Immagini della pagina
PDF
ePub

tutæ sunt, cum assensione auditorum, quoad ejus fieri poterit. Tria sunt genera causarum 2, quæ recipere debet orator demonstrativum, deliberativum, judiciale. Demonstrativum3 est, quod tribuitur in alicujus certæ personæ laudem, vel vituperationem : deliberativum est, quod in consultatione positum, habet in se suasionem et dissuasionem : judiciale est, quod positum in controversia, habet5 accusationem, aut petitionem cum defensione. Nunc, quas res oratorem habere oporteat, docebimus: deinde, quo modo has causas tractari conveniat, ostendemus. Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem,

[blocks in formation]

2. Tria sunt genera causarum. Ex Aristotelis Rhet. I, 3, qui ex rei ipsius natura elicuit τρία γένη των λόγων ῥητορικῶν, 10 συμβουλευτικὸν, cujus sit προτροπὴ καὶ ἀποτροπή; 2° δικανικόν, cujus sit κατηγορία καὶ ἀπολογία: 3° ἐπιδεικτικὸν, cujus sit ἔπαινος καὶ ψόγος. Quos igitur græcus philosophus dicit λόγους ρητορικούς, has noster dicit causas, sequutus Hermagoram. Vide de Inv. I, 6. Aristotelem Cicero quoque sequitur, de Inv. I, 5; Partitiones 3, 7; Top. 24; de Or. I, 31; quamquam, de Or. II, 10, ex persona Antonii tertium genus deliberativum, sive laudativum, minus necessarium esse judicat. De hac partitione ipsa et nomine disserit Fabius, III, 3. WETZeĻ.

3. Demonstrativum. De quo amplius infra, III, 6, et Cic. de Inv. I, 5,

[ocr errors][merged small]

[ocr errors]

4. Deliberativum est, quod in consultatione positum, habet. «Quod est in c. p. et habet» cod. Aug. «quod est in consultatione, quod habet», MSS b. Oud. Scн. Quod positum in consultatione», edd. 1476 et Med.Adblanditur mihi scriptura Pal. quarti: « deliberativum, est in consulta tione, quod habet in se ». GRUTERUS. – De eo genere amplius infra, III, 2, arctius Aristoteli inhærens quam in libb. de Inv. I, 5. WETZEL.

[ocr errors]

5. Habet accusationem. In se addit cod. Aug. ed. 1476 et edd. 1474, Med. Junt. Ernestius non putavit recipiendum.-De judiciali genere cf. de Iny. I, 5.

6. Oportet igitur, etc. Quæ in oratore esse oporteat eadem enumerantur de Inv. I, 7, et de Or. I, 42; ubi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere ». Quæ quasi mem bra eloquentiæ vide de Or. I, 31; II, 19. Agit autem auctor noster de

est: «

[ocr errors]

elocutionem, memoriam, et pronuntiationem". Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quæ causam probabilem reddant. Dispositio est ordo et distributio rerum; quæ demonstrat, quid quibus in locis sit collocandum. Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem accommodatio. Memoria est firma animi rerum9 et verborum et dispositionis perceptio. Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate. Hæc omnia tribus rebus assequi poterimus, arte11, imitatione, exercitatione. Ars est præceptio, quæ dat certam viam rationemque dicendi. Imitatio est, qua impellimur cum diligenti ratione 12, ut aliquorum similes in di

12

inventione ejusque sex partibus, I, 3, II, 30; Cic. de Or. II, I, de Iny. I,

plicet Ernestio. Est tamen etiam Cic. de Inv. I, J. SCH.

14. - De dispositione, III, 9; Cic. 10. Vocis, vultus, gestus. Ald. de Or. II, 76. « vocis et vultus et gestus ». - De pronuntiatione, Copulæ III, 11; Cic. de Or. III, 56.- De me- hic rectius absunt, ut in reliquis. SCH. moria, III, 16; Cic. de Or. II, 86, et part. 7. - De elocutionę, III, 8; Cic. de Or. III, 37, et Quint. 8, prooem. 15. De re cf. omnino Cic. de Or. I, 15, 49. WETZEL.

7.

[ocr errors]

Et pronuntiationem. Valgo; sed copulam, quæ hic melius abest, delevimus auctoritate codd. Oud. et Aug. SCH. Pronuntiatio est quod dicimus gallice le débit; non autem quod habet clarissimus interpres : la prononciation. Vide enim infra pronuntiationem esse vocis, vultus et gestus moderationem cum venustate,

8. Quid quibus in locis. Vulgo; sed in delendum censuit Oudend. Et omittunt ejus codd. et edd. pr. quos sequutus sum. Quod et quibus locis cod. Aug. SCH. Quid quibusque locis sit collocandum ed. Med. 1498

et ed. 1476.

9. Firma animi rerum. Animi dis

[ocr errors]

Vocis, vultus et gestus ed. Med. et ed. 1476, et sic equidem prætulerim, quum hic non sit expressa distributio ut supra : tria sunt genera causarum. . . . demonstrativum , deliberativum, judiciale», aut infra : « hæc omnia tribus rebus assequi poterimus, arte, imit. exercit. ». Vidimus autem paullo supra: « oportet esse in orat. invent. disp. elocut. memor. et pronuntiationem ».

11. De arte, cf. Quint. II, 17, 41, et Cic. de Or. I, 20: de imitatione autem quæ egregie præcipit sub Antonii persona, de Or. II, 21 : de exercitatione, cf. infra ad c. 8. WETzel.

12. Cum diligenti ratione. Nonnulli codd. dicendi. Forte fuit diligendi ratione pro deligendi : veteribus enim dilectus, quod nobis hodie delectus. Diligendi ergo ratio esset delectus, quo non aliud magis in imitatione

cendo velimus esse 13. Exercitatio est assiduus usus consuetudoque dicendi. (11.) Quoniam igitur demonstratum est 14, quas causas oratorem recipere 15, quasque res habere conveniret 16, nunc, nunc, quemadmodum ad orationem possint 17 oratoris officia accommodari, dicendum videtur.

III. Inventio in sex partes orationis' consumitur, in exordium2, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem3. Exordium est princi

[blocks in formation]

13. Velimus esse. Primus dedit Aldus. MSS nostri et alii, item edd. pr. habent valeamus, idque recipi vult Oudend. ERN.

14. Quoniam igitur demonstratum est. Tota hæc clausula est ab interpretibus aut potius, liber iste in epitomen redactus est ab aliquɔ. Quid enim absurdius hac recapitulatione, quum tribus punctis sua omnia vix signarit, nedum demonstrarit ? Sic et infra, ubi est : « Nunc quoniam una, etc. Nihil odiosius est tali insinuatione, hoc in breviculo. Idemque postea millies occurrit, non sine incredibili lectorum fastidio, meo certe: quem pudet pigetque tam multas bonas horas consumpsisse in tam turbido lacu. Sed quid faciamus? Quia Tullio cohæret, tale quid ei dandum videbatur. Et vero in libris posterioribus, dignus est ferre nomen Tullium. GRUTERUS.

15. Recipere. Edd. Med. et 1476 add. oporteat, satis commode.

16. Conveniret. Grævius correxit conveniat, quod habent quidam codd. scr. et edd. in his Med. probatque Oudend. Sed temporum ratio non patitur. ERN. Hic equidem Grævio

et Oudend. credere malim quam Ernestio: nam quod conveniebat, quum scripsit auctor, nunc quoque convenit. Logicæ igitur rationi magis consentanea Grævii lectio; Ernestina fortasse rationi grammaticæ.

17. Quemadmodum ad orationem possint. Ita editio Victorii, neque aliter Pall. aliquot. Ceteri rationem, nisi quod primus, « ad inventionem possint», sec. «< quemadmodum oratio ad rationem oratoris officii, etc. » Lambinus conjecturam suam nobis objecit : «< quemadmodum ad inventionis rationem possint, etc. » Nihil mutari placet. Quippe ad orationem ipsam oratoris officia accommodantur, quum traditur inveniundi via, quæ eloquentiæ mater est. GULIEL. Schütz. ad inventionem. Rescripsi, inquit, pro vulg. ad orationem. Nam inventionem, quod jam Lambino et Mich. Bruto placuit, nexus postulat. Sic statim postea : ad inventionis rationem accommodari >>.

[ocr errors]

III. 1. In sex p. orationis. Orationis abest a codd. quibusdam et ed. Med. 1474; placet Grævio et Oudend. ERN. 2. In exordium. Gruter. habet exordium, omisso in.

3. Conclusionem. Edd. Med. et 1476 et conclusionem, male. Sæpius adest in his edd. copula, quum desit

pium orationis, per quod 4 animus auditoris constituitur ad 5 audiendum. Narratio est rerum gestarum, aut perinde ut gestarum, expositio. Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit; et per quam exponimus 6, quibus de rebus simus dicturi 7. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus terminus orationis 9. Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loqueremur, et eas

in recentioribus. Hoc semel monere satius videtur, quam postea notare quoties recurrit.

4. Exordium est princ. or. per quod. Quum deinde exordium dividatur in principium et insinuationem, incommodum est in definitione exordii vocabulum principium poni; et facile potuit a glossatore inculcari. Sic et postea dicitur: divisio est per quam, etc. et sic sæpius. SCH.

-

5. Animus aud. constituitur ad audiendum. Quidam libri, ut et cod. Aug. hic addunt aut judicis, quod recte delevit Ernest. post Grævium. Et cod. Duisb. utramque glossam vel judicis et vel apparatur, quod quidam scrr. quos inter cod. Aug. et Ald. post constituitur ponunt, omittit. Nam auditores hic intelliguntur judices, ut alibi sæpe. SCH. — Equidem crediderim constituitur non idem esse quod apparatur. Constituitur animus, quum orator principio utitur, et auditorem statim idoneum facit ad audiendum; apparatur autem, id est, paullatim idoneus redditur insinuatione. Quod autem parum latine dictum judicaverint multi DD. VV. non faciet ut delendum censeam. Vide infra, cap. 8,

[ocr errors][merged small][merged small]

6. Et per quam exponimus. Cod. Pith. et expon. probante Grævio. Sch.

7. Simus dicturi. Acturi reposuit Grævius e MSS, et placebat idem Gulielmio. Vulgatum tamen non videtur deterius. Acturi habent ed. cod. Cort. ed. 1474. ERN.

8. Cum asseveratione. Oudend. commendat assertione e duobus codd. sed vereor, ne utrumque sit ab interpolatore profectum. Assertio quum nihil aliud sit quam affirmatio, quid ineptius quam id in confirmationis definitione adjicere? ScH.- Exponi possunt argumenta cum dubitatione, aut etiam confutatione; non modo cum asseveratione.

9. Artificiosus terminus orationis. Pall. tres priores, ex Italia ad nos delati, adjiciunt totius orationis. Quæ dictio otiosa videri non posset, nisi abesset totidem Pall. in Germania forte descriptis: quorum quartus plane est scriptura antiqua, ut et sextus,qui ultimus præscriptum habet nomen Johannis Palatini, Ducis Bavariæ ac Simerensis, qui fuit pater Frederici II Electoris. GRUT.

ad inventionis rationem accommodaremus, de exordio primum dicendum videtur. (iv.) Causa posita, quo commodius exordiri possimus, genus causæ considerandum est 10. Genera causarum sunt quatuor: honestum, turpe ", dubium, humile. Honestum causæ genus putatur, quum aut id 12 defendimus, quod ab omnibus 13 defendendum videtur, aut id oppugnamus, quod ab omnibus videtur oppugnari debere ut pro viro forti contra parricidam. Turpe genus intelligitur, quum aut honesta res oppugnatur, aut defenditur turpis. Dubium genus est, quum habet in se causa et honestatis et turpitudinis partem 14. Humile genus est, quum contempta res affertur.

I

IV. Quum hæc ita sint, conveniet exordiorum rationem ad genus causæ accommodari. (v.) Exordiorum duo sunt genera: Principium, quod græce ρooíμov appellatur, et insinuatio, quæ2 podos

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »