Immagini della pagina
PDF
ePub

BIBLIOTHECA

CLASSICA LATINA

SIVE

COLLECTIO

AUCTORUM CLASSICORUM LATINORUM

CUM NOTIS ET INDICIBUS

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

TANDEM

ANDEM hanc nostram C. J. Cæsaris editionem ad finem optatum per diuturnas elucubrationes et labores omnimodos perduximus. Si, quem prænuntiatum vidistis post præfationem primi voluminis pag. xxv, is rerum ordo paulisper immutatus fuit, saltem in deteriora perversum promissisque fraudatum non invenietis : immo pluribus supplementis notarum et novis excursibus amplificatum, si non ditatum, agnoscere licebit : qui quidem tractant de veterum navigiis; de vario pontium genere quibus fluvios trajecerint; de quatuor præliis insignibus ad Ruspinam, Uzitam, Thapsum , et Mundam; de Galliarum divisione et antiquis urbibus, etc. Indici geographico, plurimum desudato , cujus præmonitionem videte infra pag. 166, quæ morarum nostrarum causas et excusationes habet, Mappam Agendici subjunximus, ut argumenta conjecturasque de hac urbe allatas vol. I, pag. 471, rebus ipsis factoque comprobaremus, illiusque auctori' doctissimo gratias ageremus amplissimas.

Nobis aliquandiu mens fuerat duo Cæsaris castra describere et æreis tabulis cælare ; sed attentius rem perpendentes sumptui parcendum censuimus, quum jam in secundo hujus editionis tomo, pag. 275, castrorum romanorum fidelem Iconismum ex Polybio Lipsioque desum

1. M. Opoix , inspecteur des eaux minérales de Provins.

« IndietroContinua »