Immagini della pagina
PDF
ePub

ptum, et præterea ex aliis gravissimis auctoribus' emendatum publicaverimus: quod quidem unum et idem videbitur.

In capite hujus ultimi voluminis occurrent omnia quæ supersunt C. J. Cæsaris fragmenta, ea mente hic locata, ut eorum notas ad J. Celsi et Plutarchi libellos tomo præcedente excusos certioribus paginarum indiciis iisdemque facilioribus remissas reperire, collatasque judicare queatis; quæ quidem Cæsarei ingenii reliquiæ, quas undique diligenti ac religiosa sedulitate collegimus, ne parvi forte momenti esse primum adspicientibus videantur, vobis profecto indicabunt, qualis et quantus in omni genere orandi, agendi, scribendique vir ille exstiterit.

Miram erga Ciceronem atque illius amicos solertiam et propensæ voluntatis affectum semper et ubique candidus aperit Tullii consilia, gratiam, dignitatem, opem rerum omnium exposcit et implorat; sua facta ab illo probari triumphat, gaudet: nihil a se abesse longius crudelitate testatur: amicissime monet, atque pro jure communis amicitiæ petit, ut ille a civilibus controversiis abstineat, et fortunæ quorumlibet eventuum Dominæ ac Magistræ obsequatur : honores, pecuniam, regum vices, oratorum principi ipsiusque clientibus pollicetur.

C. Oppium et Balbum Cornelium qui res absentis Cæsaris curabant, rogat, ut consiliis suis adjuvent in tentanda ratione nova Pompeianos vincendi, nempe ut misericordia et liberalitate semetipsos muniant.

Denique, ut ad cæteras fragmentorum partes, vos, lectores benevoli, cum bona gratia remittamus, nusquam C. J. Cæsaris totam effigiem magis ad vivum depictam adspicietis. Vivite et valete.

Lutetiæ Parisiorum, anno MDCCCXXII.

N. E. L.

1. STEVECKIUS, TOULONGEON, DUCHOLIUS, et ROLLIN.

C. JULII CÆSARIS

FRAGMENTA*.

EX LIBRIS EPISTOLARUM AD M. T. CICERONEM. Cæsar Imp. S. D. Ciceroni Imp.

QUUM Furnium nostrum tantum vidissem, neque loqui, neque audire meo commodo potuissem; properarem, atque essem in itinere, præmissis jam legionibus; præterire tamen non potui, quin et scriberem ad te, et illum mitterem, gratiasque agerem : etsi hoc et feci sæpe, et sæpius mihi facturus videor; ita de me mereris. In primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar : festinationi meæ, brevitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces. Vale. Ex Cic. lib. IX, ad Attic. Ep. 6.

Cæsar Imp. Ciceroni Imp. S. D.

Recte auguraris de me, bene enim tibi cognitus sum, nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem ; tum, meum factum probari abs te, triumpho, gaudeo. Neque illud me movet, quod ii, qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut mihi

Quæ ex hisce fragmentis hac nota apposita, candide lector, in

IV.

venies, ea ex aliis editionibus atque e nostro penu sunt deprompta.

rursus bellum inferrent nihil enim malo, quam et me mei similem esse, et illos sui. Tu velim mihi ad urbem præsto sis, ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse jucundius. Hanc adeo habeo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit: tanta ejus humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia. Ex Cic. lib. IX, ad Attic. Ep. 16. Reperitur etiam apud Julium Celsum, editionis nostræ vol. III, p. 182.

Cæsar Imp. Ciceroni Imp. S. D.

Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum judicaram; tamen permotus hominum fama, scribendum ad te existimavi, et pro nostra benevolentia petendum, ne quo progredereris, proclinata jam re, quo, integra etiam, progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiæ graviorem injuriam feceris; et tibi minus commode consulueris, si non fortunæ obsecutus videbere; omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur: nec causam secutus (eadem enim tum fuit, quum ab eorum consiliis abesse judicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse : quo mihi gravius abs te nihil accidere potest. Quod ne facias, pro jure nostræ amicitiæ a te peto. Postremo, quid viro bono et quieto, et bono civi magis convenit, quam abesse a civilibus controversiis? quod nonnulli quum probarent, periculi causa sequi non potuerunt. Tu, explorato et vitæ meæ testimonio, et amicitiæ judicio, neque tutius, neque honestius reperies quidquam, quam ab omni contentione abesse. XVI Kal. mai. ex itinere. Ex Cic. lib. X, ad Attic. Ep. 8.

M. Orfium', quem mihi commendas, vel

1.

M. Orfium. Alii leg. Rufum. Goduinus, M. Furium.

regem Gal

liæ faciam, vel hunc Leptæ delega'. Si vis tu, ad me alium mitte, quem ornem. Ex Cic. lib. VII, ad Fam. Epist. 5, ad Cæs.

Neque pro cauto ac diligente se castris continuit. Ex Charis. lib. I, Inst. Gramm. col. 101, ed. Putsch.

Quod quæris, quid Cæsar ad me scripserit? quod sæpe: gratissimum sibi esse, quod quierim : oratque in eo ut perseverem. Ex Cic. lib. VIII, ad Attic. Ep. 11.

De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi Cæsar nominatim Curtio paratum esse rescripsit. Ex Cic. III, ad Quintum fratrem, Ep. 1.

Quod quidem propemodum videor ex Cæsaris litteris, ipsius voluntate facere posse; qui negat neque honestius, neque tutius mihi quidquam esse, quam ab omni conten tione abesse. Ex Cic. lib. X, ad Attic. Ep. 9.

Cæsar mihi ignoscit per litteras, quod non venerim; seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior quod scribit, secum Tullium et Servium questos esse quia non idem sibi, quod mihi, remisisset...... sed tamen exemplum misi ad te Cæsaris litterarum. Ex Cic. lib. X, ad Attic. Ep. 3.

Sextius apud me fuit, et Theopompus pridie : venisse a Cæsare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romæ manere; causamque eam adscribere, quæ erat in epistola nostra, ne se absente leges suæ negligerentur, sicut esset neglecta sumptuaria3. Est eλoyov; idque eram suspicatus. Ex Cic. XIII, ad Attic. Ep. 7.

2. Vel hunc Leptæ, etc. Turnebus vel Leptæ delega; Lambinus vel Leptæ delegabo. Rutgersius V. L. 1, 5, vel Leptide legat. Ob.vel Leptæ legat.

3. Sumptuaria lex. Quæ impensas præscribit, et mensarum sumptus comprimit; quam Cato cibariam appellat. Prima autem hujusmodi lex

lata est ab Orchio tribuno plebis, quæ numerum convivarum cohibebat. Vid. Macr. lib. 111, Saturn, c. 17. Post annum xxII legis Orchiæ, Fannia sumptibus modum fecit, quæ profestis diebus denos æris, et diebus festis, quos ipse nominavit, centenos æris insumi concederet;

2

Sed heus tu, celari videor a te. Quomodonam, mi frater, de nostris versibus Cæsar? Nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic, ut neget, se ne Græca quidem meliora legisse. Reliqua ad quemdam locum palupáτepa: hoc enim utitur verbo, etc. Ex Cic. lib. II, ad Quintum fratrem, Epist. ultima.

Ex Britannia Cæsar ad me Kal. sept. dedit litteras ; quas ego accepi a. d. IV Kal. octob. satis commodas de Britannicis rebus : quibus, ne admirer, quod a te nullas acce

unde Lucilius poeta hanc signavit his
verbis: Fanni Centussis misellos. Post
annos XVIII consecuta est lex Didia,
quæ non solam urbem, sed univer-
sam Italiam iisdem pœnis tenuit.
Deinde P. Licinius Crassus dives
novam legem rogavit Fannia seve-
riorem, qua xxx duntaxat asses eden-
di causa in dies singulos consumere
cuique licuerit. Postea L. Cornelius
Sylla dictator, cavit ut festis diebus
sestertios tricenos in cœnam insu-
mere jus et potestas esset; cæteris
diebus non amplius ternos. Sylla
mortuo, Lepidus consul non modo
cœnarum sumptus, sed ciborum ge-
nus et modum præfinivit. Paucis
interjectis annis, Antius Restio, præ-
ter æris impensam, id etiam sanxit,
ut qui magistratum cepisset, vel
nisi
capturus esset, non cœnatum,
iret. Postremo
ad certas personas,
lex Julia pervenit ad populum, im-
perante Cæsare Augusto, inquit Gel-
lius, l. 11, c. 24; sed nemo affirmat
hanc a Julio Cæsare latam fuisse,
quamvis Juliæ nomen indicare vi-
deatur; nam ita vocantur aliæ leges
ab Augusto ipso constitutæ: nempe
illa de adulteriis: et ipse P. Manu-
tius ad Cicer. Epist. 26, lib. vII,
in dubium plane vocat. Tamen ex

loc. sup. cit. satis apparet anteriores
de sumptibus leges a nostro Cæsare
repetitas et severius sancitas fuisse.
Nam propterea ex Hispania scripsit,
se postea Romæ mansurum, ne le-
ges suæ negligerentur, sicut neglec-
ta esset illa, quam de sumptibus fa-
ciendis tulisset. Si ab alio irrogata
fuisset, ut placet Manutio, unde
timet Cæsar, ne suæ quoque contem-
nantur? Aliorum leges sæpe neglec-
tas scimus, vide v. c. frumentarias
illarum
leges; sed non facile, quum
lator summa potestate potiretur, et
conservatas vellet. Itaque Cæsar non
putasset, hoc in his legibus ausu-
rum quemquam, et propterea in
Hispaniam abiit. Nunc quum aliter
videt evenisse, et jam initium ne-
gligendarum legum suarum factum
esse in sumptuaria, Romæ manere
vult, ut præsentia sua cives a tali
re audenda absterreat. Denique si
alterius legem neglectam dicere vo-
luit, cur sumptuariam potius nomi-
nat, quam quamcumque aliam? De
hac lege Cæsaris intelligendus sine
dubio est etiam locus Epist. Cic.
15, lib. ix, ad Div. Nam ea epi-
stola scripta est paulo ante, quam
Cæsar in Hispaniam iret post bel-
lum Africanum. Ceterum is neglec-

« IndietroContinua »