Immagini della pagina
PDF
ePub

DCXCIV.*) Quinto Caecilio Metello Celere et L. Afranio Coss. Aliosne honores ambiverit, an difficultatibus deterritus ad privatam vitam, iis missis, concesserit, non satis fiquet. Ab hoc certe tempore nullos honores, ad Tribunatum usque plebis, gessit, In ipso adolescentiae ardore videtur ea admisisse, quae aeternam nomini eius infamiam inusserunt. M. Varro,**) scriptor gravissimus, in libro, quem inscripserat Pius aut de Pace, C. Sallustium in adulterio deprehensum cum Fausta, Sullae filia, a Milone eius viro loris bene caesum, et, cum pecuniam dedisset, dimissum fuisse prodidit.

Attamen an. V. C. DCCII. ***) Tribunatum plebis adeptus est, tempore quo usque adeo turbata erat Respublica, ut eo deventum sit, ut Cn. Pompeius Magnus Consul, sine collega, crearetur. Cum autem paullo ante T. Annius Milo P. Clodium occidisset, Pompeiusque legem de vi tulisset, qua instituebatur quaestio de ea caede; ulciscendi occasionem nactus Sallustius, sibi non defuit. Cum duobus aliis Tribunis plebis inimicissimas conciones, ut scribit Asconius Pedianus in Ciceronis Milonianam, de Milone habuit, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem summo studio defenderet; eratque maxima pars multitudinis infensa non solum Miloni, sed ipsi etiam, propter invisum patrocinium, Ciceroni. Postea tamen cum de accusandi studio multum remisisset Sallustius, in suspicione fuit in gratiam rediisse cum Milone et Cicerone.

Crediderim, hisce temporibus scriptam fuisse Historiam Catilinariae coniurationis, cum Sallustius, exacto Tribunatus tempore, privatus ageret, nec Ciceroni esset infensus: rem enim ita narrat, ut ea lecta Historia, nemo non acta Ciceronis sit probaturus. Forte et bellum Iugurthinum, et civilia, quae id insequuta sunt, aliaque cum

*) A. C. LX.

**) Ap. Aul. Gellium lib. XVII. cap. 18. Vid. et veterem Scholiasten Horatii ad Sat. I, 2.

***) A. C. N. LII.

iis connexa, eodem illo tempore conscripsit, aut aliquanto posterius. Certe non sunt ea scripta hominis adolescentis; testaturque ipse, initio coniurationis Catilinariae,*) se tum demum Historiam aggressum scribere, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et sibi reliquam aetatem a Republica procul habendam decrevit; quod vix ante Tribunatum, quem anno aetatis XLI. gessit, fieri potuit. Tum vero statuit res gestas populi Romani carptim (sic ipse loquitur) ut quaeque memoria digna viderentur perscribere; eo magis quod ei a spe, metu, partibus Reipublicae animus liber erat. Haec sunt verba ho-, minis honores nullos amplius sperantis, aut certe ambitionem egregie dissimulantis. At nec ante dissimularat honorum cupiditatem; nec postea, rerum potiente Caesare, eorum contemtum prae se tulit.

[ocr errors]

Itaque ante omnia Catilinariam coniurationem, quae contigerat anno eius vitae xxx., ac proinde cuius testis fuerat, scribere undecim circiter post annis aggressus est, si calculos recte ponimus. Tum Iugurthinum bellum, quod diu ante quam nasceretur, et civile, quod eo puero gestum est, conscripsit. Periit postremum opus, si fragmenta quaedam excipias, quae tamen sat ampla ad nos pervenerunt, ut ex iis intelligere possimus, non minus accurate ac cetera perscriptum fuisse. **) Sed mihi videor ex loco Ausonii posse colligere tempora, quorum historiam scripserat Sallustius, in iis libris qui perierunt. Ausonius in Idyllio xxxII. ad Nepotem, docet puerum, quos libros legere eum oporteat, et quos ipse, in gratiam eius, in manum iterum sumere sit paratus. Itaque memorato Terentio, sic loquitur de Sallustii libris:

Iam facinus Catilina tuum Lepidique tumultum
Ab Lepido et Catulo, iam res et tempora Romae
Orsus, bis senos seriem connecto per annos,

*) Cap. 3.

**) Suetonius de ill, Gramm. cap. 10.

Iam lege civili missum Mavorte duellum,
Movit quod socio Sertorius exsul Ibero.

Haec sunt omnia opera Sallustii, excepto bello Iugurthino, quod cur omiserit Ausonius, non intelligo. Forte aliquot versus vetustate interciderunt. 1.) Occurrit bellum Catilinarium, de quo nihil necesse est dicere.

II.) Historia tumultus excitati a Marco Aemilio Lepido, anno urbis conditae DCLXXXVII., postquam anno superiori Consul fuisset is tumultus a Pompeio et Catulo oppressus est eodem anno. III.) Inde Sallustius scripserat Historiam rerum in Republica Romana per duodecim annos gestarum, ante Lepidi tumultum; quorum duodecim annorum initium fecerim circiter ab anno V. C. DCLXIII., quo bellum Marsicum inchoatum: ab eo enim tempore, usque ad extremam Dictaturam Sullae, duodecim circiter anni fluxerunt. Multa autem inveniuntur fragmenta Sallustii, ex quibus liquet eum res a Sulla gestas scripsisse, quae ea temporis intercapedine continentur. Iv.) Bellum scripserat Sertorianum, quod coeperat sub finem vitae Sullae, proximeque duodecim annos memoratos consequebatur: Metellus enim in Hispaniam contra Sertorium missus est anno V. C. DCLXXIV., qui duodecim illorum annorum ultimus fuit. Si ea Historia ad receptas usque Hispanias pertexta est, quod credibile videtur, pertinuit ad annum DCLXXXI.: nam eo demum anno, occisis Sertorio et Perperna, pacatae sunt Hispaniae.

Hinc videmus, quamvis Sallustius carptim scripsisset Historiam Romanam, nec continua temporum serie lucubrationes suas edidisset, ex tribus postremo memoratis operibus potuisse contexi circiter octodecim annorum historiam; quae utinam sane exstaret! fragmenta enim eius sitim nostram excitant, non restinguunt. Hi autem libri, quamvis ab auctore eo ordine, quem memorat Ausonius, editi, videntur postea a Grammaticis in ordinem quemdam redacti, ut ex tribus operibus una conflaretur Historia, librique eius perpetuo ordine a primo ad ultimum de

I

Π

currerent, commodiusque ad testimonium citarentur. Asinius Pollio, in libro quo Sallustii scripta reprehenderat, ut nimia priscorum verborum adfectatione oblita, tradebat, in eam rem adiutorium ei fecisse maxime quemdam Atteium Praetextatum, nobilem Grammaticum Latinum, declamantium deinde adiutorem atque praeceptorem. Ab hoc aiebat Sallustium, scribere aggressum, breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instructum fuisse, antiquaque ei verba et figuras solitum eum esse colligere. Videtur Grammaticus non ignobilis ea in re ingenio ac voluntati Sallustii gratificatus esse, potius quam suum ipsius iudicium sequutus: nam in praeceptis Rhetoricis ad Asinium Pollionem, ei nihil aliud suadebat, ut prodidit Suetonius, quam ut noto, civilique et proprio sermone uteretur, vitaretque maxime obscuritatem et audaciam in translationibus. Credibile est, Sallustium ea re gravitatem stili captasse, et priscorum illorum Romanorum sermonem imitatum, quorum moribus erat dissimillimus, ut flagitiosae vitae maculas elueret, persuaderetque iis, quibus satis notus non erat, falsa esse omnia, quae de illo minus honesta iactabantur, `

in

Verum hae artes belle homini non cesserunt. Nam anno V. C. DCCIV. *) Coss. L. Aemilio Paulo et C. Clau. dio Marcello, Appius Claudius Pulcher Censor, non repugnante collega L. Calpurnio Pisone, omnes libertinos, ut docet Dio lib. XL., multos etiam nobilium, atque ter eos Crispum Sallustium, qui Historiam conscripsit, Senatu eiecit. Quod factum, si veteribus Grammaticis**) Credimus, propter adulteria. Dicitur enim ab iis Sallustius tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto moechus in matronas: quod cum illi in Senatu a Censoribus obiectum esset, respondit, se non matronarum, sed libertinarum, sectatorem esse. Quare ex Senatu, inquiunt, eiectus est. Hoc quoque ei exprobrat personatus ille Ci

*) A. Chr. L.

**) Schol. in Sat. 2. lib. I. Horatii,

SALLVST, VOL. I.

B

cero,*) qui Declamatione in eius mores invectus est. Idem nos docet, postquam Censores Senatum more maiorum legissent, nusquam conspectum esse Sallustium Romae; suspicaturque, tum se coniecisse in ea castra, quo omnis sentina Reipublicae confluxerat, hoc est, in Galliam ad Caesarem se contulisse. Non minoribus conviciis eum exagitavit Lenaeus, **) 'Pompeii Magni libertus, ex amore erga patroni memoriam, quem Sallustius scripserat oris probi, animo inverecundo fuisse. Ideo Lenaeus postea Historicum nostrum acerbissima Satira, ut docet Suetonius, laceravit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum, Catonisque verborum ineruditissimum furem. Qua ex occasione sic de Pompeio scripsisset Sallustius; post interitum eius Historiae, coniicere non possumus; at constat, Caesarianis partibus e Senatu expulsum favisse.

Certe posteaquam Respublica armis oppressa est, anno sequente, V. C. DCCV.***) C. Claudio Marcello et L. Cornelio Lentulo Coss., a Caesare est in Senatum reductus; ****) Quaestura iterum accepta, ut honestius in amplissimum ordinem reciperetur. Eum autem honorem, si adversae famae credimus, ita gessit, ut nihil in eo non venale habuerit, cuius aliquis emtor fuit. Nihil non aequum ac verum duxit, quod ipsi facere collibuisset. Propter iteratam Quaesturam, priscus Declamator, cuius verba protulimus, bis Senatorem, bis Quaestorem factum ait. At Dio lib. XLII. vult, ut recuperaret dignitatem Senatoriam, Praetorém creatum. Malim, Quaestura in eum collata, factum hoc esse: eo enim magistratu capto, Romana iuventus ingrediebatur Senatum.

Hoc tempore viris doctis videtur scripsisse ad Caesarem duas illas Litteras, quae perperam Orationes inscri

*) Cap. 5. et 6.

**) Suetonius de illustr. Gramm. cap. 15.

***) A. C. N. XLIX. Idem cap. 7.

****) Cicero in Sallust. cap. 6.

« IndietroContinua »