Caii Plinii Caecilii Secundi Epistolarum libri: Ad fidem maxime codicis praestantissimi pragensis collatis ceteris libris scriptis editisve recensuit ...

Copertina anteriore
C. Cnoblochium, 1823 - 454 pagine

Dall'interno del libro

Sommario


Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 274 - Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex poenitentia impetret.
Pagina 138 - Gratias ago: nam video morti eius, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu, quasi semper victurus, occiderit; quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit; multum tamen perpetuita ti eius XV.
Pagina 274 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Pagina 217 - Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui cíeteris ita ignoscit, tanquam ipse quotidie peccet ; ita peccatis abstinet, tanquam nemini ignoscat. Proinde hoc domi, hoc foris, hoc in omni vite genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exorabiles istis etiam, qui dare veniam nisi sibi nesciunt.
Pagina 19 - Sed ego (forsitan fallar) persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona, quae non sit bona oratio; non posse non bonam actionem esse...
Pagina 85 - Praetorius hie modo 1 inter eloquentissimos causarum actores habebatur; nunc eo decidit, ut exsul de 2 senatore, rhetor de oratore fieret. Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter: " Quos tibi, Fortuna, ludos facis ? facis enim ex senatoribus professores, ex professoribus senatores.
Pagina 104 - ... est. An ego verear (neminem viventium, ne quam in speciem adulationis incidam, nominabo) — sed ego verear, ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M.
Pagina 97 - Messalino, qui, luminibus orbus, ingenio saevo mala caecitatis addiderat. Non verebatur, non erubescebat, non miserebatur; quo saepius a Domitiano, non secus ac tela quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. De huius nequitia sanguinariisque sententiis in commune omnes super cenam loquebantur, cum ipse imperator: « Quid putamus passurum fuisse, si viveret ? » Et Mauricus :
Pagina 137 - Eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea, quae solo continerentur, deforme arbitratus (et erat), honorem petituros Urbem Italiamque non pro patria, sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere.
Pagina 9 - ... est. li vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare, quia fecerint, sed ut praedicarent, fecisse creduntur. Sic, quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente, vanescit. Homines enim, cum rem destruere non possunt, iactationem eius incessunt.

Informazioni bibliografiche