Tursellinus seu de particulis latinis commentarii, Volume 1In Libraria Weidmannia, 1829 |
Altre edizioni - Visualizza tutto
Tursellinus seu de particulis latinis commentarii, Volume 1 Ferdinand Hand Visualizzazione completa - 1829 |
Tursellinus seu de particulis latinis commentarii, Volume 1 Ferdinand Hand Visualizzazione completa - 1829 |
Tursellinus seu de particulis latinis commentarii. - Lipsiae, Libraria ... Ferdinand Gotthelf Hand,Ferdinand Hand Visualizzazione completa - 1829 |
Parole e frasi comuni
adeo adhuc admodum adversus aeque alia alias alibi alii aliis alio aliquam aliquando aliquid aliquo aliter aliud altera amplius antea atqui Caes caussa certe Cicero Conf cuius dici dicitur diem dixit eius Epist erit esset exempla factum fieri formam habet hanc haud Hist huius hunc igitur illa ille illud ipsa ipsum Italia legitur libri Livius locis locum magis mihi nemo neque nescio nihil nulla numquam nunc omnibus Orat Ovid parte particula Plaut Plin ponitur posse possit potest potius praepositio primum quamquam Quare Quinctil quis quum ratio ratione rebus recte rerum saepe Sallust satis semper sensu sententia significat sine sive Sueton Tacit tamen tantum tempore temporis tempus Terent tibi unum usque usum usus utrum veluti verba verbis verbo verborum Verr verum vide videtur Virgil vocabulo vocabulum
Brani popolari
Pagina 459 - ... in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulchrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est ; vel pace vel bello darum fieri licet ; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 537 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur ; ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Pagina 449 - Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse et sine doctrina naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves exstitisse fateor : etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam.
Pagina 7 - Quod ait praetor in interdicto: 'nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis ', hoc eo pertinet, ut, si quis possidet vi aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei < possessio, si vero ab adversario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet vincere: has enim possessiones non debere proficere palam est
Pagina 458 - Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum...
Pagina 365 - ... respice item quam nil ad nos anteacta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. hoc igitur speculum nobis natura futuri temporis exponit post mortem denique nostram.
Pagina 274 - Per vos, auctores huius mihi carminis, oro 15 Castaliamque umbram Pieriosque lacus, Ite domum cultumque illi donate libellum, Sicut erit : nullus defluat inde color.
Pagina 101 - Martiis dare spondes ? cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur, ad diem autem " usque ad Kalendas dare spondes...
Pagina 445 - Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum, cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a...
Pagina 476 - Id si nec majus nec minus unquam fieri potest (quoniam in eo est peccatum, si non licuit ; quod semper unum et idem est) quae ex eo peccata nascuntur, aequalia sint oportet.