Immagini della pagina
PDF
ePub

prohibueritis, claram atque excellentem posteris nostris tradituri sumus.

CAPVT XXXVIII.

Per humanitatem denique vestram vos obtestor atque obsecro, iudices, per amorem huius pulcherrimae atque invictissimae urbis, per omnia, quae vobis iocundissima sunt in vita, providete iterum atque iterum, ne liberati quondam tot amplissimis bellorum periculis, tot imminentibus malis erepti, nunc per ignaviam nostram ac desidiam periclitemur. Eripite vitam civium a miseranda crudelitate, prohibete penates nostros a nefariis ignibus, servate pudicitiam necessitudinum nostrarum a teterrimis vexationibus, libertae templa Deorum a tristibus rapinis, subtrahite fortunas publicas ab indigna direptione, protegite magistratus nostros ab inaudita feritate, defendite denique universam urbem ab hoc inusitato prorsus et tristissimo genere calamitatis.

VAR. LECT. HAVER CAMP.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1

[blocks in formation]

1

EXCVSATIO IPSIVS AVCTORIS EX EIVS AD LEONEM X. PAPAM PRAEFATIONE DECERPTA

[ocr errors]

Aiunt, me temere et arroganter fecisse, quod de iis rebus scribere ausus sum, de quibus tam diligenter Salustius historiam scripserit. De quo, inquam, tete, o Cicero, obtestor, me, quod viderem, res tuas gestas partim obscu-. ras et varias et multis locis sparsas, partim minus quam oportuit, celebratas, iccirco rerum tuarum commentarios confecisse. Audieram ego Salustium tuum fuisse inimicum: legeram illius in te inimicissimam orationem: videram illum in Catilinario multa de te silentio transiisse. Quid enim gloriosius M. Ciceroni contingere potuit, quam ut pater patriae nominaretur? Nullum de hoc fit a Salustio verbum. Siletur de supplicatione, qui honos tunc maximus putabatur. Muta est illa S. P. Q. R. praeclara et vera laudatio. Reticetur de illa inaurata statua, qua Cicero a Capuae decurionibus donatus fuit. Atque ut ego quod sentio, iam apertius dicam: Quoties ego Salustium lego, toties rempublicam casu magis et felicitate, quam virtute conservatam iudico. Cum vero Ciceronem aliosque revolvo, tum existimo, quod bellum nullum maius magisque periculosum commemorari possit, neque maiore consilio et virtute restinctum. Nunquam enim improbi paratiorem ducem habuerunt, neque maius odium unquam in rep. versatum est. Mihique videtur, ut ad Crispum redeam, illa Salustiana coniurationis descriptio, lamentatio quaedam et querela temporum suorum. Dixit enim multa de magnitudine animi, de liberalitate multa, de iustitia, de fortitudine, pietate, constantia, religione, de caeteris virtutibus multa. De luxuria vero suorum temporum, de libidine, de corruptelis, de protervitate, de sumtibus, de vitiis iuventutis, de corruptis civitatis moribus, immensa fuit oratio. Caetera vero magis Caesaris et Catonis praeconia videntur, quam Ciceronis laudatio,

« IndietroContinua »