Immagini della pagina
PDF
ePub

βουλευμάτων. Οἱ δὲ περὶ τὸν Φάβιον etc. (Vid. supra I, 14.) Dionysius A. R. II, 39. pag. 319.

11. c. Ἔπειτα πάλιν ὁ μὲν Πείσων φησὶ τῶν Σαβίνων τὸν χρυσὸν ἑτοίμων ὄντων διδόναι τῇ κόρῃ τὸν περὶ τοῖς ἀριστεροῖς βραχίοσι, τὴν Τάρπειαν οὐ τὸν κόσμον, ἀλλὰ τοὺς θυρεούς παρ' αὐτῶν αἰτεῖν. Τατίῳ δὲ θυμὸν τε εἰσελθεῖν ἐπὶ τῇ ἐξαπάτῃ, καὶ λογισμὸν τοῦ μὴ παραβῆναι τὰς ὁμολογίας. Δόξαι δ' οὖν αὐτῷ δοῦναι μὲν τὰ ὅπλα, ὥςπερ ἡ παῖς ἠξίωσε, ποιῆσαι δ ̓ ὅπως αὐτῶν μηδενὶ [Cod. Vat. αὐ τοῖς μηδὲν] λαβοῦσα χρήσηται. Καὶ αὐτίκα, διατεινάμενον ὡς μάλιστα ισχύος εἶχε, ρίψαι τὸν θυρεὸν κατὰ τῆς κόρης, καὶ τοῖς ἄλλοις παρακελεύσασθαι τοῦτο [ταὐτὸ malebat Sylburg.] ποιεῖν. Οὕτω δὴ βαλλομένην πάντοθεν τὴν Τάρπειαν, ὑπὸ πλήθους τε καὶ ἰσχύος τῶν πληγῶν πεσεῖν, καὶ περισωρευθεῖσαν ὑπὸ τῶν θυρεῶν ἀποθανεῖν. Οἱ δὲ περὶ τὸν Φάβι ον ἐπὶ τοῖς Σαβίνοις ποιοῦσι τὴν τῶν ὁμολογιῶν ἀπάτην. Δέον γὰρ αὐτοὺς τὸν χρυσὸν, ὥςπερ ἡ Τάρπεια ἠξίου, κατὰ τὰς ὁμολογίας ἀποδιδόναι, χαλεπαίνοντας ἐπὶ τῷ μεγέθει τοῦ μι στοῦ, τὰ σκεπαστήρια κατ' αὐτῆς βάλλειν, ὡς ταῦτα, ὅτε ὤμνυσαν, αὐτῇ δώσειν ὑποσχομένους. Idem II, 40. pag. 320. sq.

12. Οὐχ υἱοὺς εἶναι Ταρκυνίου γράφω τοὺς παῖδας [α Tarquinio Prisco relictos,] ἀλλ' υἱωνοὺς, Λευκίῳ Πείσωνι τῷ Φρυγὶ συγκατατιθέμενος· ἐκεῖνος γὰρ ἐν ταῖς ἐνιαυσίοις πραγματείαις τοῦθ ̓ ἱστόρηκε μόνος. Idem IV, 7. pag. 653.

13. Ὡς δὲ Πείσων Λεύκιος ἐν τῇ πρώτῃ τῶν ἐνιαυσίων ἀναγραφῶν ἱστορεῖ, βουλόμενος [Servius Tullids] καὶ τῶν ἐν ἄστει διατριβόντων τὸ πλῆθος εἰδέναι, τῶν τε γεννωμένων καὶ ἀπογινομένων, καὶ τῶν εἰς ἄνδρας ἐγγραφομένων, ἔταξεν ὅσον ἔδει νόμισμα καταφέρειν ὑπὲρ ἑκάστου τοὺς προσή κοντας, εἰς μὲν τὸν τῆς Εἰλειθυίας θησαυρὸν, ἣν Ῥωμαῖοι καλοῦσιν ἩΡΑΝ ΦΩΣΦΟΡΟΝ, ὑπὲρ τῶν γεννωμένων· εἰς δὲ τὸν τῆς ̓Αφροδίτης ἐν ἄλσει καθιδρυμένον, ἣν προσαγορεύουσι ΛΙΒΙΤΙΝΗΝ, ὑπὲρ τῶν ἀπογινομένων· εἰς δὲ τὸν τῆς Νεότητος, ὑπὲρ τῶν εἰς ἄνδρας ἀρχομένων συντελεῖν· ἐξ ὧν ἤμελλε διαγνώσεσθαι καθ ̓ ἕκαστον ἐνιαυτὸν ὅσοι τε οἱ

1

σύμπαντες ἦσαν, καὶ τίνες ἐξ αὐτῶν τὴν στρατεύσιμον ήλιxlav sizov. Dionysius A. R. IV, 15. pag. 675. sq.

LIB. II.

14. L. Tarquinium collegam suum, quia Tarquinium nomen esset, metuere; eumque orat, uti sua voluntate Roma concedat [Romam contendat MSS. Roma in continenti exeat coniecit Gron.] Gellius XV, 29.

15. Quodcunque deliquisset, ignosciturum affirmabat. Priscianus, X, 3, 18.

16. Cloeliae [Piso tradit statuam] ab his positam, qui una obsides fuerant, redditis a Porsenna in honorem eius. Plinius XXXIV, 6. pag. 645.

17. Iidem, quod magis miremur, coronas ex auro de dere civibus. Quis primus donatus sit ea, non inveni: sed quis primum donaverit, a L. Pisone traditur A. Postumius Dictator: Apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis, ei, cuius maxime opera capta essent, hane coronam ex praeda is dedit. Idem XXXIII, 2. pag. 608.

18. Ea frequentior fama est, [in Sacrum montem secessisse plebem,] quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse. Livius II, 32.

19. Tum primum [a. u. c. 283.] tributis comitiis cre ati Tribuni sunt: numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque Tribunos, C. Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Ibidem cap. 58.

LIB. III.

20. Cn. Flavius patre libertino natus scriptum facie. bat, isque in eo tempore Aedili Curuli apparebat, quo tempore Aediles subrogantur, eumque pro tribu Aedilem Curulem renunciaverunt, At Aedilis, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum Aedilem fieri. Cn. Flavius Annii filius dicitur tabalas posuisse, scriptu sese abdicasse: isque Aedilis Curulis factus est. Idem Cn. Flavius Annii filius dicitur ad collegam venisse visere aegrotum, et in conclave postquam

[ocr errors]

introivit, adolescentes ibi complures nobiles sedebant contemnentes eum: assurgere ei nemo voluit. Cn. Fla vius Annii filius Aedilis id arrisit: sellam curulem iussit sibi afferri: eam in limine opposuit, ne quis illorum exire posset; utique ii omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem. Gellius VI, 9. et Valer. Maximus 11, 5, 2. LIB. VII.

21. Roma condita anno IƆXCVI. saeculum accipit his Consulibus, quis proximi sunt Consules M. Aemilius M. F. Lepidus, C. Popilius II. absens. Censorinus de die natali cap. 17. pag. 89. Havercamp.

INCERT A.

E 22. Piso Turnum matruelem Amatae fuisse tradit, interfectoque Latino mortem ipsam sibimet conscivisse, - Auctor libri de Origine gent. Rom. cap. 13. Cf. supra

EI, 6.

23. Creati Coss. L. Postumius, Ti. Minucius. Hos Coss. Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit, biennio exemp to, quo Claudium Volumniumque, et Cornelium cum Marcio Coss. factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos Coss., falsos ratus, transcenderit, incertum est. Livius IX, 44.

24. In eum annum [u. c. 453.] quum Q. Fabium Cos. non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi

consulatus in bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui reipublicae fore, urbano gesto magistratu. Ita nec dissimulantem, quid mallet, nec petenti tamen, Aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum. Id ne pro certò ponerem, vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno Aediles curules fuisse tradit C. Domitium Cn. F. Calvinum et Sp. Carvilium Q. F. Maximum. Idem X, 9.

25. Ita nocte ac die bina castra hostium [Poenorum] expugnata ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hostium caesa, auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit: captos ad mille oc

tingentos triginta: praedam ingentem partam: in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta octo, cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem millia caesa hostium: altero proelio, eruptione pugnatum cum Hasdrubale: decem millia occisa, quattuor millia trecentos triginta captos. Piso quinque millia hominum, quum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit. Apud omnes magnum nomen Marcii ducis est: et verae gloriae eius etiam miracula addunt: (cf. infra XXV, 26.] flammam ei concionanti fusam e capite, sine ipsius sensu, cum magno pavore circumstantium militum: monumentumque victoria eius de Poenis, usque ad incensum Capitolium, fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imaginę Has drubalis. Quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere. Livius XXV, 39.

26. Victoria L. Metelli Pont. anno DII. elephanti CXLII fuere transvecti. L. Piso [tradit] inductos in Circum, at que ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per Circum totum actos. Plinius VIII, 6. pag. 438.

27. L. Piso tradit, Papirium Masonem, qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum. Idem XV, 29. pag. 754

28. Mirum apud antiquos, primo Punico bello classem Duillii imperatoris ab arbore excisa LX. die navigasse. Contra vero Hieronem regem CCXX naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. Idem XVI, 38. pag. 32.

29. Ab Aquileia ad XII. lapidem deletum oppidum, etiam invito Senatu, a M. Claudio Marcello, L. Piso aucIdem III, 19. pag. 176.

tor est.

30. L. Piso prodidit, M. Aemilio, C. Papilio II. Coss. a Censoribus P. Cornelio Scipione, M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserunt, sublatas omnes, praeter eas, quae populi aut Senatus sententia statutae essent. Eam vero, quam apud aedem Telluris statuisset

sibi Sp. Cassius, qui regnum affectaverat, etiam conflatam a Censoribus. Plinius XXXIV, 6. pag. 645.

31. Triclinia aerata, abacosque et monopodia, Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo, : quem duxit urbis anno DLXVII., L. Piso auctor est. Ibi dem cap. 3. pag. 641.

32. Romae in Capitolio in ara Iovis bello Persei enata palma, victoriam triumphosque portendit: hac tempestatibus prostrata, eodem loco ficus enata est, M. Messalae, C. Cassii Censorum lustro: a quo tempore pudicitiam subversam Piso gravis auctor prodidit. Idem XXVII, 25, 38.

33. C. Furius Cresinus e servitute liberatus, quum in parvo admodum agelló largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia magna erat, ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quamobrem a Sp. Albino Curuli die dicta, metuens damnationem, quum in suf fragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit, et adduxit familiam validam, atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: Veneficia mea, Quirites, haec sunt: nec possum vobis ostendere, aut in forum adducere lucubrationes meas, vigiliasque et sudores. Omnium sententiis absolutus

itaque est. Idem XVIII, 6, 8.

34. Piso ille Frugi in annalibus suis queritur, adolescentes peni deditos esse. Cicero Epist. ad Div, IX, 22. 35. Vid. infra XXV, 25.

36. Quartam [Sibyllam fuisse] Cimmeriam in Italia, quam Piso in annalibus nominat. Lactantius Div. Inst. 1. сар. 6.

COMMENTARIORVM LIB. I.

87. Vid. infra XXIII, 27. sq.

INCERTA.

38. Piso [ait] Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae. Servius Aen. X, 76.

[ocr errors]
« IndietroContinua »