Immagini della pagina
PDF
ePub

1

PRÆFATIO.

Facturus acturusne operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui quum veterem, tum vulgatam esse rem 2 videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. Utcunque erit, iuvabit tamen rerum gestarum 3 memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler. Res est præterea et immensi operis, 4 ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua. Et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus iam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt; ego contra hoc quoque laboris præ- 5 mium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit.

Quæ ante conditam condendamve urbem poeticis magis 6 decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis Livius ex rec. Madvigii. I.

1

7 traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est; datur hæc venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. 8 Sed hæc et his similia utcunque animadversa aut existimata 9 erunt, haud in magno equidem ponam discrimine; ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiæque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire cœperint præcipites, donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra nec 10 remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuæque rei publicæ, quod imitere, capias, inde, fœdum 11 inceptu, fœdum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit; 12 adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiæ avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan necessa13 riæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint; cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

[ocr errors]

Sed

LIBER I.

1

Jam primum omnium satis constat, Troia capta in ceteros sævitum esse Troianos, duobus, Enea Antenorique, et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse; casibus 2 deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Troiam amisso, quærebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incole- 3 bant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Ei in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur, pagoque Troiano inde nomen est; gens universa Veneti appellati. Eneam 4 ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troiæ et huic loco nomen est. Ibi 5 egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii prælio victum Latinum 6 pacem cum Ænea, deinde affinitatem iunxisse tradunt; alii, 7 quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percontatum deinde, qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quærentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit, multitudinem Troianos 8 esse, ducem Æneam, filium Anchise et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœ- 9 dus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Æneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos

1

3

2

domesticum publico adiunxisse fœdus, filia Æneæ in matrimo10 nium data. Ea utique res Troianis spem affirmat tandem

stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Æneas 11 ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen. Bello deinde Aborigines Troianique petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens simul Æneæ Latinoque bellum 2 intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit: victi Rutuli; 3 victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Cære, opulento tum oppido, imperitans, iam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. 4 Æneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes 5 essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Æneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Eneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset, tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem co6 pias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcunque eum dici ius fasque est, super Numicum fluvium; Iovem indigetem appellant.

Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res 2 Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?), hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum 3 eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Asca

« IndietroContinua »