ea in 8 re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in æde repositos Monetæ Macer Licinius citat identidem auctores, septimo 1) post demum anno cum T. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. Nam etiam illud accedit, ne tam 9 clara pugna in eum annum transferri possit, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil præter nomina consulum suggerant. Tertius ab consulatu Cossi 10 annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. Ea libera coniectura est; sed ut 11 ego arbitror, vana versare in omnes opiniones licet, quum 1) Livius decimo scribere debuit.

21

auctor pugnæ, recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.

M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti. Prædæ abacte 2 hominum pecorumque; hostis in agris nusquam inventus

A. u. c. 318.
A. Ch. 436.

neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatæ, 3 quia pestilentia populum invasit. Et seditiones domi quæsitæ sunt, nec motæ tamen, ab Sp. Mælio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servilii Ahale tulerat, 4 falsis criminibus a Minucio circumventum Mælium arguens, Servilio cædem civis indemnati obiiciens; quæ vaniora ad po-. 5 pulum ipso auctore fuere. Ceterum magis vis morbi ingravescens curæ erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terræ ruere in agris nuntiabantur tecta. Obsecratio itaque a populo duumviris præeuntibus est facta.

6

A. u. c. 319.
A. Ch. 435.

22

Pestilentior inde annus, C. Iulio iterum et L. Verginio consulibus, tantum vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo prædandi causa quisquam ex agro Romano [non] 7 exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. 8 Deinde Veientium exercitu accito (nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere), duo populi transiere Anienem atque haud 9 procul Collina porta signa habuere. Trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in æde Quirini 10 consulitur. Dictatorem dici A. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Verginius, dum collegam consuleret, moratus, permittente eo, nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum equitum Postumum Æbutium Elvam dicit. Dictator omnes luce prima extra portam Collinam ad

2

esse iubet. Quibuscunque vires suppetebant ad arma ferenda,
præsto fuere. Signa ex ærario prompta feruntur ad dictato-
rem. Quæ quum agerentur, hostes in loca altiora conces-
sere. Eo dictator agmine infesto subiit, nec procul Nomento
signis collatis fudit Etruscas legiones. Compulit inde in ur-
bem Fidenas valloque circumdedit; sed neque scalis capi 3
poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat,
quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiæ quo-
que abunde ex ante convecto sufficiebat. Ita expugnandi 4
pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis
propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime
neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem
'cuniculum instituit. Ipse diversissimis locis subeundo ad mœ- 5
nia quadrifariam diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad
pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis
hostes avertebat, donec, perfosso a castris monte, erecta in 6
arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo
minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.

Eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus 7 censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum census populi est actus.

A. Ch. 434.

Eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, 23 Verginium iterum, apud Macrum Licinium invenio; Valerius A.u. c. 320. Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. Ceterum in tam discrepanti editione 2 et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter, tribunos militum eo anno fuisse, traditum a scriptoribus antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi linteos pla- 3 cet; Tubero incertus veri est. Sit inter cetera vetustate incomperta hoc quoque in incerto positum.

Trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non 4 Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quanquam rebellantibus non affuerant. Igitur quum duæ civitates, legatis circa duodecim 5 populos missis, impetrassent, ut ad Voltumnæ fanum indice

24

retur omni Etruriæ concilium, velut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. Æmilium dictatorem iterum dici iussit. 6 Ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat.

t

Ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. 2 Itaque quum renuntiatum a mercatoribus esset, negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quærere socios, cum quibus 3 spem integram communicari non sirint, tum dictator, ne nequicquam creatus esset, materia quærendæ bello gloriæ adempta, in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturæ, cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate 4 offensus. Contione itaque advocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia præstanda deos immortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. Maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis modus 5 imponeretur, quibus iuris imponi non posset. Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitæ, obnoxios vivere. Se legem laturum, ne plus quam annua ac semestris 6 censura esset. Consensu ingenti populi legem postero die pertulit, et „Ut re ipsa" inquit „sciatis, Quirites, quam mihi 7 diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico." Deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. Censores ægre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octuplicatoque censu 8 ærarium fecerunt. Quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiæ intuentem quam ignominiam; primores patrum, quanquam deminutum censuræ ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriæ offensos, quippe quum se quis

que diutius ac sæpius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum; populi certe tanta indignatio 9 coorta dicitur, ut vis a censoribus nullius auctoritate præterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit..

25

A. u. c.321.

Tribuni plebi assiduis contionibus prohibendo consularia comitia, quum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur. Victoriæ præmium, quod petebatur, ut plebeius crearetur, nul- 2 lum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, A. Ch. 433. M. Folius, L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum 3 rerum otium præbuit. Edes Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri ex libris placandæ deum iræ avertendæque a populo pestis causa fecere; magna tamen clades 4 in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepFamem quoque ex pestilentia, morbo implicitis cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni 5 militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercinus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.

ta.

A. u. c. 322.

A. Ch. 432.

Eo anno vis morbi levata neque a penuria frumenti, 6 quia ante provisum erat, periculum fuit. Consilia de movendo 7 bello in Volscorum Æquorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnæ agitata. Ibi prolatæ in annum res decre- 8 toque cautum, ne quod ante concilium fieret, nequicquam Veiente populo querente, eandem, qua Fidenæ deletæ sint, imminere Veiis fortunam.

Interim Romæ principes plebis, iam diu nequicquam 9 imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, cœtus indicere in domos tribunorum plebis; ibi secreta consilia 10 agitare; queri, se a plebe adeo spretos, ut, quum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. Multum pro- 11 vidisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos

« IndietroContinua »