Immagini della pagina
PDF
ePub

τὴν λαβὴν τοῦ ξίφους, δε μοὶ δώσει. Ex Appiani lib. II, Bell. Civ.

Αθηναίοις αἰτήσασι συγγνώμην ἐπεδίδου, καὶ ἐπεῖπε, Που σάκις ὑμᾶς ὑπὸ σφῶν αὐτῶν ἀπολλυμένους ἡ δόξα τῶν προγό VOV TEρIOŃCEL; Appian. lib. II, B. C.

Εσται τοῦτο τέλος ἐμοὶ τε τοῦ βίου, καὶ ὑμῖν τῶν τρα τειῶν. Et paullo post : Φασὶν αὐτὸν (Καίσαρα) εἰπεῖν, ὅτι πολλάκις μὲν ἀγωνίσαιτο περὶ νίκης, νῦν δὲ περὶ ψυχῆς. Εχ Appian. lib. II, B. C.

Οὐδὲν ἀτυχέςερον, ἔφη, διηνεκούς φυλακῆς· ἔτι γὰρ αἰεὶ Sediótos. Appian. lib. II, B. C.

*

Imminente jam die, qua Pontifex Maximus erat eligendus, et matre ( Cæsaris) eum ad fores, non sine lacrimis, deducente, illam amplectens « Hodie, inquit, mater, aut pontificem filium, aut exulem videbis. » Plutarchus, in Cæsare, cap. VII, ed. nost. t. III, p. 275. Cæsarem vero, serio loquentem, dixisse aiunt: « Equidem mallem apud hos primus esse, quam apud Romanos secundus. » Ex Plutarch. in Cæsare, cap. XI, p. 279.

*

« Nonne hoc vobis dolendum videtur, quod Alexander, quum id esset ætatis, tot gentes domuerit; mihi vero nihil adhuc præclari gestum sit? » Plut. Cæs. c. XI, ibid.

<< Satis enim erat, inquit Cæsar, morosorum hominum familiaritate abstinere : qui autem hujusmodi rusticitatem arguit, ipse est rusticus.» Plut. Cæs. c. XVII, p. 285.

<< Non ut armorum, inquit Metello ærarium defendenti, sic et legum tempus esse sòlet. Tu inter arma morosus es. Nunc procul hinc abeas; in hello, verborum copia, et exercitatio dicendi nil prodest. Ubi arma projecero, ictumque erit fœdus, tunc adsis, et populi patronus esto. >> Plut. in Cæs. c. XXXV, ed. nost. t. III, pag. 302.

«< I, vir strenue; aude, nihilque time: Cæsarem vehis, et Cæsaris fortunam in navi defers. » Plut. in Cæs. cap. XXXVIII, p. 3o5. Vide et Appianum, l. II, B. C. p. 463.

« Hodie victoria penes hostem fuisset, si duce uteretur, qui sciret vincere. » Plut. Cæs. c. XXXIX, ed. nost. t. III, p. 307; et Appian. lib. II, B. C. pag. 567.

<<< Invideo tibi mortem, o Cato; nam tu quoque mihi salutem tuam invidisti. » Plut. Cæs. LIV, t. III, pag. 318; et Appian. lib. II, B. C. pag. 490.

Cæsar dixisse fertur, « Cassius æquiora certe profert: ego vero Brutum non præterire possum. » Plut. Cæs. c. LXII, t. III, p. 326, et Appian. lib. II, B. C. p. 498.

Cæsar Cassii conjurationem deferentibus, ait suum corpus tangens: << Hæc cutis exspectat Brutum. » Plut. Cæs. ib.

« De Cassio quid vobis videtur? enimvero mihi non placet nam nimis est pallidus. Et paullo post: Hos homines pingues, et comatos non admodum timeo hos vero pallidos et graciles multo magis, » (Cassium et Brutum significans). Ex Plutarcho, in Cæsare, ibidem.

« Heus! adsunt Idus Martiæ. Aruspex autem placide: Adsunt quidem, sed nondum elapsæ sunt. » Idem c. LXIII p. 327.

Quum sermo incidisset, Quænam mors esset optima? omnes præveniens, Inopinata, inquit. Ex Plutarcho, in Cæsare, ibidem. Vide et Appianum, l. II, B. C. p. 500.

* Cæsarem ferunt nuncio respondisse (simulque capulum gladii percutiebat): Hic mihi dabit. Ex Appiani lib. II, B. C. pag. 443.

*

Atheniensibus, veniam a se petentibus, dedit et addidit: Quamdiu vos, per vosmetipsos perditos, majorum gloria salvabit? Appianus, lib. II, B. C. pag. 482.

[ocr errors]

<«< Hic erit finis, et vitæ mihi, et vobis expeditionum. Et paullo post: Ipsum (Cæsarem) dixisse ferunt: se quidem sæpius de victoria certasse, nunc vero de vita. Ex Appiani lib. II, B. C. pag. 493.

« Nihil, inquit, miserius quotidiano præsidio indicium enim est semper timentis. » Appianus, lib. II, C. pag. 496.

B.

De C. Julio Casare Testimonia aliqua.

Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Cæsare et ipse ita judico, et de hoc hujus generis acerrimo æstimatore sæpissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime, nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Læliorum et Muciorum familiis audiebamus; sed, quanquam id quoque credo fuisse, tamen ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis literis, et iis quidem reconditis et exquisitis..... est consecutus, etc. Ex Cic. in Bruto, c. 72.

Sed perge, Pomponi, de Cæsare, et redde quæ restant. Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris, etc. Cæsar autem, rationem adhibens, consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque quum ad hanc elegantiam verborum latinorum, quæ, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis romanus, tamen necessaria est, adjungit illa oratoria ornamenta dicendi tum videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine; hanc quum habeat præcipuam laudem in communibus, non video, cui debeat cedere: splendidam quamdam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica, et generosa quodammodo. Tum Brutus : Orationes quidem ejus, etc., atque etiam Commentarios quosdam scripsit rerum suarum valde quidem, inquam, probandos: nudi enim sunt, recti, et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta; sed, dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volunt illa calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit, etc. Ex Cic. in Bruto, c. 74 sq.

Quid? oratorum quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior, aut cre

brior? quis verbis aut ornatior, aut elegantior? Ex Cic. ad Cornel. Nepot. Suet. c. 55.

*

C. Julius Cæsar historiographus Romanorum nullus est. Commentarii belli Gallici, quorum ad nos manavit opinio, tantum exstant; nec, quantum ad historiam, quod compertum habeam, quicquam aliud : nam ceterarum ejus rerum gestarum, postquam idem Julius totius pæne orbis causarum molibus est oppressus, Hirtius ejus notarius in commentarios seriem referendam suscepit. Ex Lupi Abbatis Ferrariensis Epist. 37.

*

:

Sed bene loquendi de Catulis opinio non minor sale vero et facetiis Cæsar vicit omnes. Ex Cic. de offic. I, 37. Vide amplissimam Cæsaris laudationem apud Plimum, Hist. Nat. VII, cap. 25; et apud Ciceronem, pro M. Marcello, in qua se ipsum vicit oratorum princeps.

Reliquit et rerum suarum Commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani; nam Alexandrini, Africique et Hispaniensis incertus auctor est; alii enim Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. Paullo post: Pollio Asinius parum diligenter, parumque integra veritate compositos putat; quum Cæsar pleraque et quæ per alios erant gesta, temere crediderit; et quæ per se, vel consulto, vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit, existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Ex Suet. in Cæs. c. 56.

C. vero Cæsar si tantum foro vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur; tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen hæc omnia mira sermonis, cujus proprie studiosus fuit, elegantia. Ex Quintil. X, 1, 114.

Quid tamen noceret, vim Cæsaris, asperitatem Coœlii, diligentiam Pollionis, judicium Calvi, quibusdam in locis adsummere? Ex Quint. X, 2, 25. Item, 1, 7. 34.

Hinc vim Cæsaris, indolem Cœlii, subtilitatem Callidii, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messallæ, sanctitatem Calvi reperiemus. Ex Quint. XII, 10, 11.

Adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Cæsar, amarior Cœlius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero. Ex Dialogo de Orat. c. 25.

*

Dicitur autem, et ad urbanam facundiam a natura maxime fuisse comparatus; ingeniumque suum sedulo exercuisse, secundas ut citra controversiam ferret. Plut. Cæs. cap. 3, ed. nost. t. III, p. 271. Romæ vero multa ejus orationis in defensionibus effulsit venustas. Plut. Cæs. cap. 4, edit. nost. t. III, p. 272.

Ac mihi ex Græcis orationes Lysia ostentat; ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimæ sunt circumcisæ et breves. Ego Lysia Demosthenem, Æschinem, Hyperidem, multosque præterea; Gracchis et Catoni Pollionem, Cæsarem, Cœlium, imprimis M. Tullium oppono, cujus oratio optima fertur esse, quæ maxima. Ex Plin. lib. I, Epist. 20.

Sed ego verear, ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messallam, etc.; Divum Julium, Divum Augustum, Divum Nervam, T. Cæsarem, etc. Ex Plin. lib. V, Epist. 3.

Dictator Cæsar summis oratoribus æmulus. Tacit. Ann. 1. XIII, 3. Summus auctorum D. Julius. Tacit. Germ. 28. C. Cæsarem Dictatorem.... studia certandi, dictandi, lectitandique sibi mutuo vindicavere. Et licet in persona unius ejusdemque tempore suo principis viri, castrensis oratoriæque scientiæ cura certaverit ferme gloria æquipari, idem tamen nunquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio anteferretur ceteris mortalibus. Ex Sidoni Apollinaris lib. VIII, Epist. 6; vide et Lib. IX, Epist. 14.

« IndietroContinua »