Immagini della pagina
PDF
ePub

pro hoste eum se habiturum qui in verba sua non jurasset; effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam jurejurando astringerentur Præterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. LVII. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatæ sunt. Propter paucitatem militum, servorum octc millia armata sunt. LX, LXI. Captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. Varroni obviam itum est, et gratiæ actæ, quod de republica non desperasset.-[v. c. 535–536. A. C. 217-216.]

I. JAM ver appetebat, cum Hannibal ex hibernis movit, et nequidquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Gallis, quos prædæ populationumque conciverat. 5 spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis viderent, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principium insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate 10 qua consenserant consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus 15 Martiis magistratum iniit. Ibi cum de republica retulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere:-quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo -publicis privatisque penatibus-Latinis feriis actis, sa20 crificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre: nec privatum auspicia.sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sar25 dinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum: et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse; et Arpis parmas in cælo 30 visas pugnantemque cum luna solem; et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse, fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis; et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse; et Faleriis cælum findi velut 35 magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen efful.

sisse; sortes sua sponte attenuatas, unamque excidisse ita scriptam "Mavors telum suum concutit:" et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis fuisse lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam 5, dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam - Yenitive factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. Iis, sicut erant nuntiata, expositis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione patres consuluit: decretum ut ea prodigia partim majoribus hostiis 10 partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per ? triduum ad omnia pulvinaria haberetur: cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse dii divinis carminibus præfarentur. Decemvi. rorum monitu decretum est, Jovi primum donum fulmen 15 aureum pondo quinquaginta fieret, Junoni Minervæque ex argento dona darentur, et Junoni reginæ in Aventino Junonique Sospitæ Lanuvii majoribus hostiis sacrificaretur; matronæque pecunia collata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Junoni reginæ in Aventinum 20 ferrent, lectisterniumque fieret; quin et ut libertinæ et ipsæ-unde Feroniæ donum daretur-pecuniam pro facultatibus suis conferrent: hæc ubi facta, decemviri Ardeæ in foro majoribus hostiis sacrificarunt: postremo Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum 25 est, lectisterniumque imperatum-et eum lectum senatores straverunt-et convivium publicum; ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus.

င်

. II. Dum consul placandis Romæ dis habendoque dilectu 30 dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium prævenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per cos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros et 35 omne veterani robur exercitus, admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio 40 laboris longæque viæ ut est mollis ad talia gens-dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, ceu hausti pæne limo immergentesque se tamen signa seque139

wall

2 sping holes

with diffinitys

bantur: Galli neque sustinere se prolapsi neque assurgere ex voraginibus poterant, aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter jumenta et 5 ipsa jacentia passim morientes. Maximeque omnium vigilia conficiebant per quadriduum, jam et tres noctes toleratæ. Cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant; jumentorum itinere 10 toto prostratorum passim acervi tantum, quod exstaret aqua, quæréntibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal, æger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat-quo altius ab aqua exstaret15 vectus, vigiliis tamen et nocturno humore palustrique cælo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque fœde amissis cuin tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco 20 potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arretii monia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos, et cetera, quæ cognosse in rem erant, summa omnia cum cura 25 inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum aut patrum majestatis, sed ne deorum quidem satis 30 metuens: hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat: itaque satis apparebat, nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum. Quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque irritare Pœnus parat; 35 et, læva relicto hoste, Fasulas petens, medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest, cædibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui nec quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique 40 vidit, suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Pœnum, atque obsistente nullo, ad ipsa Romana monia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salu taria magis quam speciosa suadentibus, collegam exspe. ctandum, ut conjunctis exercitibus, communi animo con

silioque rein gererent; interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa prædandi licentia hostem cohibendum, iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæque cum dedisset, "immo Arretii ante monia sedeamus" inquit, "hic enim patria et penates sunt:3 Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam, vastandoque et urendo omnia ad Romana monia perveniat; nec ante nos hinc moverimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint." Hæc simul increpans, cum ocius signa convelli juberet et ipse 10 in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus, qui circa erant, velut fœdo omine incipiendæ rei, insuper nuntiatur, signum, omni vi moliente signifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium "num litteras quoque" inquit "ab 15 senatu affers, quæ me rem gerere vetent? Abi nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus præ metu obtorpuerit." Incedere inde agmen cœpit primoribus(superquam quod dissenserant ab consilio-territis etiam duplici prodigio, milite in vulgus læto ferocia ducis, cum 201 spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

IV. Hannibal, quod agri est inter Cortonam urbem Trasimenumque lacum, omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat. Et jam pervenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime 25 montes Cortonenses Trasimenus subit: via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus; inde colles assurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret: Baleares ceteramque levem armaturam 30 post montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat, ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent.

Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die, vixdum satis certa luce, angustiis 35 superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen cœpit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit : ab tergo ac super caput decepere insidiæ. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul 40 invadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus

ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucur. rerant. Romanus clamore prius undique orto, quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari cœptum est, quam satis instrueretur 5 acies, aut expediri arma stringique gladii possent. V. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in re trepida, impavidus, turbatos ordines-vertente se quoque ad dissonos clamores-instruit, ut tempus locusque patitur; et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac 10 pugnare jubet: nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, evadendum esse: per medias acies ferro viam fieri, et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse. Ceterum præ strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat; tantumque 15 aberat, ut sua signa atque ordinem miles et locum nosceret, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnæ competeret animus, opprimerenturque quidam, onerati magis his quam tecti. Et erat in tanta calligine major usus aurium quam oculorum ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut 20 armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque: alii fugientes pugnantium globo illati hærebant; alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequidquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a 25 fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque, nullam, nisi in dextera ferroque, salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis ante30 signani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset: fors conglobat, et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnæ animus, ut eum motum terræ, qui multarum 35 urbium Italiæ magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

VI. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est: eum 40 et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem insignemque armis et hostes summa vi petebant, et tuebantur cives, donec Insuber eques-Ducario nomen erat-facie quoque noscitans, "consul en" inquit "hio

« IndietroContinua »