Immagini della pagina
PDF
ePub

XLVI.-I. Quibus rebus confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. 2. At illum ingens cura atque lætitia simul occupavere. Nam lætabatur, conjuratione patefactā, civitatem periculis ereptam esse porro autem anxius erat, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus ; pœnam illorum sibi oneri, impunitatem perdundæ reipublicæ, credebat. 3. Igitur, confirmato animo, vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item Q. Cæparium quemdam, Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. 4. Ceteri sine moră veniunt : Cæparius, paulo antè domo egressus, cognito indicio, ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quòd prætor erat, ipse manu tenens perducit; reliquos cum custodibus in ædem Concordiæ venire jubet. 5. Eò senatum advocat, magnãque frequentiā ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit : Flaccum prætorem scrinium cum literis, quas a legatis acceperat, eòdem adferre jubet.

XLVII.-1. Volturcius interrogatus de itinere, de literis, postremò quid, aut qua de causă, consilii habuisset, primò fingere alia, dissimulare de conjuratione; pòst, ubi fide publică dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit: paucis antè diebus a Gabinio et Cæpario socium adscitum nihil ampliùs scire, quàm legatos: tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos præterea in ea conjuratione esse. 2. Eadem Galli fatentur; ac Lentulum dis

simulantem coarguunt, præter literas, sermonibus,

Sallust.

ע

quos habere solitus: ex libris Sibyllinis, regnum Romæ tribus Corneliis portendi: Cinnam atque Sullam antea; se tertium, cui fatum foret urbis potiri: præterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem sæpe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. 3. Igitur, perlectis literis, quum priùs omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis haberentur. 4. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum ædilis, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Cæsari, Gabinius M. Crasso, Cæparius (nam is paulo antè ex fugā retractus erat) Cn. Terentio senatori traduntur.

XLVIII.-I. Interea plebes, conjuratione patefactă, quæ primò, cupida rerum novarum, nimis bello favebat, mutatā mente, Catilinæ consilia exsecrari, Ciceronem ad cœlum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque lætitiam agitabat ; 2. namque alia belli facinora prædæ magis, quàm detrimento fore; incendium vero crudele, immoderatum, ac sibi maxume calamitosum putabat ; quippe cui omnes copiæ in usu quotidiano et cultu corporis erant.

3. Post eum diem, quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. 4. Is quum se diceret indicaturum de conjuratione, si fides publica data esset, jussus a consule, quæ sciret, edicere, eadem fere, quæ Volturcius, de paratis incendiis, de cæde bonorum de itinere hostium,

senatum edocet: præterea, se missum a M. Crasso, qui Catilinæ nuntiaret, ne Lentulus, Cethegus, alii ex conjuratione deprehensi terrerent; eòque magis properaret ad urbem accedere, quò et ceterorum animos reficeret, et illi faciliùs e periculo eriperentur. 5. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summā potentiā, alii, rem incredibilem rati; pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis leniunda, quàm exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque eã re postulant uti referatur. 6. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit Tarquinii indicium falsum videri; eumque in vinculis retinendum, neque ampliùs potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem mentitus esset. 7. Erant eo tempore qui æstumarent, illud a P. Autronio machinatum, quò faciliùs, adpellato Crasso, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 8. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus, more suo, suscepto malorum patrocinio, rempublicam conturbaret. 9. Ipsum Crassum ego postea prædicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

XLIX.-I. Sed eisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso, neque gratia, neque precibus, neque pretio, Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Cæsar falsò nominaretur. 2. Nam uterque cum illo gravīs inimicitias exercebant; Piso obpugnatus in judicio repetundarum, propter cujus

dam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quòd, extrema ætate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Cæsare victus discesserat.

3. Res autem opportuna videbatur; quòd privatim egregiā liberalitate, publicè maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. 4. Sed, ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo, quæ se ex Volturcio aut Allobrogibus audîsse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eò, ut nonnulli equites Romani, qui præsidii causa cum telis erant circum Concordiæ, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate impulsi, quò studium suum in rempublicam clarius esset, egredienti ex senatu Cæsari gladio minitarentur.

L.-I. Dum hæc in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, præmia decernuntur; liberti, et pauci ex clientibus Lentuli, divorsis itineribus, opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rempublicam vexare soliti erant ; 2. Cethegus autem, per nuntios, familiam atque libertos suos, exercitatos [in audaciam], orabat grege facto cum telis ad sese irrumperent. 3. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis præsidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu, refert, quid de his fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. 4. Sed eos, paulo antè, frequens senatus judicaverat, contra rempublicam fecisse. Tum D. Junius Silanus,

primus sententiam rogatus, quòd eo tempore consul designatus erat, de his qui in custodiis tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat: isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tiberî Neronis iturum se dixerat, qui de eã re, præsidiis additis, referundum censuerat. 5. Sed Cæsar, ubi ad eum ventum, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba loquutus est.

LI.-1. "Omnis homines, Patres Conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitiā, irā, atque misericordia vacuos esse decet. 2. Haud facilè animus verum providet, ubi illa obficiunt ; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit, 3. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. 4. Magna mihi copia memorandi, Patres Conscripti, qui reges atque populi, ira aut misericordia impulsi, malè consuluerint: sed ea malo dicere, quæ majores nostri contra lubidinem animi recte atque ordine fecere. 5. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quæ populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quàm injuriæ causā bellum inceptum diceret, impunitos dimisere. 6. Item bellis Punicis omnibus, quum sæpe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem

« IndietroContinua »