Immagini della pagina
PDF
ePub

L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius : ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. 5. Erant præterea complures paulò occultiùs consilii hujusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur, quàm inopia, aut alia necessitudo. 6. Ceterùm juventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus in otio vel magnificè vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quàm pacem, malebant. 7. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum ejus consilii fuisse; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere; simul confisum, si conjuratio valuisset, facilè apud illos principem se fore.

XVIII.- -I. Sed antea item conjuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina; de quã, quàm verissumè potero, dicam. 2. L. Tullo M. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, legibus ambitūs interrogati, pœnas dederant. 3. Pòst paulò Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quòd intra legitimos dies profiteri nequiverit. 4. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus, quem ad perturbandam rempublicam inopia atque mali mores stimulabant. 5. Cum hoc, Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris, consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere; ipsi, fascibus

correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. * * * * 6. Eā re cognitā, rursus in Nonas Februarias consilium cædis transtulerant 7. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. 8. Quòd n Catilina maturâsset pro curia signum sociis dare. eo die post conditam urbem Romanam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

XIX.-I. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quæstor proprætore missus est, adnitente Crasso, quòd eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. 2. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat : quippe foedum hominem a republică procul esse volebat: simul, quia boni complures præsidium in eo putabant: et jam tum potentia Cn. Pompeii formidolosa erat. 3. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. 4. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crudelia, barbaros nequivisse pati: 5. alii autem, equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate ejus Pisonem adgressos; numquam Hispanos præterea tale facinus fecisse, sed imperia sæva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio De superiore conjuratione satis

relinquemus.

dictum.

XX.-I. Catilina ubi eos, quos paulò antè memoravi, convenisse videt: tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos adpellare et cohortari, in abditam partem

ædium secedit; atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit.

2. "Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio, in manibus frustra fuissent: neque ego þet ignaviam, aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. 3. Sed, quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eò animus ausus maxumum atque pulcherrumum facinus incipere: simul, quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque intellexi; 4. nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

5. Sed, ego quæ mente agitavi, omnes jam antea divorsi audîstis. 6. Ceterùm mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. 7. Nam, postquam respublica in paucorum jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si respublica valeret, formidini essemus. 8. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt: repulsas nobis reliquere, pericula, judicia, egestatem. 9. Quæ quousque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem præstat, quàm vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere?

10. Verùm enimvero, pro deûm atque hominum

fidem victoria nobis in manu: viget ætas, animu: valet contrà illis, annis atque divitiis, omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est cetera res expediet. 11. Etenim quis mortalium cui virile ingenium, tolerare potest illis divitia superare, quas profundant in exstruendo mari e montibus coæquandis; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas, aut ampliùs domos continuare; nobis larem familiarem nusquan ullum esse? 12. Quum tabulas, signa, toreumat emunt; nova diruunt, alia ædificant; postremò omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summā lubidine divitias vincere nequeunt. 13. A. nobis domi inopia, foris æs alienum ; mala res, spe multo asperior: denique, quid reliqui habemus præter miseram animam ?

14. Quin igitur expergiscimini? En illa, iila quam sæpe optâstis, libertas, præterea divitiæ decus, gloria, in oculis sita sunt! fortuna omni victoribus præmia posuit. 15. Res, tempus, pericula egestas, belli spolia magnifica magis, quàm oratio hortentur. 16. Vel imperatore vel milite m utimini: neque animus, neque corpus a vobi aberit. 17. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum consu agam; nisi forte me animus fallit, et vos servire quàm imperare, parati estis."

XXI.-I. Postquam accepere ea homines, quibu: mala abundè omnia erant, sed neque res, nequ spes bona ulla; tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulare plerique, ut proponeret, quæ conditio belli foret; quæ præmi

armis peterent; quid ubique opis aut spei haberent. 2. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratūs, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque lubido victorum fert. 3. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem, et omnibus necessitudinibus circumventum cum eo consulem initium agendi facturum. 4. Ad hoc, maledictis increpat omnis bonos : suorum unumquemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, complures periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. 5. Postquam omnium animos alacrīs videt; cohortatus, ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

XXII.-I. Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, oratione habitā, quum ad jusjurandum popularīs sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem, vino permixtum, in pateris circumtulisse; 2. inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eò dictitare fecisse, quò inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. 3. Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

Sallust

C

« IndietroContinua »