Immagini della pagina
PDF
ePub

committendum existimavit. 2Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant, et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant; et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.

3

3

6. Qua consuetudine cognita, Caesar, ne graviori bello occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. 2Eo cum venisset, ea quae fore suspicatus erat, facta cognovit: missas legationes ab nonnullis civitatibus ad Germanos, invitatosque eos uti ab Rheno discederent, omniaque quae postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti, Germani latius vagabantur, et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. 4 Principibus Galliae evocatis, Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis, equitatuque imperato, bellum cum Germanis gerere constituit.

7. Re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. 2A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano bellum inferre, neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo haec sit a majoribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. 3 Haec tamen dicere, venisse invitos, ejectos domo; si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros adtribuant, vel patiantur eos tenere quos armis possederint: sese unis Suevis concedere, quibus ne dii

quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint.'

8. Ad haec quae visum est Caesar respondit; sed exitus fuit orationis: Sibi nullam cum his amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros, qui dari tantae praesertim multitudini sine injuria possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Suevorum injuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturum.'

9. Legati haec se ad suos relaturos dixerunt, et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. 2 Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandique causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos exspectari equites, atque ejus rei causa moram interponi arbitrabatur.

10. Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus † insulamque efficit Batavorum, in Oceanum influit, neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. 2 Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur; et, ubi Oceano adpropinquavit, in plures defluit partes, multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit.

II. Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne

longius progrederetur orabant. 2 Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret, eosque pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac senatus sibi jurejurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. 3 Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut tridui mora interposita equites eorum, qui abessent, reverterentur: tamen sese non longius milibus passuum quattuor aquationis causa processurum eo die dixit; huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. 4 Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent; et, si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius accessisset.

12. At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat quinque milium numerus, cum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ii qui frumentandi causa ierant trans Mosam nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; 2 rursus resistentibus, consuetudine sua ad pedes desiluerunt, subfossis equis compluribusque nostris dejectis, reliquos in fugam conjecerunt, atque ita perterritos egerunt, ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. 3 In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta; in his vir fortissimus, Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cujus avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus ab senatu nostro appellatus. 4 Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato dejectus, quoad potuit, fortissime restitit: cum circum

ventus, multis vulneribus acceptis, cecidisset, atque id frater, qui jam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfec

tus est.

13. Hoc facto proelio, Caesar neque jam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias, petita pace, ultro bellum intulissent: 2 exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse judicabat; et cognita Gallorum infirmitate, quantum jam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. 3 His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, opportunissima res accidit, quod postridie ejus diei mane, eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus majoribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt: simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod (contra atque esset dictum, et ipsi petissent) proelium pridie commisissent; simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetraQuos sibi Caesar oblatos gavisus, illos retineri jussit; ipse omnes copias castris eduxit, equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi jussit.

rent.

2

14. Acie triplici instituta, et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti, et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato, perturbantur; copiasne adversus hostem ducere, an castra defendere, an fuga salutem petere praestaret. 3 Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri, pristini diei perfidia incitati, in castra inruperunt. Quo loco qui

[ocr errors]

celeriter arma capere potuerunt, paulisper nostris restiterunt, atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt: at reliqua multitudo puerorum mulierumque nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant-passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitatum misit.

15. Germani, post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abjectis signisque militaribus relictis, se ex castris ejecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt; atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. 2 Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum ccccxxx milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

16. Germanico bello confecto, multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum : quarum illa fuit justissima, quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. 2 Accessit etiam, quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse, neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat, seque cum iis conjunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent, eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent, responderunt: Populi Romani imperium Rhenum finire: si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui

« IndietroContinua »