Immagini della pagina
PDF
ePub

omnisque, vis Romana Veios conversa est. Proditori præter 10 libertatem duarum familiarum bona in præmium data; Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant. Præbet errorem, quod eiusdem 11 'nominis urbs inter Cære atque Veios fuit; sed eam reges Romani delevere, Cæretumque, non Veientium fuerat; altera hæc nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

LIBER V.

A. Ch. 403.

Pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque 2 populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere triA. u. c. 351. bunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M'. Æmilius Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertium, App. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, 3 M. Postumius Albinus. Veientes contra tædio annuæ ambitionis, quæ interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriæ animos, non maiore odio 4 regni quam ipsius regis. Gravis iam is Gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti 5 nefas est, violenter diremisset, quum ob iram repulsæ, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei prælatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio 6 ludicro repente abduxit. Gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decre7 vit; cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis, qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis 8 eum principe, non vani sermonis auctore habebat. Romanis

etsi quietæ res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus 9 conciliis eam rem agitari afferebatur, ita muniebant, ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum

eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, qua forte inde venirent, obstruebatur.

2

Quum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, ædificari cœpta, consiliumque erat hiemando continuare bellum. Quod postquam tribunis plebis, iam diu nul- 2 lam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud 3 esse dictitantés, quod æra militibus sint constituta; nec se fefellisse, id donum inimicorum veneno illitum fore. Venisse 4 libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas. Quam 5 putarent continuatæ militiæ causam esse? Nullam profecto aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset. Vexari præterea et subigi multo acrius quam 6 Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in 7 opere ac labore, nivibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio, quæ omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem. Hoc neque reges ne- 8 que ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent. Quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent? Quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui procon- 9 sularem imaginem tam sævam ac trucem fecerint ? Sed id accidere haud immerito. Non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum contentione 10 summa patricios explere solitos; nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem hærere plebeium quemquam, qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et 11 cives eorum, non servos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes 12

Livius ex rec. Madvigii, I.

17

3

liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et

creare magistratus.

13 Hæc taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt App. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum imbutum iam ab iuventa cer14 taminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciæ potestatis dissolvendæ. Is tum iam non promptus ingenio tan2 tum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: „Si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc 3 anno desisse dubitari certum habeo; et quum lætor, tandem longi erroris vobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et 4 propter vos rei publicæ gratulor. An est quisquam, qui dubitet, nullis iniuriis nostris, si quæ forte aliquando fuerunt, unquam æque quam munere patrum in plebem, quum æra militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos 5 ac concitatos esse? Quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam 6 dissolvendæ maxime tribuniciæ potestatis rentur esse? Sic hercule, tanquam artifices improbi, opus quærunt, [qui] et semper ægri aliquid esse in re publica volunt, ut sit, ad 7 cuius curationem a vobis adhibeantur. Utrum enim defenditis an impugnatis plebem? Utrum militantium adversarii estis an causam agitis? Nisi forte hoc dicitis: „Quicquid patres faciunt, displicet, sive illud pro plebe sive con8 tra plebem est", et, quemadmodum cum servis suis vetant domini quicquam rei alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri æquum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem, nec plebs nobis dicto au9 diens atque obediens sit. Quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani animi esset, favere vos magis et, quantum in vobis esset, indulgere potius comitati patrum

atque obsequio plebis oportuit? Quæ si perpetua concordia sit, 10 quis non spondere ausit, maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse? Atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum, sed etiam necessarium fuerit, postea disseram; nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem non apud vos solum, sed etiam in 2 castris si habeatur, ipso exercitu disceptante, æquam arbitror videri posse. In qua si mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. Negabant nuper, danda esse æra militibus, quia 3 nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione iniungi? Nusquam nec opera 4 sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera

[ocr errors]

6

est. Labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. Moleste antea ferebat miles, se suo sumptu operam rei publicæ præbere; gaudebat idem, partem anni se agrum suum colere, quærere, unde domi militiæque se ac suos tueri posset; gaudet nunc, fructui sibi rem publicam esse, et lætus stipendium accipit; æquo igitur animo patiatur, se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse. An, si ad calculos eum res 7 publica vocet, non merito dicat: ,Annua æra habes, annuam operam ede; an tu æquum censes, militia semestri solidum te stipendium accipere ?" Invitus in hac parte orationis, Quirites, 8 moror; sic enim agere debent, qui mercenario milite utuntur; nos tanquam cum civibus agere volumus, agique tanquam cum patria nobiscum æquum censemus. Aut non suscipi 9 bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem, si urgemus 10 obsessos, si non ante abscedimus, quam spei nostræ finem captis Veiis imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam 11 annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa

4

« IndietroContinua »