Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

.1

TT

[merged small][merged small][ocr errors]

esse

Claras atque insignes res oportet, quibus, dum secula illustrantur, populorum singulis in terris memoria adhaerens temporum suorum intervalla momentaque discernit. In his merito numeramus, quod nuper exoptatissimo in adven tu Imperatoris Augusti et Regis nostri Francisci cum coniuge Caesarea Carolina Augusta, comitem Te illis, Caesaree Princeps Ferdinande! prima vice Bohemia regnique caput Praga felix aspexit, consalutavit, ae devotissime venerata est. Vidimus Te exhine festis concelebratisque diebus cum Parenti

531923

[ocr errors]

bus Augustis lustrantem triurbis amplissimae situm, regionisque circumiectae faciem. Nihil est rerum apud nos publice constitutarum, privatimve utilium, quod inde non solicitissime cognoveris, Dignatus es etiam in comitatu Augustorum, solusque, invisere Universitatem Carolo Ferdinandeam; nec eam umquam huius iucundissimae memoriae capiet oblivio, cum, senatu academico Vos deducente per Collegii Clementini musea, bibliothecam, turrim ac speculam astronomicam, per aedium Carolinarum aulas, auditoria et armaria, profes

ra.

soribus ac doctoribus praebita est occasio, in conspectu summarum personarum exhibendi specimina quaedam doctrinarum laborumque suorum, quos munificentia Augusta benignissima manu et fovit usque, et in posterum est provectuAdmirabamur nunc Caesaris ac Regis optimi sapientiam, nunc coniugis Augustae amoenam concordemque sollertiam: Tuam nunc, o Ferdinande! acrem in omnes res intentionem, profundi animi vim exserentem, mente auribusque cupidissime prosequebamur. Cepit omnes Vestra cum summa potestate

« IndietroContinua »