Immagini della pagina
PDF
ePub

vitæ præsidia parare, quibus patriæ maximo ornamento et emolumento esse possit. Hoc autem inprimis facere censendi sunt illi juvenes, qui in Academiarum scholis suas partes laudabiliter agunt, aut ad propositas quæstiones respondent, ac scriptis commentationibus suis ostendunt, sese sibi honesto studio viam aperire velle ad Musarum sacra, ut illis initiati aliquando hominum generi prodesse possint.

Age igitur, A. H., accedamus ad alteram hujus solennitatis partem, ad judiciorum Academicorum recensionem, et præmiorum distributionem, sive, ut aliis verbis dicam, videamus deinceps, quid singuli Professorum ordines de acceptis Commentationibus ad propositas quæstiones statuerint.

Facultatis Juridicæ judicium, quod secundum Seriem Lectionum primo recitandum, his verbis conscriptum, mihique redditum est: » Ad quaestionem, ab Ordine Juridico propositam, tradita est unica Commentatio, indicata hoc lemmate: La loi est la raison humaine en tant qu'elle gouverne les peuples. (Montesq. Esprit des lois.) Haec dissertatio ita propositae quaestioni satisfacere visa est ob insignem, quam prodit, inquirendi perseverantiam, cum pari conjunctam judicandi subtilitatem, ut, licet majorem forte stili perspicuitatem et simplicitatem desiderasset Facultas, non dubitaverit tamen huic praemium assignare. Patuit autem, apertâ schedulâ, auctorem esse Constantinum Fidelem Amandum Wannaar, Hagaecomitanum, qui in examine, per legem praescripto abunde se scriptorem hujus dissertationis probavit."

[ocr errors]

En igitur, Ornatissime Vir juvenis! hocce honoris insigne, quo magistri nuper tui te dignum judicarunt. Fac, quæso, ut hujus diei ac solennitatis sæpius memineris: fac sæpius recorderis, quid Academiæ, quidque augustissimi Regis munificentiæ debeas: ne

que unquam omnino obliviscaris illud Veterum, Fingunt unicuique mores fortunam! Quod enim ubi assidue tecum reputaveris, certo certius est, te præclaras illas ingenii dotes, quibus largiter a natura ornatus es, non nisi ad tui ipsius et aliorum veram utilitatem adhibiturum, et ex bene agendi studio saluberrimos fructus percepturum esse!

Quod porro ad Philosophiæ Theoretica et Literarum Professores spectat, his ad priorem quæstionem, De puerorum educatione et institutione apud Romanos, Commentationes quatuor redditæ sunt, e quibus duæ præ ceteris dignæ visæ sunt, quarum ratio haberetur. Victoriæ præmium abstulit Benedictus van den Velden, Rheno-Trajectine Academiæ alumnus, siquidem alterius Scriptionis auctor potius latere , quam nomen suum profiteri maluit. Quodsi enim is, cujus Commentationi hæc tessera erat præfixa, Per angusta ad augusta, nomen suum edidisset, nec in epilogo significasset, nomen suum non repertum iri in schedula; sine dubio victoriam commilitoni dubiam fecisset. Omnino enim fatendum est, illum bonum et modestum juvenem, quisquis demum sit, omni ex parte Legis Academicæ. So 145 satisfecisse, atque ostendisse, se maximo cum fructu scholis nostris interfuisse.

Jam igitur, quum hæc ita sese habeant, equidem te, Ornatissime Benedicte van den Velden, nomine Ordinis nostri victorem cito atque proclamo! Probe nosti, optime adolescens, unum ex eruditissimis Professoribus nostris verissime scripsisse, » Si libeberalem ingenii oblectationem quæras, nihil Literarum Humaniorum studio suavius et jucundius; si dignitatis rationem habeas, nihil præclarius et magis illustre; si immortalem nominis famam respicias, nihil certius atque firmius; si denique utilita

tem publicam spectes, nihil magis frugiferum et utilius repertri posse." Patria porro nostra semper ab exteris nationibus eruditorum virorum alma mater et altrix, virtutis sedes, et divinæ pariter atque humanæ sapientiæ seminarium habita est. Præterea majores nostri nobis egregia gloriæ et laudis pignora reliquerunt. Hæc prodere, nec tueri posse, nonne turpissimum foret? Quocirca te, optime juvenis! oro et obtestor, ut majorum nostrorum vestigia premere pergas, nec unquam obliviscaris, te ex illa gente ortum, te ex illis majoribus procreatum esse, qui nihil præter virtutem et eruditionem sibi dulce ac decorum putaverint, quique ab antiquissimis inde temporibus constantiâ, fide et gravitate floruerint atque eminuerint. Faveat Deus O. M. in posterum quoque tuis Literarum studiis, teque felicissimo eruditionis atque virtutum proventu beet, ut finito spatio Academico parentibus, cognatis, affinibus, magistris et amicis voluptati, patriæque ornamento esse possis, et sic aliquando omnium bonorum exspectationi ac voto satisfacias!

Tertium præmium (nam ad propositam a Medicis quæstionem nemo respondit) Ordo Mathematicorum et Physicorum assiguavit Jano van der Hoeven, Academiæ Lugduno-Batavæ civi, qui, similiter atque bini superiores nominati victores, in examine habito sese Commentationis Zoologicæ auctorem esse ostendit.

Te igitur nunc jam alloquor, ornatissime Jane van der Hoeven, tibique lubens meritoque luculentissimum studii tui præmium offero. Perge, carissime adolescens, eadem alacritate illud iter persequi, quod laudabiliter ingressus es, et fac, quum Academiæ aliquando valedicturus sis, ut illam artis Medica scientiam tibi comparaveris, per quam humano generi auxilio et emolumento esse queas

[ocr errors]

Rerum ordo nunc postulat, ut ad Te, venerandæ Schranti, me convertam. Ab augustissimo Rege nostro, eodemque Academiæ nostræ fundatore, ad honorem magisterii Academici vocatus es. Quod igitur bonum, felix, faustum, fortunatum et salutare cum Tibi sit, Amicissime Collega, tum Academiæ nostræ, id nobis eventurum ex animi sententia spero. Equidem Te, Prorectoris et Senatûs Academici nomine, Rectorem Magnificum saluto, et illâ, quâ par est, sinceritate opto, ut omnia Tibi bona ex perenni Numinis Divini benevolentiæ fonte eveniant, et sub Tuis auspiciis hoc proximo anno Academia nostra magis etiam floreat vigeatque !

Finitis illis, quæ ex Academicæ Legis præscripto nobis hodie agenda erant, nihil aliud huic solennitati amplius deësse mihi videtur, nisi ut Vobis, Auditores omnium ordinum exoptatissimi! gratias debitas agam pro Vestro erga Academiam nostram favoris et benevolentiæ documento, quod hodie rursus nobis dedistis, et Vos consuetá oratorum formulá dimittam,

DIXI.

CONSTANT.-FIDELIS-AMANDI WANNAAR,

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quæritur Capitis de Divortiis et Repudiis accurata explicatio, e qua appareat, quid principes orbis terrarum populi et olim de hac materia statuerint, et hodie statuant, ac num quid adhuc statuendum supersit.”

QUÆ PRÆMIUM REPORTAVIT A. D. II. OCTOBRIS M. D. CCC. XX.

« IndietroContinua »