Livy, Books XXI and XXII: Hannibal's First Campaign

Copertina anteriore
Macmillan, 1889 - 327 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 59 - audivi, milites, eum primum esse " virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, " qui bene monenti obediat ; qui nee ipse consulere nee 60 " alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 164 - Now the present point as to these superstitions is their military inexpediency. A nation which was moved by these superstitions as to luck would be at the mercy of a nation, in other respects equal, which was not subject to them. In historical times, as we know, the panic terror at eclipses has been the ruin of the armies which have felt it ; or has made them delay to do something necessary, or rush to do something destructive. The necessity of consulting the auspices, while it was sincerely practised...
Pagina xvi - Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset ; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere.
Pagina xvi - ... inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
Pagina xvi - Deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.
Pagina 124 - B. , and severed from each other by distinct ties of relationship to the central city. Note the contracted form of the gen. plur. which is frequently used in this word as in deum, medium, jugerum, denarium. Cf. Cic. Orat. 157, alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel
Pagina lii - ... detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Pagina 39 - Numidae 11 fecerunt; nee tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nee abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
Pagina xlvii - Poeni oppugnabantur; plusque inter ipsos, sibi quoque tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus, certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent.
Pagina xiv - Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.

Informazioni bibliografiche