Immagini della pagina
PDF
ePub

3

ad quamvis vim et contumeliam perferendam ; transtra pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, hae sive propter lini inopiam atque ejus usus inscientiam, sive eo (quod est magis verisimile) quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. 4 Cum his navibus nostrae classi ejusmodi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum praestaret; reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum, illis essent aptiora et accommodatiora. 5 Neque enim his nostrae rostro nocere poterant · tanta in iis erat firmitudo - neque propter altitudinem facile telum adiciebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur. Accedebat ut, cum saevire ventus coepisset et se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius, et in vadis consisterent tutius, et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.

14. Compluribus expugnatis oppidis, Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi, neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit exspectandam classem. 2 Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter ccxx naves eorum, paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae, profectae ex portu, nostris adversae constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant adtributae, constabat quid agerent, aut quam rationem pugnae insisterent. 3 Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis, tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus. superabat; ut neque ex inferiore loco satis commode tela adici possent, et missa ab Gallis gravius accide

B. G. III. 16.] Cæsar's Naval Tactics and Victory. 61

rent. 4 Una erat magno usui res praeparata a nostris, -falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium. 5 His cum funes, qui antemnas ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur. 6 Quibus abscisis antemnae necessario concidebant; ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis, omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis, quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.

15. Disjectis (ut diximus) antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. 3 Ac jam, conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco commovere non possent. 4 Quae quidem res ad negotium conficiendum maxime fuit opportuna : nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram pervenerint, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.

16. Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritumae confectum est. Nam cum omnis juventus, omnes etiam gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit, eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat unum in locum coëgerant; quibus amissis, reliqui neque quo se reciperent, neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se

X

suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum, statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris jus legatorum conservaretur. Itaque, omni senatu necato, reliquos sub corona vendidit.

17. Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus, cum iis copiis quas a Caesare acceperat, in fines Unellorum pervenit. His praeerat Viridovix, ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coëgerat; 2 atque his paucis diebus Aulerci, Eburovices, Lexoviique, senatu suo interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt, seque cum Viridovice conjunxerunt; magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duum milium spatio consedisset, cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret; ut jam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus nonnihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit, ut jam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat, quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data, legato dimicandum non existimabat.

3

18. Hac confirmata opinione timoris, idoneum quendam hominem et callidum delegit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet, uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. 2 Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit; quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet; neque longius

abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat, et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. 3 Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri oportere. 4 Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt. His rebus adducti, non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab his sit concessum, arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessa, laeti ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.

6

leval

19. Locus erat castrorum editus, et paulatim ab imo adclivis circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique perve

nerunt.

2 Sabinus, suos hortatus, cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera, subito duabus portis eruptionem fieri jubet. 3 Factum est opportunitate loci, hostium inscientia ac defetigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent, ac statim terga verterent. 4 Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti, magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar certior factus est; civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. 6 Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas

mens eorum est.

5

20. Eodem fere tempore P. Crassus cum in Aquita

niam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset, atque unde L. Mallius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. 2 Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Narbone (quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae his regionibus) nominatim evocatis, in Sontiatum fines exercitum introduxit. 3 Cujus adventu cognito, Sontiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti, primum equestre proelium commiserunt; deinde equitatu suo pulso, atque insequentibus nostris, subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverunt, ostenderunt. Hi nostros disjectos adorti, proelium renovarunt.

21. Pugnatum est diu atque acriter, cum Sontiates, superioribus victoriis freti, in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent; nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent, perspici cuperent: tandem confecti vulneribus hostes terga vertere. 2 Quorum magno numero interfecto, Crassus ex itinere oppidum Sontiatum oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus, vineas turresque egit. Illi, alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cujus rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae † secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt, seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata, arma tradere jussi, faciunt.

3

22. Atque in ea re omnium nostrorum intentis ani

« IndietroContinua »