Immagini della pagina
PDF
ePub

mis, alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum sexcentis devotis, quos illi soldurios appellant, -2 quorum haec est condicio, uti omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint; si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant, aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam, qui eo interfecto, cujus se amicitiae devovisset, mori recusaret, -3 cum his Adiatunnus, eruptionem facere conatus, clamore ab ea parte munitionis sublato, cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum, tamen uti eadem deditionis condicione uteretur ab Crasso impetravit.

23. Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus, quibus eo ventum erat, expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, conjurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. 2 Mittuntur etiam ad eas civitates legati, quae sunt citerioris Hispaniae finitumae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur ; quorum adventu, magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur. 3 Duces vero ii deliguntur, qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant, summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. 4 Quod ubi Crassus animadvertit, — suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium. numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.

5

Hac re ad consilium delata, ubi

omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.

24. Prima luce, productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem conjectis, quid hostes consilii caperent exspectabat. 2 Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, commeatu intercluso, sine ullo vulnere victoria potiri; et, si propter inopiam rei frumentariae Romani sese recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato, ab ducibus productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac re perspecta, Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent, atque omnium voces audirentur, exspectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos, omnibus cupientibus, ad hostium castra contendit.

25. Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis conjectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque (quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat) lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem cespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent; 2 cum item ab hostibus. constanter ac non timide pugnaretur, telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt, non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita, facilemque aditum habere.

26. Crassus, equitum praefectos cohortatus ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri velit ostendit. 2 Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis menti

busque ad pugnam intentis, celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt, atque his prorutis, prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri, aut quid rei gereretur cognosci posset. "Tum vero, clamore ab ea parte audito, nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. 4 Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones deicere et fuga salutem petere intenderunt. 5 Quos equitatus apertissimis campis consectatus, ex milium quinquaginta numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recipit.

27. Hac audita pugna, maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit, obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibuzates, Cocosates: paucae ultimae nationes, anni tempore confisae, quod hiems suberat, hoc facere neglexerunt. 28. Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta jam aestas erat, tamen quod, omni Gallia pacata, Morini Menapiique supererant qui in armis essent, neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum adduxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset, castraque munire instituisset, neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris, subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt, et in nostros impetum fecerunt. 4 Nostri celeriter arma ceperunt, eosque in silvas repulerunt, et compluribus interfectis, longius impeditioribus locis secuti, paucos ex suis deperdiderunt.

29. Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam, quae erat caesa, conversam ad hostem conlocabat, et pro vallo ad utrumque latus exstruebat. 2 Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum jam pecus atque extrema impedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, ejusmodi sunt tempestates consecutae, uti opus necessario intermitteretur, et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit, et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.

[ocr errors]

BOOK IV.

[ocr errors]

CAMPAIGN AGAINST THE Germans. The Suevi (Swabians), the most powerful tribe of Germans: their customs and warlike habit. They expel the Usipetes and Tencteri, who in their turn invade Northern Gaul (1-4). Advancing to strengthen the Gauls, who are about to yield, Cæsar demands that the Germans withdraw: after some parley, they furiously attack the Roman cavalry (5-12). Detaining their envoys, Cæsar attacks their camp, defeats and drives them to the Rhine (13-15). He then resolves to cross the Rhine: description of the Bridge (16, 17). After a short campaign in Germany, he returns to Gaul (18, 19).

FIRST INVASION OF BRITAIN. Motives for the expedition: the reconnoissance and preparations (20-22). Arrival in Britain: resistance of the Britons; valor of a Roman centurion. Cæsar lands, and after a sharp battle drives back the natives, who sue for peace (23-27). Meanwhile the Roman cavalry are forced back by a storm, and the fleet is seriously injured; on which the Britons renew hostilities (28-32). They attack a foraging party: their mode of fighting from war-chariots. Gathering a large force, they attack the Roman camp: defeating them, Cæsar makes peace and returns to Gaul to avoid the stormy season (33–36). Suppressing some disturbances, he quarters his forces among the Belgians for the winter (37, 38).

EA

A quae secuta est hieme, qui fuit annus Gnaeo Pompeio, Marco Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari quo quo Rhenus influit. 2Causa transeundi fuit quod, ab Suevis complures annos exagitati, bello premebantur et agricultura prohibebantur. Suevorum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt.

4

Hi rursus in vicem anno post in

« IndietroContinua »