Historiae naturalis libri XXXVII.: Lib. XIV-XXIII

Copertina anteriore
Sumtibus et typis C. Tauchnitil, 1830
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 63 - ... ad praetexenda piscibus retia. captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes, terra cibos et rigentia septemtrione viscera sua urunt. potus non nisi ex imbre servato scrobibus in vestíbulo domns.
Pagina 65 - Africanus de patre accipere noluit apud Trebiam. o mores aeternos qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent, salutem civis in pretio esse noluerint, clare professi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa ! 15 VI.
Pagina 12 - DCXXXIII : durantque adhuc vina ea cc fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi : etenim haec natura vinis in vetustate est ; nee potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita, sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura 56 medicamenta sunt.
Pagina 132 - Februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque ac vineis quincuncialis ordinum ratio vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis verum et aspectu grata, quoquo modo intueare in ordinem se porrigente versu.
Pagina 394 - Unter jener verbena verstand man eigentlich das gramen ex arce cum sua terra evulsum, ac semper e legatis cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res raptas clare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur.
Pagina 280 - Nihil ocimo fecundius : cum maledictis ac probris serendum praecipiunt ; ut laetius proveniat, sato pavitur terra. Et cuminum qui serunt , precantur ne exeat.
Pagina 235 - Tauri partem decimam obtinente, sicut tune ferebat ratio. Sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab aequinoctio verno, per id quatriduum, varia gentium observatione in IV.
Pagina 353 - Paucissima nostri genera coronamentorum in- 14 s ter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim 10 rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio stamiwis conplexa luteos apices.
Pagina 198 - Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum , annis ab Urbe condita super DLXXX. Ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. Artoptam Plautus appellat in fabula , quam Aululariam scripsit : magna ob id concertatione eruditorum , an is versus poetae sit illius : certumque fit , Àteii Capitonis sententia coquos tum panem lautioribus coquere solitos : pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos.
Pagina 124 - Operis quidem facultas in aliis generibus constat et cáelo: пec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. Contra, in Byzacio Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum, nullis cum siccus est, arabilem tauris, post imbres vili asello, et a parte altera jugi, anu vomerem trábente, vidimus scindi.

Informazioni bibliografiche