Immagini della pagina
PDF
ePub

teret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.'

46. Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere, et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. 2 Caesar loquendi finem facit, seque ad suos recipit, suisque imperavit, ne quod omnino telum in hostes reicerent. 3 Nam esi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Posteaquam in vulgus militum elatum est, qua adrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros ejus equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo major alacritas studiumque pugnandi május exercitui injectum est.

4

3

47. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: Velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret, aut, si id minus vellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret.' 2 Conlo ́quendi Caesari causa visa non est; et eo magis, quod 2 pridie ejus diei Germani retineri non poterant, quin in nostros tela conicerent. Legatum e suis sese magno cum periculo ad eum missurum, et hominibus feris objecturum existimabat. Commodissimum visum est Gaium Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cujus pater a Gaio Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa jam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. 4 His mandavit, ut quae diceret Ariovistus cognoscerent, et ad se referrent. Quos cum

6

apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: Quid ad se venirent? an speculandi causa?' Conantes dicere prohibuit, et in catenas conjecit.

48. Eodem die castra promovit, et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie ejus diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit, et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit, eo consilio, uti frumento commeatuque, qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur, Caesarem intercluderet. 2 Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit, et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deësset. 8 Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant. Equitum milia erant sex, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis versabantur. 5 Ad eos se equites recipiebant : hi, si quid erat durius, concurrebant; si qui, graviore vulnere accepto, equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum, aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut jubis equorum sublevati cursum adaequarent. X

49. Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus sexcentos ab iis, castris idoneum locum delegit, acieque triplici instructa ad eum locum venit. 2 Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire jussit. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae nostros perterrerent et munitione prohiberent. 3 Nihilo secius Caesar, ut ante constituerat,

duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere jussit. Munitis castris, duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas in castra majora reduxit.

50. Proximo die, instituto suo, Caesar e castris utrisque copias suas eduxit, paulumque a majoribus castris progressus, aciem instruxit, hostibus pugnandi potestatem fecit. 2 Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. 3 Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu, suas copias Ariovistus, multis et inlatis et acceptis vulneribus, in castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar, quamobrem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus Gact et vaticinationibus declararent, utrum proelium commean. mitti ex usu esset necne; eas ita dicere: 'Non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.'

Curr.

51. Postridie ejus diei Caesar praesidium utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, omnes alarios in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse, triplici instructa acie, usque ad castra hostium accessit. 2 Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt, generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomannos, Triboces, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suevos, omnemque aciem suam rhedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. 3 Eo mulieres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent.

52. Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt, ita-que hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. Rejectis pilis, cominus gladiis pugnatum est. 3 At Germani celeriter, ex consuetudine sua phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites, qui in phalangas insilirent, et scuta manibus revellerent, et desuper vulnerarent. 4 Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. 5 Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

53. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt, neque prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum, milia passuum ex eo loco circiter quinquaginta pervenerunt. 2 Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt, aut lintribus inventis sibi salutem pepererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit : reliquos omnes equitatu consecuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueva natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis Voctionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraeque in ea fuga perierunt. Duae filiae harum altera occisa, altera capta est. 4 Gaius Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem adtulit, quod hominem hones

tissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium, sibi restitutum videbat; neque ejus calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. 6 Is se

praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur, an in aliud tempus reservaretur : sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.

54. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suevi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt ; quos Ubii, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos [senserunt;] insecuti, magnum ex his numerum occiderunt. 2 Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis, maturius paulo quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.

« IndietroContinua »