Immagini della pagina
PDF
ePub

et benevolentia, ut non solum fragmenta illa ex schedis Vaticanis descripta suoque studio recognita ad me transmitteret, sed quae ipse de his reliquiis commentatus esset, mecum communicaturum se polliceretur. Quae viri liberalitas quo est nostra aetate rarior, eo maiore ab me pietate coletur et praedicabitur; de commentariorum autem quos promisit praestantia quid sperare liceat, non opus est dicere. Satis enim nobile et clarum inter eruditos Kreyssigii nostri nomen est.

[ocr errors]

In Historicorum veterum fragmentis superiores editores tanta negligentia versati erant, ut, si digna nostro saeculo proponere cuperem, facere nullo modo possem, quin in illorum libris ne tantillum quidem probarem, nisi meis ipse oculis singulas perlustrassem particulas diligentique cura examinassem. Quare investigatis cuiusque scriptoris reliquiis, quae ipsa res immensi cuiusdam laboris et taedii fuit, studiose operam dedi, ut omnia quam accuratissime ac plenissime describerentur, et quoad fieri posset ex optimis libris emendarentur: ut integra anteponerentur contaminatis; falsis et mancis, quae sana essent et absoluta. Tum non satis habens diversos auctores, qui fragmenta suppeditarent, nominatim commemorare, ipsas etiam editiones, quarum mihi in illis constituendis copia fuit, ubicumque res hortaretur, diligenter designavi,

Quo magis futurum spero, ut operam hanc bonis scriptoribus praestitam docti peritique harum rerum arbitri aequo animo accipiant: a quibus, si quae in his

peccaverim aut sicubi imprudens lapsus fuerim, non eius rei dissimulationem, sed veniam et indicium peto, ut, si quam forte aliam in hos scriptores operam collaturus sim, rite corrigendi facultas fiat.

Denique repertos forte locos, quibus collecta adhuc Historicorum fragmenta locupletari possent, studiosis invidere nolui. Quamquam dubitari non potest, quin, quae huc pertineant, multa etiam nunc in veterum hominum monumentis lateant; quae ego quidem impraesentiarum perquirere atque in hoc volumen conferre nec volui nec potui. Namque hic ipse liber dum typis exprimitur, filiola mea suavissima et quae parentibus omnibusque bonis summam spem et animi et ingenii praeberet, immatura subitaque morte occubuit.

Scr. Lipsiae ipsis Kalendis Ianuariis a. 1825.

VITA

C. CRISPI SALLVSTII

AB

IOANNE CLERICO

SCRIPTA

*C.

CRISPVS SALLVSTIVS natus Amiterni, **) in Sabinis, apud quos extant etiamnum antiquae severitatis reliquiae, anno ab urbe condita DCLXIX. ***) L. Cornelio Cinna III.

*) Omisimus exordium in modum chriolae scriptum, neque Clerico dignum, quo is Sallustium gravius reprehendit, quod ipse virtutis defensor vitiis omnibus contaminatus fuerit. Si quidem vera sunt, quae de eius moribus fert communis aut vulgaris opinio, facilius hodie ferimus Sallustium bonarum artium patronum, quam eum tulere ob pravitatem morum suae aetatis homines. Sed et sunt, qui Sallustium a iactis in ipsum probris defendant: quam operam sibi sumsit doctissimus interpres Sallustii Gallicus, THYVONIVS, in notis vitae a Clerico scriptae subditis. ED. BIPONT. [Add. NASTII progr. De virtutibus histor. Sallustianae (in eius Opusc. Latin.) pag. 97. sqq. WIELAND. ad Horat. Satir. I, 2, 48. ROOS Einige Bemerk. üb. den moral. Charakter des Sallust. Progr. Giessen 1788. 4. (Eiusd. Versuche üb. die Klassiker. ibid. 1790. 8.) o. M. MÜLLER in libro, cuius haec est inscriptio: C. Crispus Sallustius od. historisch kritische Untersuchung der Nachrichten von seinem Leben, der Urtheile über seine Schriften und der Erklärung derselben. Züllichau u. Leipzig 1817. 8. Contra hos bene feliciterque surrexit 10. GVIL. LOEBELL, cuius libellum (Zur Beurtheilung des C. Sallust. Crispus. Bresl. 1818. 8.) non possum non commendare omnibus, qui de hac re accuratius voluerint cognoscere.· Quid de Sallustii moribus iudicaverit MEIEROTTO (De praecipuis rerum Romanarum auctoribus. Berolin. 1792.) discere mihi quidem nondum licuit. Caeterum quae ipse de Sallustii moribus et vita commentatus alio et loco et tempore emittam. Hoc tamen persuasum est, Loebellio me magis quam caeteris assensurum esse. FROTSCHER. 1 **) Vide Eusebium in Chron, ad an. MDCCCCXXXI, ***) A, C, LXXXV,

sum,

[ocr errors]

et Cn. Papirio Carbone Coss. Hi Sullae infensi bellum civile concitarunt; quod non desiit, nisi postquam Sulla, triennio post, rerum potitus est. His annis omnis generis flagitia in Italia commissa, plebeiaeque et nobiles familiae gravissimas calamitates passae sunt: unde intelligere licet, miserrimo et flagitiosissimo aevo natum esse Sallustium, et quo multo plura, quae vitaret, quam quae sequeretur, videbat. Parentes tamen eius inculpatae vitae fuisse credibile fit, quod priscus Declamator, qui nomine Ciceronis in Sallustium invectus est, omniaque conquisivit, quae in eum dici possent, nihil in fama rumoribusque subsequentis aetatis invenerit, quod iis exprobraret. Patrem certe Sallustii se praeterire ait; qui si, inquit, nunquam in vita sua peccasset, tamen maiorem iniuriam Reipublicae facere non potuisset, quam quod eum talem filium genuerat. Subiicit, se non exsequi, si qua in pueritia peccasset Sallustius, ne parentem eius accusare videretur, qui eo tempore summam eius potestatem habuit. Quae verba satis ostendunt, probra nulla in Historici nostri parentes tunc temporis iacta: neque enim iis vehemens Declamator pepercisset, ut Sallustii nequitiam credibiliorem

redderet.

Plebeiam eius familiam, non patriciam, ut nonnulli volunt, fuisse liquet ex eo, quod Tribunus plebis fuerit; ac sane ubique in nobiles invehitur, praesertim in Historia belli Iugurthini, et posteriore Epistola ad C. Caesarem de Republica ordinanda.

A teneris annis excultam eloquentiam, et operam diligentem litteris a Sallustio datam, satis ostendunt eius scripta: neque enim ita scribunt, qui serius sese ad litterarum studia contulerunt. Ideo fidem ei minime detraxerim dicenti Epist. II. ad Caesarem, postquam sibi aetas ingeniumque adolevisset, se haud ferme armis atque equis corpus exercuisse, sed animum in litteris agitasse; et, quod natura firmius erat, ingenium in laboribus habuisse.

[ocr errors]

Sed et hoc diserte testatur Suetonius.*) Praeceptorem enim eius fuisse docet Atteium Praetextatum, nobilem Grammaticum Latinum, qui se Philologum vocavit, et qui Sallustium familiarissime coluit. Vix tamen videtur, more aliorum, causas actitasse, ut gratiam ac famam sibi actionibus forensibus compararet. Nulla certe memoria eius rei apud veteres; nec Cicero, qui tot aequalium suorum, qui opèram suam venditarunt in foro, meminit, C. Crispi Sallustii mentionem ullam usquam fecit. Si quis silentii causam fuisse inimicitiam, quae inter eos fuit, suspicetur, doceat, cur Cicero eius saltem obiter non meminerit, ut vituperaret. Ac sane genus eloquentiae Sallustianae minus aptum foro fuit; aptissimum Historiae, quae ab otiosis legitur. Quare Quintilianus **) vitari oportere iudicat in causis agendis illam Sallustianam (quamquam in ipso virtutis locum obtinet) brevitatem, et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallit, audientem transvolat.

Declamator, ***) quem dixi, turpissimam adolescentiam Sallustio exprobrat, nefandarumque voluptatum amorem obiicit: quae criminationes, ut falsae esse possunt, non omnino incredibiles ob sequuta flagitia videntur. Domum paternam, si accusatori credimus, vivo patre, turpissime venalem habuit, ac vendidit: morique coegit ex moerore patrem, quo nondum mortuo, iam pro herede omnia gerebat: nec aetatis tirocinio lapsus, postea se correxit, sed abiit in sodalitium sacrilegi nescio cuius Nigidiani: bis accusatus est apud iudices, bis absolutus; verum ita ut non innocens esse, sed iudices peierasse viderentur.

Cum ad capessendos Reipublicae honores contenderet, Quaesturam ****) est consequutus: quam si petiit legitimo anno, hoc est, vigesimo quinto, Quaestor fuit an. V. C.

*) In lib. de illustribus Grammaticis cap. 10.'

**) Lib. IV. cap. 2.

***) Cap. 5.

****) Declam. in Sallust. Cap. 5.

« IndietroContinua »