Immagini della pagina
PDF
ePub

*۱۱۰* ! {H}':'1

و ۹ *

18632

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

73
HAUNIÆ MDCCCLXXIII.
SUMPTIBUS LIBRARIÆ GYLDENDALIANÆ (F. HEGEL).

TYPIS SCHULTZIANIS.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quoniam post primum Livii volumen a me collega que amicissimo, Io. Ludovico Ussingio, editum iudicium nostrum de totius negotii administratione non mutatum, sed confirmatum est notabili ad rationem nostram in aliqua parte nonnihil expoliendam subsidio addito, repetitis iis, quæ tum meo anicique nomine de universo consilio præfatus sum, pauca de illa accessione addam.

„Livii libros sic emendatos edimus, quemadmodum codicum bonorum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate ac superstitione emendari posse visi sunt, eo exemplo, quod quum communi quotidianæque philologorum rerumque Romanarum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt, tractationi, tum magistrorum discipulorumque in scholis usui aptum putamus.

Ac de tota Livii librorum recensendorum ratione, qualeque esset in singulis operis partibus instrumentum criticum, ita expositum est a me in emendationibus Livianis, ut iterum de ea re dicendi nunc quidem causam habeam nullam; ibidemque et dixi aperte et exempli quum in unum locum congestis (p. 36 sqq.), tum per totusm fere librum interspersis ostendi, quid hoinines docti, qui nuper Livium in Germania ediderunt et quum maxime edunt' (Alschefskium vix numero), præter illos locos, quorum menda nondum sanata a quoquam essent, efficiendum ac refingendum reliquissent. In his, qui nunc a nobis emittuntur, quinque libris proximisque totidem totius recensionis fundamentum constituendum esse convenit in codice Mediceo (M), cuius simillimus fuit Vormatiensis Beati Rhenani, et in Parisiensi (P), quique huius sectæ adiunguntur, in partibus tantum noti (Klockianus, Helmstadiensis, Einsiedlensis, Bambergensis, Up

a*


EO

« IndietroContinua »