Immagini della pagina
PDF
ePub

3 Elatum domo Lucretia corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines. Pro se 4 quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet quum patris mæstitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querelarum auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, ar5 ma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde parte præsidio relicta Collatiæ ad portas custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati 6 duce Bruto Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacunque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quicquid sit, haud temere 7 esse rentur. Nec minorem motum animorum Romæ tam atrox

res facit, quam Collatiæ fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, præco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, po8 pulum advocavit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretia et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui morte filiæ causa mortis 9 indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis, miseriæque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersæ; Romanos homines, victores omnium circa populorum, 10 opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Tullii regis memorata cædes et invecta corpori patris nefando 11 vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præsens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subiicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exsulesque 12 esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis iam 13 ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia

domo profugit, exsecrantibus, quacunque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus (senserat enim adventum), ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausæ portæ exsiliumque 2 indictum; liberatorem urbis læta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Cære in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tanquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse cædibus rapinisque concierat, est interfectus.

L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. 3 Regnatum Romæ ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.

60

Duo consules inde comitiis centuri- A. u. c. 245.

atis a præfecto urbis ex commentariis Ser. Tullii creati sunt, A. Ch. 509. L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

1

LIBER II.

Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magitratus, imperiaque legum potentiora quam hominum 2 peragam. Quæ libertas ut lætior esset, proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes 3 ab se auctæ multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriæ superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturæ cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. 4 Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu agitari cœpta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patri5 bus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, ani6 mos eorum consociasset? Dissipatæ res nondum adultæ discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.

7 Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam 8 sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia

primi consules tenuere; id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur.

Brutus prior,

concedente collega, fasces habuit; qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avi- 9 dum novæ libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit, neminem Romæ passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu fre- 10 quentia etiam ordinis faceret, cædibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit, traditumque inde fertur, ut in senatum vo- 11 carentur, qui patres quique conscripti essent; conscriptos, videlicet novum senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos. Rerum deinde divinarum habita cura; et quia 2 quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacer- 2 dotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderet, 3 nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno assuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium ; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, reġni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere; non placere nomen, periculosum libertati esse. Hic primo sensim tentantium ani- 4 mos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat. Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat, neminem regnare passuros 5 nec esse Romæ, unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem, quæ eo pertineat, contemnendam. Invitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicæ vinceret: non credere populum Romanum, 6 solidam libertatem recuperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in civitate, sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. „Hunc tu" inquit „tua voluntate, 7

3

L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur: eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent cives tui, auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. Amicus abi; exonera civitatem vano forsitan metu; ita persuasum est animis, cum gente 8 Tarquinia regnum hinc abiturum." Consuli primo tam novæ rei ac subitæ admiratio incluserat vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus 9 orant. Et ceteri quidem movebant minus; postquam Sp. Lucretius, maior ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque cœpit, ut vinci se con10 sensu civitatis pateretur, timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu, rebusque suis 11 omnibus Lavinium translatis civitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis exsules essent; collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.

Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa 2 est. Erant in Romana iuventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, æquales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more re3 gio vivere. Eam tum, æquato iure omnium, licentiam quærentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiæ locum, esse benefició; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque inimicum discri4 men nosse; leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti nec veniæ habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis 5 erroribus sola innocentia vivere. Ita iam sua sponte ægris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu

« IndietroContinua »