Immagini della pagina
PDF
ePub

1

нос оруѕ

PVBLICVM PIETATIS ET OBSERVANTIAE

MONVMENTVM EXSTARE VOLVIT

EDITOR

PRAEFATIO

Quae ante hos centum annos a THEOPHILO CORTIO *) emissa est, editio SALLVSTII, **) quum a multis desiderata maiore in dies pretio veniret, eius repetendae curam imponi mihi ab honestissimo librario facile passus sum, quod etiam nunc multis de caussis dignissimum esse eum libruin iudicarem, quem docti. homines pariter ae tirones studiose diligenterque tractarent. Praeterea haud pauca in promptu erant, quae si in hanc editionem conferrem, gratum fore munusculum sperarem, quibuscumque harum litterarum cura et iudicium est. De quibus accessionibus quoniam praefa

*) Cortius, Philos. et Iur. Dr. huiusque Prof. in Acad. Lips. extraord., mortuus est Lipsiae d. 7. m. April. a. 1731. Natus erat Bescopiae, ignobili inferioris Lusatiae oppido, d. 28. m. Febr. a. 1698.

**) Eius inscriptio haec est: CALI CRISPI SALLVSTII QVAE EXSTANT ITEM EPISTOLAE DE REPVBLICA ORDINAXDA DECLAMATIO IN CICERONEM ET PSEVDO - CICERONIS IN SALLVSTIVM NEC NON IVL. EXSY PERANTIVS DE BELLIS CIVILIBVS AC PORCIVS LATKO IN CATILINAM RECENSVIT DILIGENTISSIME ET ADNOTATIONIBVS ILLVSTRAVIT GOTTLIEB CORTIVS. ACCEDVNT FRAGMENTA VETERVM HISTORICORVM COSSTANTIVS FELICIVS DVRANTIXVS DE CONIVRATIONE CATILINAE ET INDEX NECESSARI VS.

LIPSIAE APVD 10H. FRID. GLEDITSCHII B. FlLIVN MDCCXXIV.

tione secundo volumini praeponenda commodior dicendi locus erit, paucis absolvi posse videtur, quod eorum interest cognoscere, qui primum hoc volumen usurpare voluerint.

Ac primum quidem et Sallustii quae exstant et reliquorum scriptorum libellos, quos Cortius Sallustio suo adiunxerat, accurate descripsi, ita ut in plerisque Cortii rationes censuramque sequerer, nec mutarem quidquam, nisi quod aperte falsum esse et vel typothetae vel ipsius editoris culpa turbatum viderem. Quod quum in reliquis passim accidisse, tum vero maxime in Constantii Felicii Durantini libro, quem ex Sallustii editione Basileensi a. MDLXIV. ab se descriptum ait Cortius, animadvertere licebat. Sed quum ipse nec primam istius libri editionem, quod Cortius et ipse queritur, usquam reperissem, et Basileensem diu sed frustra quaererem: factum est, ut bonus Constantius licet cultior quam antea, *) non ab omni tamen parte satis integer ac lautus evaderet. Quam ob rem, reperta demum Basileensi editione et accurata comparatione instituta, quidquid Felicio detractum fuit, in ADDENDIS restituendum curavimus.

Varietatem lectionis Havercampianae eo consilio addidi, ut qui vellent uno conspectu tenerent, quibus rebus Cortii recensio differret a caeteris, et sicubi ille

*) Nam non pauca etiam sine libro ullo emendavimus, male apud Cortium expressa, Sic, ut paucis defungar, ipsum libri principium ille exhibuerat in hunc modum: Aiunt me temere et arroganter fuisse - Salustius historiarum scripserit. Paullo post in verbis in Catilinario multa de te silentio transiisse omissum erat te pronomeil,

ab trita via perperam deflexisse videretur, commode haberent quod substituerent. Neque enim quisquam valde dubitarit, veram sententiam de Cortio quin pronunciaverit Hottingerus, qaum haec scriberet: „Cortio, si mor„ talium ulli, civicam se debere Crispus, si in vitam „redeat, ipse fateatur. Vérum si ingenue fateri licet, „quod res est, egregio viro et scriptoris, quem tracta„ bat, summa notitia, et regularum criticarum eximius „ usus, et maxime immensae doctrinae copia, quae artes,

toties nostro salutares, eaedem erroris ac licentiae, 'ne „, temeritatem dicain, interdum causa fuere. Non idem „illi quod Grutero accidisse dicam, qui, nobilitatae sci„, licet illius Sallustianae brevitatis nimio studio, ubique „fere elimando, contrahendo, urendo denique ac se„cando, intoleranda audacia in alieno, tanquam in suo „prorsus domicilio, grassatus est. Sed profecto, quod „iam olim vir doctus, nescio quis, in MISCELLANEARVM ,,OBSERVATIONVM CRITICARVM VOLYMINE VI. aliquoties mo„nuit, neque Cortius satis interdum sibi temperavit. Qui „si semper cogitasset, quae recte vereque de emendan,,dis veterum libris praecipiuntur, ubi singula seiuncta „, ab se invicem avulsaque adhibeantur, saepe nos in ,, errorem, nedum illi caveant, inducere ipsa, ac, nisi qui ,, singulis rerum momentis inter se collatis expensisque, „computando, utra plus valeant, effecerit, versari in hac „re tuto neminem posse: saepe auribus et ingenio mi,,dus contra codicum fidem indulsisset. (*) Deinde

[ocr errors]

*) Haec Hottingerus Praefat. ad Sallust. pag. X. 899.

magistriy scholarum subscripta haec lectionis diversitas occasionem dabit, si usus videbitur, auditores suos artis criticae elementis imbuendi. Accedit quod, quum et ab Havercampo editos doctorum hominum commentarios et alios quosdam, quos ipse collegi, singulari volumine et quod non ita grandi pecunia parari queat, propediem cum Crispi amatoribus communicare consilium sit, ipsa scriptoris verba repetere non erit necessarium. Historiarum autem fragmentis quod Gerlachianae recognitionis diversitatem subieci, id confido aequos peritosque rerum iudices probaturos esse, quum sic de multis locis rectius iudicandi maior quaedam opportunitas praebeatur. Sed ne quid in his deesset, non solum variantes lectiones ex Havercampi' editione extremo apposui libro meo, verum etiam quaecumque recens accesserant fragmenta suo quaeque loco collocata dedi. Neque tamen singulos âuctorum locos, e quibus hae reliquiae depromptae essent, citare placuit, quos in adnotationibus afferre meis quidem rationibus non minus quam eorum, qui illis commentariis uti vellent, magis consentaneum videretur,

His ipsis autem commentariis eximium quoddam decus accedet ab insigni doctrina et diligentia Kreyssigii, viri et de his litteris et de patria nostra praeclare meriti. Qui quum a me esset rogatus, ut, si per rationes suas liceret, ex apographo Niebuhriano, ad cuius fidem Sallustii historiarum fragmenta multo pleniora et emendatiora emissurum se professus esset, aliquantulum ad meain editionem conferret: tanta in me fuit humanitate

« IndietroContinua »